|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sit
assignata haec definitio Baptismi quae in littera ponitur, scilicet:
Baptismus est ablutio corporis exterior, facta sub forma praescripta
verborum. Manente enim definito, manet definitio. Sed transeunte
ablutione, quae est quaedam actio, vel passio, manet Baptismus.
Ergo Baptismus non est ablutio.
2. Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale
elementum. Ablutio autem non est materiale elementum, sed elementi
usus. Ergo Baptismus, cum sit sacramentum, non erit ablutio.
3. Praeterea, sacramentum est in genere relationis, cum sit causa,
vel signum, sicut supra dictum est. Sed Baptismus est sacramentum.
Ergo inconvenienter ponitur in genere actionis vel passionis.
4. Praeterea, in definitione instrumenti debet poni illud ad quod
est. Sed Baptismus, sicut et alia sacramenta, ut prius dictum est,
sunt instrumenta sanctificationis. Ergo cum in definitione ejus nulla
mentio fiat de sanctificatione, videtur inconvenienter esse assignata.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam inconvenienter assignetur definitio
Hugonis, quae talis est: Baptismus est aqua diluendis criminibus
sanctificata per verbum Dei. Nihil enim fit in seipso. Sed
Baptismus in aqua fit. Ergo Baptismus non est aqua.
2. Praeterea, in definitione alicujus non debet poni aliquid quod
non sit de essentia ejus. Sed sanctificatio materiae non est de
essentia Baptismi: quia in mari vel in flumine potest fieri
Baptismus. Ergo sanctificatio aquae non debet poni in definitione
Baptismi.
3. Praeterea, definitio debet converti cum definito. Sed potest
esse aqua sanctificata verbo vitae diluendis criminibus, et tamen non
erit Baptismus, sicut quando non fit intinctio. Ergo haec non est
competens Baptismi definitio.
4. Praeterea, effectus qui potest impediri, non debet poni in
definitione causae, quia tunc definitio esset minus quam definitum.
Sed potest impediri quod per Baptismum non diluantur crimina. Ergo
non debet ablutio criminum in definitione Baptismi poni.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam inconvenienter assignetur definitio
Dionysii, quam ponit 2 cap. Cael. Hier., ubi dicit: quoddam
ergo est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad
aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam
opportunitatem, formans nostros animales habitus ad supercaelestis
quietis anagogem, nostrum iter faciens, sacrae et divinissimae nostrae
regenerationis traditio. Principium enim reducitur ad genus
principiatorum. Sed sacramentum non est in genere principii, sed in
genere sacramenti. Ergo non debet dici principium sanctissimorum
mandatorum.
2. Praeterea, non dicitur esse principium sanctorum mandatorum nisi
inquantum praeparat viam ad alia mandata. Ergo superfluum fuit postea
addere: ad susceptivam opportunitatem aliorum nos formans.
3. Praeterea, nihil potest formari ad divina eloquia nisi quod est
perceptivum eorum. Sed hoc quod est animale in nobis, non percipit
divina eloquia, sed solum hoc quod est rationale. Ergo male dixit:
formans animales habitus ad divina eloquia.
4. Praeterea, forma et materia sunt de essentia rei. Sed ipse
nullam mentionem facit de materia et forma Baptismi. Ergo videtur
quod insufficienter definiat.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignetur definitio quam
Damascenus ponit in 4 Lib. cap. 10, sic dicens: Baptismus est
per quem primitias spiritus sancti accipimus, et principium alterius
vitae fit nobis regeneratio et sigillum et custodia et illuminatio.
Aliqui enim prius habent spiritum sanctum et spiritualem vitam, quam
Baptismum consequantur, sicut patet de Cornelio Act. 10. Ergo
per Baptismum non semper accipimus primitias spiritus sancti, nec est
Baptismus principium alterius vitae in nobis.
2. Praeterea, idem non debet poni in definitione sui ipsius. Sed
regeneratio est idem quod Baptismus. Ergo non debet poni in
definitione Baptismi.
3. Praeterea, illuminatio non fit nisi per virtutes intellectuales.
Sed Baptismus non est intellectualis virtus, sed sacramentum. Ergo
non debet sibi attribui illuminatio.
