|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod exterior poenitentia non
sit sacramentale signum. Signum enim sacramentale, secundum
Hugonem, est materiale elementum. Sed poenitentia exterior non est
elementum, sed actus. Ergo non est sacramentale signum.
2. Praeterea, signa sacramentalia novae legis aliquo modo sunt causa
gratiae. Si ergo exterior poenitentia est signum sacramentale, erit
ergo causa, et sic gratia erit ex actibus nostris; quod est haeresis
Pelagiana.
3. Praeterea, omne sacramentale signum est verbo vitae
sanctificatum. Sed exteriori poenitentiae non adhibetur aliqua forma
verborum ad sanctificationem ejus. Ergo non est sacramentale signum.
1. Sed contra, in quolibet sacramento oportet esse aliquod signum.
Sed signum est aliquid sensibus apparens. Cum ergo in poenitentiae
sacramento nihil appareat extra nisi exterior poenitentia, videtur quod
ipsa sit sacramentale signum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod interior poenitentia non sit res hujus
sacramenti. Quia res sacramenti nunquam est causa sacramentalis
signi, sed e converso quandoque. Sed poenitentia interior est causa
exterioris. Ergo non est res ejus.
2. Praeterea, exterior poenitentia significat interiorem
naturaliter. Sed res sacramenti signatur per sacramentum ex
institutione, ut ex definitione Hugonis, loc. cit., patet. Ergo
poenitentia interior non est res exterioris.
3. Praeterea, poenitentia interior videtur esse idem quod
contritio. Sed contritio non est res hujus sacramenti, cum sit pars
hujus sacramenti. Ergo interior poenitentia non est res hujus
sacramenti.
1. Sed contra, Baptismus interior est res exterioris. Ergo eadem
ratione et poenitentia interior exterioris.
2. Praeterea, illud quod immediate causat effectum sacramenti, est
res exterioris sacramenti, sicut patet de charactere. Sed poenitentia
interior est quae immediate causat remissionem peccatorum, quae est
ultima res hujus sacramenti. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod remissio peccatorum non sit res hujus
sacramenti. Quia ad idem se extendit efficacia sacramenti, et
ministerium dispensatoris ipsius. Sed ministerium sacerdotis non se
extendit ad remissionem culpae, ut supra, dist. 18, Magister
dixit. Ergo remissio culpae non est res hujus sacramenti.
2. Praeterea, in quolibet sacramento signa exteriora habent aliquam
similitudinem cum re sacramenti. Sed confessio, satisfactio et
contritio non videntur habere aliquam similitudinem cum remissione
peccatorum. Ergo non est res in hoc sacramento.
3. Praeterea, in Baptismo res sacramenti non semper praecedit
sacramentum, etsi aliquando praecedat. Sed remissio peccatorum semper
praecedit sacramentum poenitentiae, ad minus quantum ad aliquas sui
partes; quia satisfactio non potest esse nisi existentis in gratia,
cum jam peccata remissa sunt; a mortuo etiam perit confessio, ut
dicitur Eccli. 17. Ergo remissio peccatorum non est res ultima
istius sacramenti.
1. Sed contra, poenitentia dicitur secunda tabula post naufragium,
sicut Baptismus prima. Sed Baptismi res ultima est remissio
peccatorum. Ergo et poenitentiae.
2. Praeterea, curatio morbi illius est res in sacramento ad quod
curandum institutum est. Sed poenitentia est instituta ad curandum
morbum actualis peccati. Ergo remissio ejus est res hujus sacramenti.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in quolibet sacramento
fit quaedam promotio vel motus suscipientis ad aliquam sanctitatem. In
motibus autem corporalibus quandoque illud quod movetur non cooperatur
ad motum nisi recipiendo impressionem agentis tantum, sicut contingit
in generatione, qua aliquid acquirit primam perfectionem sui esse,
quae est etiam primum principium activum in ipso; et similiter etiam
quando acquirit aliam perfectionem superadditam quae limites suae formae
excedit; sicut cum paries depingitur, vel cum aer illuminatur.
