|
Baptismus dicitur corporis tinctio et cetera. Sciendum est, quod
baptizare in Graeco, idem est quod lavare: a lavando enim duo
dicuntur, scilicet lavacrum, quod significat aquam, in qua fit lotio
humano artificio praeparatam; alio modo lotio, quae significat usum
lavacri. Baptismus ergo potest significare ipsam aquam, quae dicitur
lavacrum; unde dicitur Tit. 3, 5: per lavacrum regenerationis et
renovationis spiritus sancti; et potest significare ipsam ablutionem.
Marc. 7, 8: tenentes Baptismata hominum, et calicum, et
urceorum; idest ablutiones. Et ideo Hugo de sancto Victore,
definivit Baptismum aquam quantum ad primam acceptionem; Magister
vero ablutionem quantum ad secundam. Sed haec definitio est magis
propria quia aqua non significat mundationem, neque causat, nisi
secundum quod est abluens. Unde est haec tanta virtus aquae, ut
corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? Quid sit ista
virtus, et quando sit data; dictum est supra, dist. 1, qu. 1,
art. 4, quaestiunc. 2. Unde nihilominus insinuare videtur verum
Baptisma dari posse in nomine patris tantum et cetera. Hoc est
intelligendum in simili casu, sicut apostoli in nomine Christi
baptizabant; alias Magister falsum diceret. Celebratur autem hoc
sacramentum tantum in aqua. Sciendum, quod aqua est materia
Baptismi, et potest tripliciter considerari. Quia secundum quod
consideratur in sua propria natura est quasi materia remota, quia ex
naturali proprietate habet aliquam convenientiam ad hoc quod sit
Baptismi materia ratione similitudinis. Secundum autem quod est
instituta ad hoc, accipiens vim regenerativam ex tactu carnis
salvatoris, sic est materia quasi disposita. Secundum autem quod
consideratur sub forma verborum, est quasi materia jam informata.
Solet autem quaeri, si circumcisio amisit statim vim suam ab
institutione Baptismi. De hac dictum est prius distinct. 1.
Aditum nobis regni aperuit. Apertio januae non est aliud quam remotio
impedimenti quod prohibebat totum humanum genus ab introitu caeli: quod
quidem ablatum est per passionem Christi, ut dictum est in 3 Lib.,
dist. 18, qu. 1, art. 6, quaestiunc. 3.
|
|