4. Praeterea, custodia fit in nobis per divinam providentiam, de
qua dicitur in Psalm. 120, 4: ecce non dormitabit neque dormiet
qui custodit Israel. Ergo non debet hoc Baptismo attribui.
Quaestiuncula 1
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod secundum doctrinam
philosophi in Lib. 2 posteriorum, triplex est genus definitionis.
Quaedam enim sunt definitiones materiales, quas dicimus
demonstrationis conclusiones: quaedam formales, quae sunt principia
demonstrationis: quaedam materiales et formales simul, quae sunt
demonstrationes positione differentes: quia habent medium
demonstrationis, inquantum continent definitionem formalem, et
conclusionem, inquantum continent materialem; sed deest solus ordo
terminorum. Quia autem omne completivum quodammodo formale est
respectu ejus quod completur, ideo definitio formalis non dicitur quae
solum continet formam, sed illa quae continet hoc quod est completivum
respectu alterius. Et quia in causis est talis ordo quod materia
completur per formam, et forma per efficientem, et efficiens per
finem; ideo definitio quandoque materialis dicitur, quae comprehendit
tantum materiam rei, formalis autem quae comprehendit formam; sicut,
ira est accensio sanguinis circa cor, dicitur materialis definitio;
et, ira est appetitus in vindictam, dicitur formalis. Quandoque
autem materialis comprehendit formam et materiam; sed formalis causam
efficientem, sicut haec dicitur materialis: tonitruum est continuus
sonus in nubibus; haec autem formalis: tonitruum est extinctio ignis
in nube. Quandoque autem definitio materialis comprehendit materiam et
formam et efficientem, formalis autem finem: sicut, domus est
coopertorium factum ex lapidibus et lignis per talem modum et talem
artem, est definitio materialis respectu hujus: domus est
cooperimentum prohibens nos a frigoribus et caumatibus; et hoc
praecipue accidit in instrumentis, quia in eis quasi tota ratio speciei
a fine sumitur. Et quia Baptismus, cum sit sacramentum, quoddam
instrumentum est; ideo definitio materialis ejus erit quae comprehendit
materiam et formam ejus et efficientem; et formalis quae comprehendit
finem; et sic definitio quam Magister in littera ponit, est
materialis. Continet enim materiam in hoc quod dicit: ablutio
exterior; et innuit efficientem in hoc quod dicit, facta; et ponit
formam in hoc quod dicit, sub forma verborum praescripta. Et
sciendum, quod Augustinus, ponit eamdem definitionem, quamvis sub
aliis verbis; dicit enim: Baptismus est tinctio in aqua verbo vitae
sanctificata.
Ad primum ergo dicendum, quod in sacramento Baptismi sunt tria.
Aliquid quod est sacramentum tantum, sicut aqua quae exterius fluit et
transfluit, et non manet; et aliquid quod est sacramentum et res, et
hoc semper manet, scilicet character; et aliquid quod est res tantum,
quod quandoque manet quandoque transit, scilicet gratia. Magister
ergo hic definit Baptismum quantum ad id quod est sacramentum tantum,
quia intendit ipsum materialiter definire.
Ad secundum dicendum, quod sacramentum novae legis est signum et causa
gratiae; unde secundum hoc est sacramentum, secundum quod habet
significare, et causare. Aqua autem non habet significare et causare
effectum Baptismi, nisi secundum quod est abluens. Unde
essentialiter Baptismus est ipsa ablutio: quia ad ablutionem
interiorem causandam institutus est, quam significando causat ipsa
exterior ablutio: sed aqua est materia ejus remota, et ablutio ipsa
est materiale Baptismi; sed verbum vitae est forma completiva
sacramenti. Augustinus autem et Magister definiunt Baptismum per
materiam proximam, quae praedicatur proprie de Baptismo, sicut
materia de artificialibus, ut phiala est argentum; sed Hugo definivit
per materiam remotam, quae non ita proprie praedicatur, nisi per
causam remotam.
Ad tertium dicendum, quod Baptismus, inquantum est sacramentum, est
in genere signi vel causae; et in hoc genere constituitur per formam
verborum, a qua habet significationem et efficaciam sacramentalem.
Sicut autem artificialia non ponuntur in genere ex forma simpliciter,
sed ex materia (non enim dicimus quod domus sit in genere qualitatis
nisi inquantum artificiale figuratum, sed dicitur esse in genere
substantiae), ita etiam est de sacramentis. Baptismus enim
simpliciter est in genere ablutionis; sed secundum quid, scilicet
inquantum est sacramentum, est in genere relationis.
