|
Postquam determinavit Magister de tempore poenitentiae, quod
concomitatur ipsam poenitentiam, hic determinat quaedam quae pertinent
ad effectum ipsius, qui est remissio peccatorum; et dividitur in
partes duas: in prima inquirit, utrum remissio peccatorum sit
irrevocabilis, an peccata dimissa quandoque redeant; in secunda, quia
in quolibet sacramento effectus est res ipsius, inquirit quid sit
sacramentum et res in poenitentia, ibi: post praedicta restat
investigare et cetera. Circa primum tria facit: primo movet
quaestionem; secundo ponit diversas opiniones circa solutionem ipsius
quaestionis, ibi: cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa.
Tertio opiniones prosequitur, ibi: qui vero dicunt, peccata dimissa
redire, subditis se muniunt testimoniis. Et circa hoc duo facit:
primo prosequitur primam opinionem; secundo secundam, ibi: sed quia
absonum videtur ut peccata dimissa iterum imputentur, placet
quibusdam, neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri.
Circa primum tria facit: primo ponit auctoritates quibus confirmatur
prima opinio; secundo objicit in contrarium; ibi: quibus opponitur et
cetera. Tertio ponitur eorum solutio, ibi: sed ad hoc potest dici et
cetera. Post praedicta restat investigare et cetera. Hic inquirit,
quid sit sacramentum et quid res in poenitentia; et circa hoc duo
facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quidam enim
dicunt sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur. Et dividitur
in partes duas secundum duas opiniones quas ponit; secunda incipit,
ibi: quidam autem dicunt, exteriorem poenitentiam et interiorem esse
sacramentum. Circa primum duo facit: primo narrat opinionem; secundo
narrat objectiones in contrarium, ibi: quod si est, non omne
sacramentum evangelicum id efficit quod figurat. Et dividitur in
partes duas secundum duas objectiones quas ponit; secunda incipit,
ibi: item si exterior poenitentia sacramentum est, et interior res
sacramenti, saepius praecedit res sacramentum quam sacramentum rem.
Et utraque dividitur in objectionem et solutionem, ut per se patet.
Hic est duplex quaestio. Prima de reditu peccatorum. Secunda de eo
quod est sacramentum vel res in poenitentia. Circa primum quaeruntur
quatuor: 1 utrum peccata dimissa redeant; 2 de ingratitudine, per
quam peccata redire dicuntur; 3 quae peccata per ingratitudinem redire
possunt; 4 utrum recidivans teneatur confiteri peccata de quibus prius
confessus fuerat.
|
|