|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod recidivans tenetur
peccata confiteri de quibus prius confessus fuit. Ingratitudo enim
videtur esse peccatum gravissimum, cum per eam alia peccata quodammodo
redeant. Sed ingratitudinem aliquis non confitetur, nisi simul
confiteatur illa peccata ex quorum remissione factus est ingratus.
Ergo oportet quod recidivans priora peccata confiteatur.
2. Item, per confessionem debet innotescere sacerdoti quantitas
culpae. Sed quantitas peccatorum prius dimissorum quodammodo manet in
peccato quo aliquis recidivat, ut dictum est. Ergo ille qui
confitetur hujusmodi peccatum, debet etiam alia confiteri.
3. Item, secundum Gregorium, unum peccatum disponit ad aliud, et
sic unum est causa alterius. Sed morbo non potest sufficienter
remedium adhiberi nisi cognita causa morbi. Cum ergo ad hoc fiat
confessio, ut exposito morbo remedium adhibeatur, videtur quod
recidivans teneatur peccata praeterita confiteri, quae fuerunt causa
recidivandi.
4. Praeterea, contingit aliquando aliquem post confessionem ante
peractam poenitentiam recidivare. Constat autem quod postquam de
recidivo poenitentiam egerit, tenetur satisfacere de praeteritis
peccatis. Ergo videtur quod saltem in hoc casu tenetur priora peccata
confiteri.
1. Sed contra est quod dicitur Nahum 1, 9: non judicabit Deus
bis in idipsum. Ergo quando aliquis in foro poenitentiali judicatus
est de aliquo peccato, non oportet quod iterum judicio se exponat,
idem peccatum confitendo.
2. Praeterea, in decretis de Poen., dist. 1, dicitur: non
necesse est ut quae semel sacerdotibus confessi sumus, denuo
confiteamur; sed lingua cordis, non carnis apud verum judicem ea
confiteri debemus. Ergo idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod circa illam opinionem quae ponit dimissa
peccata redire sive quantum ad culpam, sive quantum ad reatum, necesse
est dicere, quod recidivans tenetur ad priora peccata iterum
confitenda, cum eis ita subjaceat post recidivum sicut prius. Sed
secundum aliam opinionem quae dicit, quod peccata dimissa non redeunt
per recidivum nisi quantum ad ingratitudinem, est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod si recidivans confiteatur eidem sacerdoti cui
ante fuerat confessus, habenti plenam memoriam priorum peccatorum, non
tenetur ei priora peccata repetere, nisi in generali, ut se de
ingratitudine accuset, dummodo ante recidivum de prioribus peccatis
satisfecerit. Si enim ante peractam poenitentiam recidivaret,
teneretur iterum priora peccata confiteri etiam in speciali, ut iterato
satisfactionis modum pro eis accipiat. Sed si alteri sacerdoti
confiteatur, vel eidem jam priora peccata oblito, sive ante recidivum
satisfecerit, sive non; tenetur omnia peccata in speciali confiteri,
tum ut ingratitudinis quantitas innotescat sacerdoti ex consideratione
peccatorum prius dimissorum, tum ut ipse cognoscat vultum pecoris sui;
quod fieri non posset, nisi ejus mores praeteritos cognosceret, utrum
scilicet innocenter aut injuste vixisset. Sed ista opinio non videtur
rationalis; ex quo enim priora peccata simpliciter sunt dimissa, nec
secundum se redeunt, non est necesse ut iterum in judicium adducantur;
quas nec ea Deus in judicio adduceret, si quis inconfessus moreretur
post recidivum, sed damnaretur solum pro peccato quo recidivavit. Et
si etiam pro peccatis prioribus non satisfecisset, non videtur
necessarium quod ea post recidivum confiteatur in speciali; quia per
recidivum eorum reatus non est immutatus; unde eadem satisfactio nunc
pro eis debetur quae et prius. Unde poenitens tenetur post recidivum
poenitentiam sibi prius injunctam peragere, non autem aliam
satisfactionem pro eis accipere. Similiter etiam non oportet ut denuo
confiteatur, ut cognoscatur ingratitudinis quantitas. Sicut enim
quantitas peccati augetur per ingratitudinem de peccatis dimissis, ita
etiam augetur per ingratitudinem de beneficiis acceptis; unde pari
ratione teneretur confitens omnia beneficia Dei sibi exhibita exponere
sacerdoti; quod nullus dicit. Similiter etiam non oportet ut
sacerdoti aliquis confiteatur totum statum suum, ut sacerdos cognoscat
vultum pecoris sui, sed solum ea de quibus debet ab eo judicari; alias
oporteret innocentem sacerdoti cui venialia confitetur, exponere omnes
pronitates suas ad peccandum, et totam conditionem suam; quod nullus
dicit. Unde aliorum opinio est, quod post recidivum non tenetur
aliquis priora peccata confiteri nec in generali nec in speciali; quia
ingratitudo, ratione cujus peccata redire dicuntur, est quaedam
peccati circumstantia, nec trahit in aliud genus peccati. Hujusmodi
autem circumstantiae non sunt necessario confitendae, ut supra, dist.