Ad quartum dicendum, quod finis ad quem est sacramentum, est ultimum
formale ipsius, a quo sumitur formalis definitio. Magister autem non
intendit hic definire Baptismum formaliter, sed materialiter; et ideo
sanctificationem praetermisit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod definitio illa Hugonis
complectitur et materiam Baptismi in hoc quod dicit, aqua, et finem
in hoc quod dicit, diluendis criminibus, et formam per hoc quod
dicit, per verbum vitae sanctificata; unde est definitio composita ex
materiali et formali, quasi demonstratio positione differens: et
complete essentiam Baptismi complectitur, excepto quod actus
ablutionis intermittitur, qui facit materiam proximam Baptismo;
quamvis ex aliis quae ponuntur, intelligi possit.
Ad primum ergo dicendum, quod haec est propria praedicatio,
Baptismus fit in aqua; sed haec est per causam praedicatio,
Baptismus est aqua.
Ad secundum dicendum, quod ibi non tangitur sanctificatio, nisi illa
quae fit per formam Baptismi, quae consistit in invocatione
Trinitatis; et haec sanctificatio est de necessitate Baptismi.
Ad tertium dicendum, quod sacramenta non efficiunt nisi id quod
figurant. Ex hoc autem ipso quod ponitur dilutio criminum, effectus
Baptismi potest accipi: quia Baptismus materialiter non consistit in
aqua nisi secundum quod est abluens; quandocumque autem est aqua
sanctificata in actu ablutionis, est Baptismus.
Ad quartum dicendum, quod idem numero quandoque est effectus alicujus
et finis, sicut sanitas est effectus et finis medicantis; sed
effectus, secundum quod producitur per actum medici, finis autem
secundum quod est intentum a medico. Medicus autem potest impediri a
productione sanitatis, sed non ab intentione; et ideo sanitas potest
poni in definitione ut est finis, non autem ut est effectus; et
similiter dilutio criminum in definitione sacramenti.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Dionysius ex definitione
Baptismi data intendit procedere ad ea quae materialiter in Baptismo
requiruntur: unde post hanc definitionem datam, ritum Baptismi
ponit; et ideo ponit eam ut demonstrationis principium: et propter hoc
est definitio totaliter formalis. Et est sciendum, quod in verbis
ejus aliquid ponitur quasi definitum, et aliquid ponitur tamquam
definitio. Tamquam definitum ponitur, scilicet traditio sacrae et
divinissimae regenerationis. Ista enim est quaedam circumlocutio
Baptismi, qua ipse frequenter utitur; et hoc patet ex hoc quod ibi
Baptismum non nominat; ut sit sensus: quoddam est principium etc.,
scilicet sacrae et divinissimae regenerationis traditio. Quasi
definitio ponitur hic, quod dicit, principium sanctissimorum
mandatorum sacrae actionis. Et ponit tria ad quae Baptismus
ordinatur, quae formaliter rationem ejus complent. Unum est quod
competit ei secundum quod est janua sacramentorum; et quantum ad hoc
dicit, quod est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis.
Actiones enim sacras nominat actiones hierarchicas, scilicet purgare,
illuminare, et perficere; quae praecipue in nostra hierarchia
consistunt in dispensatione sacramentorum: quae quidem actiones nobis
sub praecepto traditae sunt, et ad eas est principium Baptismus quasi
eorum janua. Secundum competit sibi inquantum est causa, prout
scilicet characterem imprimit, et gratiam confert, secundum quod homo
informatur et idoneus redditur ad aliorum sacramentorum perceptionem;
et quantum ad hoc dicit, quod est formans per characterem et gratiam
nostros animales habitus, idest, vires animae, ad susceptivam
opportunitatem, idest ad idoneam et opportunam susceptionem divinorum
eloquiorum quantum ad doctrinam fidei, et sacrarum actionum quantum ad
alia sacramenta, quae nulli non baptizato debent conferri. Tertium
competit sibi inquantum est signum et figura caelestium, et secundum
hoc per Baptismum manuducimur in caelestium contemplationem; et
quantum ad hoc dicit, quod est faciens iter nostrum, idest praeparans
nobis contemplationis viam ad anagogem, idest sursum ductionem,
supercaelestis quietis, quae consistit in contemplatione spiritualium.
