|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus non debeat
fieri in aqua. Ex similibus enim causis similes effectus producuntur.
Sed Baptismus habet similem effectum cum circumcisione. Cum ergo
aqua in nullo conveniat cum instrumento circumcisionis, videtur quod
non congrue fiat Baptismus in aqua.
2. Praeterea, secundum Damascenum, et Dionysium, Baptismus
habet vim illuminativam, et in eo spiritus sanctus datur, et homo in
filium Dei regeneratur. Sed ignis inter alia elementa plus habet de
luce, et per eum ratione caloris spiritus sanctus, qui est caritas,
significatur, et secundum Dionysium in fine Cael. Hier., ignis
maxime deiformitatem significat. Ergo Baptismus debet fieri in igne,
et non in aqua.
3. Praeterea, secundum Damascenum, Baptismus est principium
vitae, et est sacramentum maximae necessitatis. Sed aer habet maximam
convenientiam cum vita, quia calidus est et humidus, et est
communissimum elementum, ut nulli propter ejus penuriam posset esse
periculum, sicut quandoque parvulis est periculum propter defectum
aquae. Ergo Baptismus debuit in aere fieri, et non in aqua.
4. Praeterea, per Baptismum configuramur sepulturae Christi;
Rom. 6. Sed Christus in terra sepultus est. Ergo Baptismus
debet in terra fieri, et non in aqua.
5. Praeterea, oleum et vinum ablutiva sunt, et laetificantia, et
impinguantia. Sed Baptismus praeter ablutionem peccatorum,
pinguedinem et laetitiam spiritualem tribuit. Ergo in his liquoribus
fieri debet.
6. Praeterea, sacramenta de latere Christi fluxerunt. Sed sicut
fluxit aqua, sic et sanguis. Ergo in sanguine debet fieri
Baptismus.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 3, 5: nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
2. Praeterea, reparatio debet creationi respondere. Sed in
creatione mundi spiritus domini commemoratur primo super aquas ferri,
et ex aquis primo animam viventem produxisse, ut patet Genes. 1.
Ergo et spiritus sanctus in opere reparationis primo dari debet in
aqua, et per illum spiritualis vita; et sic Baptismus in aqua fieri
debet, quod est principium alterius vitae, et per quod primitias
spiritus accepimus.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debeat fieri in aqua simplici. Quia
medicina debet esse infirmis proportionata. Sed nos, quibus medicina
Baptismi adhibetur, habemus corpus ex elementis mixtum. Ergo aqua
Baptismi non debet esse elementum simplex.
2. Praeterea, sacramenta fluxerunt de latere Christi dormientis in
cruce. Sed de latere ejus non est probabile fluxisse aquam quae sit
purum elementum, cum tale quid in corporibus mixtis non inveniatur.
Ergo non debet in aqua simplici Baptismus fieri.
3. Praeterea, pura elementa, secundum philosophos, non sunt in
extremis, sed in mediis elementorum: quia in extremis alterant se
invicem. Si ergo oporteret in aqua simplici Baptismum fieri, non
posset apud nos fieri.
4. Praeterea, constat quod aqua maris non est simplex aqua, quod
ejus amaritudo et salsedo demonstrat, quae ex terrestri mixto
contingit. Sed in aqua maris potest fieri Baptismus. Ergo non
requiritur aqua simplex.
5. Praeterea, aqua competit Baptismo ratione ablutionis. Sed
quaedam aqua mixta magis abluit, sicut lixivium et hujusmodi. Ergo
magis Baptismo competit.
1. Sed contra est quod mixtum neutrum miscibilium est. Si ergo fiat
Baptismus in aqua mixta, non fieret in aqua; quod esset contra
doctrinam Evangelii.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non in qualibet aqua simplici possit
fieri Baptismus. Dominus enim tactu mundissimae suae carnis vim
regenerativam contulit aquis. Sed non tetigit nisi aquas Jordanis.
Ergo solae illae aquae habent vim regenerativam; et ita non in
qualibet aqua potest fieri Baptismus.
2. Praeterea, Baptismus non potest fieri nisi in aqua verbo vitae
sanctificata. Si ergo Baptismus fieret in mari, vel in aliquo
fluvio, tota aqua fluminis esset sanctificata; quod videtur absurdum.
3. Praeterea, quaedam aquae non habent vim abluendi, sed magis
deturpant, sicut aquae paludum. Ergo videtur quod in hujusmodi aquis
non possit fieri Baptismus.
1. Sed contra est, quia materia Baptismi debet esse communis: quia
Baptismus est sacramentum maximae necessitatis. Sed hoc non esset,
nisi in qualibet aqua Baptismus fieri posset. Ergo in qualibet aqua
potest fieri Baptismus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ex institutione divina
necessarium est Baptismum in aqua fieri. Possunt autem institutionis
accipi sex rationes. Prima est, quia aqua ratione diaphaneitatis
habet aliquid de lumine, et ita competit Baptismo qui habet vim
illuminativam, secundum quod in eo gratia confertur. Secunda est,
quia ratione humiditatis habet vim ablutivam; et ideo competit
Baptismo, in quo sordes culpae mundantur. Tertia est, quia ratione
frigiditatis habet vim refrigerandi; et ideo competit Baptismo, in
quo incendium fomitis mitigatur. Quarta est, quia, ut dicitur in
17 de animalibus, aqua maxime competit generationi et augmentationi
rerum viventium; unde et in principio mundi ex aqua primitus animalia
producta sunt; et sic competit Baptismo, inquantum est regeneratio in
spiritualem vitam. Quinta est, quia in omnibus mundi partibus aqua
invenitur. Sexta, quia est res quae de facili ab omnibus haberi
potest sine magno pretio. Et hae duae competunt Baptismo prout est
sacramentum necessitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod neque circumcisio neque Baptismus
tollunt originalem culpam ex virtute naturali ipsarum rerum, sed
inquantum significant aliquid spirituale; et in significatione
communicat aqua cum instrumento circumcisionis, quia in utroque fit
ablatio alicujus.