Quandoque autem perfectio prius suscepta est perficiens principium
illius motus; et tunc operatur motum illum, sicut patet in motu
naturali locali, et in sanatione quae fit virtute naturae tantum.
Quandoque autem perfectio habita non sufficit ad operandum effectum,
sed cooperatur agenti exteriori, sicut patet cum ars naturam adjuvat.
Et secundum hos tres modos etiam est motus ad sanctitatem. Unde in
Baptismo, qui est spiritualis vitae regeneratio, tota sanctificatio
ex exteriori est; nec suscipiens sacramentum se habet active ad illam
sanctificationem, sed ut recipiens tantum; unde signum sacramentale
ibi est materia exterius apposita, non autem aliquis actus ex parte
baptizati. Et similiter est in confirmatione, Eucharistia, et
extrema unctione, et ordine, quae ordinantur ad aliquam sanctitatem
superadditam primae sanctitati in Baptismo susceptae; unde etiam
conservata gratia baptismali illa locum haberent. Sed in promotione ad
sanctitatem per viam merendi sufficit principium quod intus habetur,
scilicet gratia; et ideo sine aliquo exteriori adjuncto ad hanc
promotionem habens gratiam per actus suos pertingit, quia in eo
spiritualis vita est integra. Sed in eo qui post Baptismum mortaliter
peccat, spiritualis vitae firmitas tollitur, quia gratia et caritas
tolluntur; sed tamen adhuc spiritualis vita manet in radice sui,
scilicet in fidei sacramento; sicut in eo qui infirmatur perniciose,
adhuc manet radix vitae in corde; et ideo ad reparationem pristinae
integritatis in Baptismo susceptae homo cooperari potest per id quod
adhuc retinet. Nec tamen sufficit, nisi exterius adjuvetur;
propterea quod vita spiritualis non est integra; et ideo in sacramento
poenitentiae, quod ad praedictam reparationem ordinatur, sacramentale
signum non est aliqua materia exterius apposita, sed exteriores actus
quibus homo ad salutem suam cooperatur; et complementum reparationis ab
extrinseco significatur per absolutionem sacerdotis, sicut materia in
aliis sacramentis per ministri sanctificationem efficaciam sacramentalem
recipit; et ideo exterior poenitentia est sacramentale signum in
sacramento poenitentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod elementum large sumitur pro quolibet
sensibili: exterior autem poenitentia consistit in actibus qui sentiri
possunt.
Ad secundum dicendum, quod materia quae est in aliis sacramentis
signum sacramentale, inquantum ab exteriori datur, repraesentat
exterius agens in sanctificatione; et ideo aliquo modo competit ut
gratiam causet, sicut in 1 distinct. dictum est. Sed poenitentia
exterior, quae est signum sacramentale in hoc sacramento, repraesentat
cooperationem recipientis, et non influentiam quae est ex parte agentis
extrinseci; et ideo non competit ei quod gratiam aliquo modo causet.
Ad tertium dicendum, quod sacramentalibus signis in aliis sacramentis
adhibetur forma verborum ad eorum sanctificationem, quia gratiam
continent et causant; sed exterior poenitentia est signum gratiam
causans; et ideo non oportet quod sanctificetur per aliquam formam
verborum; sed verba quae a sacerdote absolvente proferuntur, immediate
feruntur ad eum qui se subjicit sacramento; unde ipse sanctificatur
virtute absolutionis, et gratiam suscipit: non autem sanctificatur
ejus confessio, ut ex ea gratiam accipiat, sicut erat in Baptismo de
sanctificatione aquae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod res sacramenti cujuslibet suo
sacramento, cujus dicitur res, proportionatur. Exterior autem
poenitentia, quae est sacramentum tantum in poenitentia, est
sacramentum ut signum tantum ex parte actus poenitentis, sed ut signum
et causa simul, si conjungatur actus poenitentis cum actu ministri; et
ideo interior poenitentia est res exterioris poenitentiae, sed ut
significata tantum per actus poenitentis; ut significata autem et
causata per actus eosdem, adjuncta absolutione ministri, per quam
aliquo modo homo ad gratiam disponitur; sicut etiam in sacramento
Eucharistiae corpus Christi verum est res significata tantum per
species panis et vini, sed causata per verba ministri; et illa duo
simul conjuncta sunt signum et causa.
Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia interior potest considerari
dupliciter. Uno modo prout est quidam actus virtutis; et sic interior
poenitentia est omnino causa exterioris; sicut etiam in aliis
virtutibus actus interiores sunt causae exteriorum. Alio modo prout
est actus operans ad sanationem peccati; et sic pertinet ad
poenitentiae sacramentum; et ita interior poenitentia non est causa
exterioris, sed effectus vel signatum ipsius: non enim habet
efficaciam operandi contra morbum peccati, nisi ex suppositione
propositi exterioris poenitentiae et absolutionis desiderio; quamvis
poenitentia interior contra morbum peccati operans praecedat tempore
exteriorem poenitentiam, sicut justificatio a peccato interdum
praecedit sacramentum Baptismi propter ipsius propositum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis poenitentia interior, ut est actus
quidam virtutis, naturaliter significetur per exteriorem, tamen
inquantum est sanativus morbi, sic ex institutione habet per haec signa
causari et significari.
Ad tertium dicendum, quod tres partes poenitentiae sunt et in
poenitentia exteriori, et in interiori: quia confessio et
satisfactio, quae videntur tantum ad exteriorem poenitentiam
pertinere, inveniuntur in interiori poenitentia quantum ad propositum
et praemeditationem eorum; et etiam contritio, quae videtur tantum
interioris poenitentiae esse, invenitur in poenitentia exteriori
secundum quaedam signa, quibus sensibiliter manifestatur, vel aliis,
vel saltem ipsi poenitenti, qui dolorem sensibilem percipit in seipso.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod res sacramenti alicujus ultima
est non tantum quam efficit actualiter dispensatum, sed etiam quam
efficit in proposito existens, sicut patet de Baptismo in adultis; et
ideo cum poenitentia in proposito existens sacramentum, efficiat
remissionem peccatorum non solum quo ad poenam, sed etiam quo ad
culpam; remissio peccatorum utroque modo est res ipsius poenitentiae
sacramenti: quae aliquando tempore praecedit sacramentum exterius,
aliquando autem in ipso sacramento efficitur: quia quando aliquis
accedit ad confessionem attritus, non plene contritus, si obicem non
ponat, in ipsa confessione et absolutione, sibi gratia et remissio
peccatorum datur. Unde dicit Glossa super illud Psal. 95:
confessio et pulchritudo in conspectu ejus: si amas pulchritudinem,
confitere, ut sis pulcher, idest rectus.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam potestas clavium aliquo modo se
extendit ad remissionem culpae, secundum quod est in proposito, ut
supra, dist. 17, quaest. 3, art. 5, quaestiunc. 1, in
corp., dictum est.
Ad secundum dicendum, quod remissio peccatorum habet aliquam
similitudinem cum his quae in poenitentia aguntur: quia gratiae
infusio, quae remissionem peccati causat, significatur per
absolutionem sacerdotis; praeparatio ad gratiam quantum ad motum liberi
arbitrii in peccatum, per contritionem; quantum vero ad motum liberi
arbitrii in Deum, per confessionem, per quam Deo se committit
sanandum; sed curatio reliquiarum peccati per satisfactionem et
significatur et efficitur.
Ad tertium dicendum, quod aliquando remissio peccatorum in ipsa
confessione et absolutione fit, ut dictum est, et tunc non praecedit
res sacramentum.
|
|