|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccata dimissa redeunt
in eo qui recidivat. Dicit enim Leo Papa: quae divina misericordia
solidavit in ea revolvit prurigo; quoniam iterata iniquitas
misericordiam concessam exinanivit. Ergo videtur quod per recidivum
peccata dimissa redeant.
2. Praeterea, remoto operculo apparet quod operiebatur. Sed
caritas operit multitudinem peccatorum; 1 Petr., 4, 24. Ergo
remota caritate per peccatum sequens, redeunt peccata dimissa.
3. Praeterea, Ezech. 18, 24, dicitur: si averterit se
justus a justitia sua (...) omnes suae justitiae quas fecerat, non
recordabuntur. Ergo in eodem statu est ac si nullam justitiam
fecisset. Sed si non fecisset justitiam poenitentiae, non essent ei
peccata dimissa. Ergo dimissio illa annullatur; et sic peccata
dimissa redeunt.
4. Praeterea, magis peccat qui offendit Deum quam qui offendit
hominem. Sed si aliquis est ab aliquo domino manumissus, per offensam
in ipsum commissam iterum reducitur in servitutem. Ergo multo
fortius, si aliquis divina gratia a servitute peccati liberatus Deum
per recidivum peccati offendat, in pristinam servitutem revocatur; et
sic peccata dimissa redeunt.
5. Praeterea, esto quod aliquis post veram contritionem de peccatis
praeteritis cadat in peccatum, et moriatur statim; constat quod in
Infernum descendat. Ergo de peccatis quae sibi dimissa fuerunt, ibi
punitur, cum non sit sibi poena totaliter remissa. Ibi vero punietur
aeternaliter, quia in Inferno nulla est redemptio. Ergo similem
reatum incurrit ei quem habebat; et ita videtur quod in isto peccata
dimissa redeunt; et similis ratio est de illo qui confessus est, et
non satisfecit plene.
6. Praeterea, sicut per poenitentiam remittuntur peccata, ita per
peccatum actuale mortificantur merita praecedentia. Sed per
poenitentiam, quae peccatum destruit, priora merita reviviscunt.
Ergo per peccatum quod poenitentiam destruit, qua remittebatur
peccatum, peccata dimissa reviviscunt.
1. Sed contra Augustinus in Lib. de responsionibus prosperi: qui
recedit a Christo, et alienatus a gratia finit hanc vitam, quid nisi
in perditionem vadit? Sed non in id quod dimissum est, redit, nec
originali peccato damnabitur. Ergo peccata dimissa non redeunt.
2. Praeterea, eodem peccato et aequali unus non fit alio deterior.
Sed contingit innocentem et poenitentem eodem et aequali peccato
mortali peccare. Ergo poenitens non fit deterior per hoc peccatum quam
innocens. Fieret autem, si peccata dimissa redeant. Ergo non
redeunt.
3. Praeterea, contrarium non reducit suum contrarium. Sed
contingit quandoque quod peccatum quod aliquis post poenitentiam
committit, est contrarium peccato quod per poenitentiam deletum est,
sicut avaritia prodigalitati. Ergo peccatum sequens non reducit
peccatum praecedens.
4. Praeterea, nullus incurrit peccati maculam vel reatum, nisi ex
commissione ipsius peccati. Sed poenitens antequam faceret simplicem
fornicationem, non habebat maculam vel reatum homicidii, quod sibi jam
dimissum erat. Ergo nec postea fornicando homicidium committit; ergo
non redit homicidium sibi dimissum quantum ad culpam, neque quantum ad
reatum.
Respondeo dicendum, quod aliquo modo redire peccata oportet dicere;
quia auctoritates expresse hoc dicunt. Quidam simpliciter hoc
concesserunt in omni qui patitur recidivum; nec fuit intentio eorum
dicere, quod actus ille peccati idem numero revocaretur, vel eadem
numero macula quae prius ablata fuerat per poenitentiam; quia quod
omnino in nihilum decidit, idem numero resumi non potest; sed ita quod
sicut per peccata commissa aliquis impediebatur ante peractam
poenitentiam de eis ne gratiam a Deo reciperet; ita eisdem impeditur
postquam a statu poenitentiae decidit per peccatum mortale, quo
recidivat. Sic enim dicitur peccatum mortale quantum ad culpam
manere, in quantum ex actu qui jam praeteriit, impeditur aliquis a
gratiae receptione, sicut a quodam obstaculo posito inter Deum et
animam; remitti autem quo ad culpam, quando ratione actuum
praeteritorum aliquis gratia non privatur. Sed haec opinio non potest
stare; quia ad causandum tenebras utrumque duorum per se sufficit,
scilicet dispositio recipientis, et interpositio obstaculi; unde si
tenebrae debeant amoveri, oportet et indispositionem tolli, et
obstaculum amoveri; et ita poenitentia, quae tenebras peccati
tollebat, non solum removebat indispositionem quae erat in anima ad
gratiam suscipiendam, sed etiam removebat obstaculum praecedentis
peccati, non quidem ita quod actus ille non praecesserit, sed quod non
haberet vim impediendi gratiam actus praecedens; quae quidem vis
praedicto actui restitui non potest, nisi iteretur; quod est
impossibile. Et ideo non potest dici, quod praedicto modo peccata quo
ad maculam redeunt. Et ideo alii dixerunt, quod non redit peccatum
dimissum per quodlibet peccatum sequens, sed quatuor tantum; scilicet
per odium fraternum, per apostasiam a fide, per contemptum