14, qu. 3, art. 2, qu. 5, dictum est. Sed ex hac opinione
videtur relinqui, quod non possit plenarie recidivantis morbo remedium
adhiberi. Multa enim expediunt ad spiritualem salutem recidivanti,
quae non sunt necessaria innocenti, ut scilicet circa eum major cautela
adhibeatur. Et ideo videtur distinguendum esse, quod in confessione
est aliquid exponendum dupliciter. Uno modo directe; et sic illud
exponi dicitur cujus abolitio per confessionem quaeritur; et sic
peccata dimissa recidivans nullo modo confiteri tenetur nec in generali
nec in speciali, cuicumque confiteatur. Alio modo indirecte, sicut
illud sine quo sciri non potest debitus satisfaciendi modus. Cum enim
contritio, secundum quod est de necessitate salutis, votum
confessionis et satisfactionis debitae includat, tenetur ille qui
confitetur, sacerdoti exponere ea quibus sacerdos possit scire quae
satisfactio sit congrue injungenda; sicut confitens confitetur
sacerdoti interdum se esse infirmum, ut ei jejunium non imponat; et
per hunc modum tenetur recidivans notificare peccata dimissa quantum
sufficit ad hoc quod sciatur quae satisfactio est ei injungenda, ut si
ipse frequenter lapsum carnis passus est ex aliqua occasione, illa
occasio praescindatur per satisfactionem, et sic de aliis peccatis; et
ad hoc videtur sufficere confessio dimissorum peccatorum in generali.
Tamen quandoque ad aliqua specialia oportet descendere, secundum quod
confitens viderit opportunum; non enim potest in his aliqua certa
mensura praefigi.
Ad primum ergo dicendum, quod ingratitudo secundum quod hic
accipitur, non est peccatum, sed circumstantia peccati, ut dictum
est, nec est circumstantia addens novam speciem, dum quilibet peccans
ingratitudinem incurrat, saltem de beneficiis a Deo acceptis.
Ad secundum dicendum, quod quantitas culpae, quae est ex specie
peccati, debet innotescere sacerdoti per confessionem; non tamen
oportet de quantitate quae est ex circumstantiis quibuscumque, ut
supra, loc. cit., dictum est.
Ad tertium dicendum, quod auctoritas Gregorii non est ad propositum.
Gregorius enim loquitur de peccatis, quae per poenitentiam non
delentur; illa enim suo pondere mox ad aliud trahunt. Et praeterea
non est necessarium omnes occasiones peccati confiteri, sed solum illas
sine quarum abscissione sufficiens remedium adhiberi non potest.
Ad quartum dicendum, quod etiam in illo casu non tenetur peccata prius
dimissa confiteri; sed sufficit sibi explere prius injunctam
satisfactionem, ut dictum est in corp.
|
|