Vel potest dici, quod per secundum tangit finem proximum Baptismi
quantum, ad ea quae sunt viae; per tertium autem tangit finem remotum
et ultimum, quantum ad ea quae sunt patriae; ad quam nos Baptismus
perducit per gratiam, quam confert, quae est res significata et non
contenta.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius determinat de Baptismo
secundum quod est actio quaedam hierarchica; et ideo definit principium
mandatorum, non quorumlibet sed illorum quibus actiones hierarchicae
nobis traduntur.
Ad secundum dicendum, quod per primum tangit tantum ordinem Baptismi
ad alia sacramenta, sed per secundum tangit effectum, quo mediante ad
alia sacramenta percipienda idonee perducit, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod animales habitus hic dicuntur ab anima, et
non ab animalitate, qua scilicet cum aliis animalibus communicamus; ut
ostendat quod non solum Baptismus corpus exterius lavat, sed etiam
animam interius format.
Ad quartum dicendum, quod haec definitio est principium omnium quae
Dionysius de Baptismo tradit; unde in principio statim hanc
definitionem ponit. Et quia in omnibus quae sunt propter finem et ex
fine, debet accipi et forma competens fini, et materia competens
formae et fini; ideo in hac definitione non posuit formam et materiam,
sed solum ea ad quae Baptismus ordinatur quasi ad finem proximum vel
remotum.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod Damascenus praedictam
definitionem venatur ex hoc ipso quod Baptismus regeneratio dicitur.
Cum enim generatio sit motus ad esse, constat quod Baptismus est per
quem nobis traditur spirituale esse. Et quia nullus potest agere
actionem alicujus naturae, nisi prius habeat esse in natura illa, ideo
concluditur quod Baptismus est principium omnium spiritualium
actionum: et secundum hoc Damascenus Baptismum definivit adhuc per
priora quam Dionysius, inquantum accipit primum effectum Baptismi,
qui est constituere in spirituali vita, ex qua habet quod regeneratio
dicatur; et ideo definit Baptismum ut principium spiritualis vitae in
hoc quod dicit, principium alterius vitae, scilicet spiritualis, quae
est altera a naturali; ut haec generatio sit altera a naturali, et
regeneratio dicatur; et iterum ut principium eorum quae ad vitam prima
consequuntur, et ideo dicit: per quod fiunt primitiae spiritus, idest
primi spiritus effectus in nobis. Hi autem effectus vel consequuntur
ipsam generationem, sicut filiatio, vel aliqua talis relatio, et sic
per Baptismum dicimur regenerari in filios Dei, et quantum ad hoc
dicitur regeneratio, vel consequuntur formam per generationem
inductam; et hoc tripliciter. Primo in ordine ad generantem,
secundum quod per formam inductam genitus fit similis generanti; et
quantum ad hoc dicitur sigillum. Secundo quantum ad esse ipsius
geniti, quod per formam conservatur; et quantum ad hoc dicitur
custodia. Tertio quantum ad actionem ejus, cujus forma est
principium; et quantum ad hoc dicitur illuminatio.
Ad primum ergo dicendum, quod primitiae spiritus dantur antequam
percipiatur Baptismus actu, sed non antequam percipiatur proposito
habituali, sicut in Cornelio; vel actuali, sicut in aliis qui
Baptismi fidem habent. Vel dicendum, quod hic loquitur de vita
spirituali, secundum quod homo quantum ad exteriora reputatur membrum
Ecclesiae, quod non fit ante Baptismum, quia ad actus fidelium
nullus ante Baptismum admittitur.
Ad secundum dicendum, quod regeneratio ponitur hic pro relatione
consequente regenerationem, sicut est filiatio.
Ad tertium dicendum, quod etiam Dionysius, vim illuminativam
Baptismo attribuit, quod quidem ei competit inquantum est fidei
sacramentum; unde baptizatus jam admittitur ad inspectionem
sacramentorum quasi illuminatus: non autem ante debet admitti, ne
sancta canibus tradantur secundum Dionysium.
Ad quartum dicendum, quod custodia conservationem importat: quae
quidem est a Deo sicut a principio efficiente, a gratia autem
baptismali sicut a principio formali.
|
|