confessionis, et per hoc quod aliquis dolet se poenituisse; unde
fecerunt versus: fratres odit, apostata fit, spernitque fateri,
poenituisse piget; pristina culpa redit. Sed haec opinio minus habet
de ratione quam prima; quia non magis potest assignare causam quare per
haec peccata redeant peccata dimissa quam per alia, cum etiam alia
contingat quandoque esse graviora; nisi quod ex auctoritatibus et
quibusdam rationibus frivolis inducebantur ad dicendum, quod per haec
peccata redirent peccata dimissa; et videbatur eis absurdum quod per
omne peccatum sequens praecedentia redirent. Nec sufficit quod
dicunt, quod Deus dimittat peccata sub conditione vitandi ista
quatuor; quia causa sufficiens inducit effectum suum absolute, nihil
expectans a futuro; gratia autem et passio Christi, ex cujus virtute
sacramenta efficaciam habent, sufficientissime se habent ad omnem
culpam delendam. Et praeterea nulla est ratio quare magis sub ratione
vitandi haec peccata, priora remittantur quam sub conditione vitandi
alia; cum omne peccatum contrarietur gratiae, per quam fit remissio
peccatorum. Et ideo dicendum est cum aliis, quod aliquid potest
redire dupliciter: vel in se; et sic peccata dimissa nullo modo
redeunt quantum ad maculam, et per consequens nec quantum ad reatum:
vel in suo effectu; et hoc modo peccata dimissa redeunt, inquantum ex
dimissis peccatis aliquid in sequentibus relinquitur. Ex hoc enim quod
homo Deum per peccatum offendit post remissionem praecedentium
peccatorum, quamdam deformitatem ingratitudinis actus sequentis peccati
acquirit; et ideo dicitur communiter, quod redeunt quantum ad
ingratitudinem.
Ad primum ergo dicendum, quod misericordia Dei, per quam fiebat
remissio peccatorum, ad duo ordinatur. Ad unum in praesenti,
scilicet remissionem praecedentium peccatorum; et quantum ad hunc
effectum non exinanitur peccatum sequens. Ad aliud in futuro,
scilicet ad vitam aeternam consequendam; quia gratia, per quam fiebat
remissio peccatorum, faciebat dignum vita aeterna; et quantum ad hunc
effectum exinanitur per sequens peccatum.
Ad secundum dicendum, quod caritas dicitur operire peccata Deo, qui
omnia videt; unde oportet quod ea destruat, non quidem faciens ut
actus non praecesserit, sed quod vim impediendi gratiam non habeat.
Sed coram oculis hominum aliquid potest operiri quod de se manet; et
de tali operimento objectio procedebat.
Ad tertium dicendum, quod justitiae ejus non rememorabuntur quantum ad
effectum qui ex eis expectabatur in futuro, quia per eas ad vitam
aeternam non perveniet; sed rememorabuntur quantum ad hunc effectum qui
est peccata praeterita abolere, quem in praesenti faciebant.
Ad quartum dicendum, quod quamvis aliquis manumissus reducatur in
eamdem servitutem de qua liberatus fuerat, non tamen ut sit ex eadem
causa servus, ex qua primo fuerat, sed ex alia, scilicet offensa post
manumissionem commissa. Et similiter qui recidivat, reducitur in
servitutem peccati, non tamen ut sit servus peccati ex actibus
peccatorum ex quibus prius erat, sed ex actu istius peccati sequentis.
Unde peccata dimissa non redeunt, sed novum inducitur.
Ad quintum dicendum, quod pro illa parte poenae quae sibi dimissa est
in confessione vel contritione, nunquam punietur, sed pro residua; in
aeternum tamen, ut quidam dicunt: quia ratione fori in quo punitur,
aeterna poena debetur; sicut est in venialibus, quae in Purgatorio
puniuntur poena temporali, et in Inferno aeterna. Sed hoc non
videtur simile; quia veniale ideo in Inferno aeternaliter punitur,
quia semper manet, cum non sit ibi aliquid quod culpam delere possit;
sed poena ex hoc ipso quod solvitur, expiatur. Et ideo alii dicunt,
quod poena cujus est aliquis debitor post culpam remissam, in Inferno
punietur temporaliter. Nec propter hoc sequitur quod sit in Inferno
redemptio; quia poena quae solvitur, non redimitur. Nec est
inconveniens quod quantum ad aliquid accidentale poena Inferni minuatur
usque ad diem judicii, sicut etiam augetur.
Ad sextum dicendum, quod peccatum mortale non mortificabat merita
praecedentia quin in se essent viva, unde in gloriam electorum
cedebant; sed mortificabantur solum quantum ad illum cujus erant, qui
impediebatur a consecutione effectus ipsorum; et ideo, remoto
impedimento, in sua efficacia remanent quo ad istum. Sed peccatum per
poenitentiam non solum mortificatur quo ad peccantem, sed etiam in se.
Remissio enim peccatorum est principaliter opus Dei; sed mortificatio
meritorum praecedentium est opus hominis. Homo autem sua actione non
potest evacuare simpliciter opus Dei, quamvis possit impedire ne sibi
prosit; et ideo homo per peccatum sequens non potest remissionem
praecedentium peccatorum annullare; potest autem sua actione evacuare
quod per ipsum factum est; et ideo potest mortificationem praecedentium
meritorum per merita sequentia penitus annullare, praecipue gratia
adjutus.
|
|