|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod illud quod quis scit per
confessionem et alio modo, nullo modo possit revelare. Non enim
frangitur sigillum confessionis, nisi dum peccatum quod in confessione
habetur, revelatur. Si ergo iste revelat peccatum quod in confessione
audivit, qualitercumque aliter sciat, sigillum confessionis frangere
videtur.
2. Praeterea, quicumque confessionem alicujus audit, ei obligatur
ad hoc quod peccata ipsius non revelet. Sed si aliquis alicui
promitteret tenere privatum quod ei dicitur, quantumcumque postea
sciret, deberet privatum tenere. Ergo quod in confessione quis
audit, quantumcumque alias sciatur, debet privatum haberi.
3. Praeterea, duorum quod est altero potentius trahit ad se
reliquum. Sed scientia sua qua scit peccatum ut Deus, est
potentior, et dignior illa qua scit ut homo. Ergo trahit ad se eam;
et ita non poterit revelari, secundum quod scientia qua scit ut Deus,
exigit.
4. Praeterea, secretum confessionis institutum est ad vitandum
scandalum, et ut homines a confessionibus non retraherentur. Sed si
aliquis posset dicere illud quod in confessione audivit, etiam si alias
sciret, nihilominus scandalum sequeretur. Ergo nullo modo potest
dicere.
1. Sed contra, nullus potest alium obligare ad quod non erat
obligatus, nisi sit suus praelatus, qui obliget eum praecepto. Sed
ille qui sciebat alicujus peccatum per visum, non erat obligatus ad
celandum. Ergo ille qui ei confitetur, cum non sit praelatus suus,
non potest eum obligare ad celandum hoc quod sibi confitetur.
2. Praeterea, secundum hoc posset impediri justitia Ecclesiae, si
aliquis, ut evaderet sententiam excommunicationis, quae in ipsum
ferenda erat propter aliquod peccatum de quo convictus est,
confiteretur ei qui sententiam ferre debet. Sed justitiae executio est
in praecepto. Ergo non tenetur celare peccatum quod quis in
confessione audit, si alias scit.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod illud quod aliquis audit in confessione, non potest
aliquo modo dicere, si sciat alias, sive ante sive post. Quidam vero
dicunt, quod per confessionem praecluditur sibi via ne possit aliquid
dicere quod prius scivit; non autem quin possit dicere, si postea alio
modo sciat. Utraque autem opinio, dum nimium sigillo confessionis
attribuit, praejudicium veritati et justitiae servandae facit. Posset
enim aliquis ad peccata esse proclivior, si non timeret ab illo
accusari cui confessus est, si coram ipso peccatum iteraret.
Similiter etiam multum justitiae perire poterit, si testimonium ferre
non posset aliquis de eo quod vidit, propter confessionem de hoc
factam. Nec obstat quod quidam dicunt, quod debet protestari, se non
tenere privatum hoc; quia hoc non posset protestari nisi postquam
peccatum esset sibi dictum; et tunc quilibet sacerdos posset, cum
vellet, revelare peccatum protestationem faciendo, si hoc ipsum ad
revelandum liberum redderet. Et ideo alia opinio est, et verior,
quia illud quod homo alias scit, sive ante confessionem, sive post,
non tenetur celare quantum ad id quod scit ut homo. Potest enim
dicere: scio illud, quia vidi; tenetur tamen celare illud, inquantum
scit ut Deus. Non potest enim dicere: ego audivi hoc in
confessione. Tamen propter scandalum vitandum debet abstinere ne de
hoc loquatur, nisi necessitas immineat.
Ad primum ergo dicendum, quod quando aliquis dicit se vidisse quod in
confessione audivit, non revelat quod in confessione audivit, nisi per
accidens; sicut qui scit per auditum et visum, non revelat quod
videt, per se loquendo, si dicat se audisse; sed per accidens, quia
dicit auditum, cui accidit visum esse; et ideo talis sigillum
confessionis non frangit.
Ad secundum dicendum, quod non obligatur audiens confessionem quod non
revelet peccatum simpliciter, sed prout est in confessione auditum;
nullo enim casu dicere debet se audivisse in confessione.
Ad tertium dicendum, quod intelligendum est de duobus qui habent
oppositionem. Sed scientia qua scit aliquis peccatum ut Deus, et
illa qua scit ut homo, non sunt opposita; et ideo ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod non debet ita vitari peccatum ex una parte
quod ex alia justitia relinquatur; veritas enim non est propter
scandalum dimittenda; et ideo quando imminet periculum justitiae et
veritatis, non debet dimitti revelatio ejus quod quis in confessione
audivit, si alias scit, propter scandalum; dum tamen scandalum,
quantum in se est, evitare nitatur.
|
|