Ad secundum dicendum, quod ignis habet lucem ex se et calorem, qui
est qualitas activa; et quia spiritus sanctus est primum agens
deiformitatem in Baptismo, et primum illuminans, sed Baptismus est
sicut quaedam instrumentalis causa, ideo spiritui sancto competit
figurari per ignem, sed Baptismo per aquam, qua mediante
transfunditur lumen a spiritu sancto in animam, sicut per diaphanum
lumen corporale ad sensum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aer communicet cum vita, non tamen
aer generationi viventium, sicut aqua, competit; et propter hoc magis
competit aqua Baptismo quam aer.
Ad quartum dicendum, quod sepultura Christi est res significata, non
contenta; institutio autem sacramentalis materiae attenditur
principaliter quantum ad significationem rei contentae. Magis autem
competit aqua tali significationi in Baptismo quam terra; et ideo
ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod oleum et vinum non habentur in usu
ablutionis, sicut aqua, nec ita bene abluunt, quia ex eis etiam
aliquae sordes contrahuntur, et desunt iterum aliae conditiones, quae
aquae competunt; et ideo non ita competunt Baptismo sicut aqua.
Pinguedo autem devotionis et laetitia sunt quidam effectus Baptismum
consequentes, et non primi.
Ad sextum dicendum, quod ex latere Christi fluxit sanguis et aqua;
sed sanguis ad redimendum, ut dicitur 1 Petr. 1, aqua autem ad
abluendum; et ideo aqua Baptismo competit, et non sanguis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod permixtio aquae potest esse
duplex. Una quae tollit speciem, sicut quando per alterationem
transit in aliam speciem, sicut per putrefactionem aliquam vel
digestionem transit in vinum, aut etiam per additionem tantam alterius
liquoris, quod solvatur species aquae, sicut si parum aquae multo vino
admisceatur. Alia permixtio est quae non tollit speciem aquae; sicut
quando alteratur aqua secundum aliquod accidens, et manet species, ut
patet in aqua calefacta; vel quando additur aliquid aquae quod vel non
commisceatur, sicut si aliqua solida ponantur in aqua; vel si sit
commiscibile, sicut aliquod humidum, tamen est tam parvae quantitatis
quod mixtionem non faciat, sed in aquam penitus convertatur. In aqua
ergo primo modo permixta non potest fieri Baptismus, quia jam non est
aqua; in aqua autem secundo modo potest fieri. Ut autem cognoscatur
quando sic vel sic permixta est aqua, sciendum est, quod sicut
diversitatem speciei in animalibus judicamus ex diversitate figurarum,
ita etiam diversam speciem in elementis cognoscimus ex diversitate rari
et densi; et ideo si fiat tanta alteratio vel permixtio aquae quod
recedatur a termino raritatis et densitatis aquae vel in actu vel in
potentia, signum est quod sit species aquae transmutata; et dico in
potentia, quando humor aliquis non condensatur et rarefit calido vel
frigido, sicut aqua; sed aliter, sicut patet in vino, oleo, lacte,
et hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod aqua competat nobis per
convenientiam in naturali proprietate, sed significando effectum qui in
nobis debet fieri.
Ad secundum dicendum, quod de corpore Christi exivit vera aqua,
sicut verus sanguis; et hoc ad probandum esse corpus Christi verum,
non phantasticum, ut Manichaei ponunt. Fuit enim in eo compositio ex
elementis, quod probatum fuit ex eo quod aqua, quae est elementum,
prodiit ex ejus latere; et compositionem humorum probavit sanguis
effluens.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aqua quae est apud nos, sit aliquo
modo alterata, et habens aliquid de permixtione aliorum elementorum,
non tamen amisit speciem propriam.
Et similiter dicendum est ad quartum de aqua maris.
Ad quintum dicendum, quod illae aquae quae per aliquam transmutationem
speciem aquae amittunt, etsi retineant abluendi virtutem, tamen
materia Baptismi esse non possunt, quia prima virtus abluendi est in
vera aqua; et etiam purius abluit, quia ex aliis liquoribus corpora
abluta aliquo modo inficiuntur: communius etiam aqua utimur ad
abluendum. De lixivio autem quidam dicunt quod speciem aquae amisit,
unde Baptismi materia esse non potest. Sed hoc non videtur: quia
eadem ratione nec aqua transiens per mineras sulphureas et terras
combustas posset esse materia Baptismi; quod falsum est. Lixivium
enim ab alia aqua non differt nisi in hoc quod per cineres transivit.
Unde videtur aliter dicendum, quod Baptismus potest fieri in
lixivio, sicut et in aquis sulphureis, et in aliis aquis quae ex
terra, per quam transeunt, immutantur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod diversitas aquarum quae est per
loca et situs, est differentia accidentalis, unde non mutat speciem
aquae; et ideo in qualibet aqua hujusmodi, vel maris vel fluminis vel
cisternae vel fontis vel stagni, potest fieri Baptismus.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus tangendo illam aquam dedit vim
regenerativam in tota specie aquae, instituens eam instrumentum
Baptismi.
Ad secundum dicendum, quod si baptizatur aliquis in mari, sola illa
aqua maris pertinet ad Baptismum quae potest habere aliquem effectum in
baptizato vel lavando vel infrigidando, et non totum mare.
Ad tertium dicendum, quod si aqua paludis esset intantum ingrossata
quod recederet a vera raritate aquae non esset Baptismus, sicut si
esset lutum, alias esset Baptismus, quia adhuc species aquae manet.
|
|