|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per ingratitudinem non
redeant peccata venialia. Quia peccatum veniale sicut per
ingratitudinem redit, ita et facit alia redire per ingratitudinem.
Sed peccatum veniale non facit alia redire per ingratitudinem; alias
tota die peccata dimissa redirent. Ergo nec ipsum per ingratitudinem
redit.
2. Praeterea, ex hoc aliquod peccatum per ingratitudinem redit quod
majorem ingratitudinem facit. Sed peccatum veniale dimissum non facit
majorem ingratitudinem; quia non diminuit caritatem. Ergo nec redit
per ingratitudinem.
1. Sed contra, peccata venialia inter debita computantur in oratione
dominica, quae specialiter contra venialia valet. Sed in littera
dicitur, quod universum debitum exigitur ab eo qui recidivat. Ergo et
venialia etiam redeunt.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod originale non redeat. Quia si morbus
redit, et medicina redire debet. Sed Baptismus, qui est singularis
medicina contra originale, non reiteratur aliquo modo. Ergo nec
peccatum originale redit.
2. Praeterea, omne peccatum quod per actum incurrimus, actuale
est. Sed peccatum originale non est actuale. Ergo peccatum originale
per actum peccati sequentis non redit.
1. Sed contra est quod expresse in littera dicitur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod per illa quatuor peccata non magis
redeant peccata dimissa quam per alia. Quia ex hoc aliquis ingratus
est Deo quod contra Deum facit. Sed sicut illa quatuor, ita et alia
contra Deum sunt. Ergo omnibus per ingratitudinem peccata dimissa
redeunt.
2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est gravius quam aliquod
praedictorum. Ergo per ipsum magis deberet dici quod peccatum
rediret.
1. Sed contra est quod auctores maxime loquuntur de illis peccatis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod eo modo quo peccata
mortalia per ingratitudinem redeunt, et venialia similiter. Sicut
enim beneficio Dei ascribenda est remissio mortalium peccatorum, ita
et venialium; et secundum hoc quod beneficium remissionis contemnitur
quodammodo in peccato sequenti, secundum hoc dimissa per ingratitudinem
redire dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale, quamvis non tollat
gratiam, tamen per gratiam tollitur; peccatum autem mortale et gratiam
tollit et per gratiam tollitur; et ideo peccatum mortale et
ingratitudinem causat, per quam alia peccata redeunt, et ipsum per
ingratitudinem redit; sed peccatum veniale redit quidem, sed alia
redire non facit, quia ingratitudinem non causat.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non diminuat gratiam, relinquit
tamen majorem ingratitudinem, inquantum beneficium gratiae tollitur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod eodem modo originale etiam
redit, quod beneficio gratiae tollitur.
Ad primum dicendum, quod ratio illa procederet, si originale per se
rediret: nunc autem non dicitur redire in se, sed in alio, in quo
quodammodo quantitas ipsius manet, ut dictum est.
Et similiter dicendum ad secundum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut per ista peccata redeunt
peccata dimissa ex ingratitudine, ita etiam per illa; tamen in istis
est aliquid speciale prae aliis; quia non solum sunt contra ipsum
remittentem peccata, quod in omnibus aliis est peccatis, sed etiam
sunt contra remedium quo peccata dimittebantur. Remissio autem
peccatorum attribuitur primo fidei, secundo caritati, tertio
poenitentiae; et ideo apostasia a fide, quae opponitur primo; et
odium fraternum, quod opponitur secundo; et alia duo, quae opponuntur
tertio, specialem habent rationem, ut faciant redire peccata, non
ratione gravitatis majoris, sed ratione praedicta.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|