|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum poenitentiae
non habeat institutionem. Quia illud quod est de jure naturali, non
indiget institutione. Sed de dictamine juris naturalis est quod homo
poeniteat de malefactis. Ergo non debet habere institutionem.
2. Praeterea, poenitentia eadem est quae est sacramentum et virtus.
Sed poenitentiae virtus non habet institutionem, sicut nec aliae
virtutes. Ergo nec poenitentiae sacramentum.
1. Sed contra est quod institutio ponitur in definitione sacramenti
ab Hugone data, ut supra, 1 dist., patuit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ante Christum fuerit hoc sacramentum
institutum. Poena enim gehennalis praeparata est peccatoribus ante
peccatum, ut patet per hoc quod dicitur Isa. 30, 33: praeparata
est ab heri Topheth: idest, ab initio praeparata est poena praedicta
impiis. Sed Deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum. Ergo
etiam ante peccatum praeparatum est remedium contra peccatum, quod est
poenitentia; et sic ante Christum poenitentia est instituta.
2. Praeterea, dominus sacramentum Eucharistiae instituit
conficiendo. Ergo poenitentiae sacramentum similiter instituit poenam
imponendo. Sed statim post peccatum in lege naturae poenam peccato
imposuit, ut patet Genes. 3. Ergo in lege naturae ante Christi
adventum sacramentum poenitentiae fuit institutum.
3. Praeterea, partes poenitentiae sacramenti sunt contritio et
confessio et satisfactio. Sed ante Christum tempore legis Moysi
praecipitur contritio, Joel 2, 13: scindite corda vestra, et
confessio, Proverb. 28, 13: qui abscondit scelera sua, non
dirigetur; qui confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam
consequetur; et satisfactio Lev. 4 et 5, ubi praecipitur quid pro
quolibet peccato offerendum sit. Ergo poenitentiae sacramentum
institutum fuit ante Christi adventum.
1. Sed contra, poenitentia est sacramentum perfectionis: quia per
eam consequimur remissionem peccatorum. Sed ante Christi adventum non
erant aliqua sacramenta perfectionis: quia neminem ad perfectum adduxit
lex; Hebr. 7, 19. Ergo poenitentiae sacramentum non fuit ante
adventum Christi institutum.
2. Praeterea, sacramentum poenitentiae efficaciam habet ex clavibus
Ecclesiae. Sed claves non fuerunt ante adventum Christi. Ergo nec
poenitentiae sacramentum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non sit institutum in nova lege post
Christi adventum. Quia lex nova est lex remissionis et gratiae. Sed
poenitentia est sacramentum punitionis: quia est vindicta quaedam, ut
Augustinus dicit. Ergo non debuit nova lege institui.
2. Praeterea, institutio sacramentorum cum pertineat ad potestatem
excellentiae, soli Christo competit. Sed Christus non legitur
instituisse hoc sacramentum: non enim potest dici quod instituerit ubi
dicit Matth. 3, 2: poenitentiam agite; quia eadem ratione
Joannes instituisset, qui prius hoc praedicavit; et etiam nondum
erant claves Ecclesiae, quae efficaciam sacramento isti praebent: nec
iterum potest dici quod instituerit quando misit leprosos ad
sacerdotes: quia dispensatio hujus sacramenti non pertinet ad
sacerdotes legales, ad quos leprosi missi fuerunt. Ergo hoc
sacramentum non est in nova lege institutum.
3. Praeterea, sacramento Eucharistiae, quod Christus instituit,
ipse etiam est usus. Sed nunquam legitur usus hoc sacramento, quia
Joan. 8, peccatum adulterae remisit sine hoc sacramento, quia
poenam satisfactoriam non injunxit. Ergo ipse non instituit.
1. Sed contra, poenitentia est sacramentum novae legis. Sed
sacramenta alicujus legis in illa lege habent institutionem. Ergo in
nova lege est institutum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sacramentum
poenitentiae consistit in determinato modo agendi poenitentiam: qui
quidem modus non est similiter apud omnes, nec in omni tempore; et
ideo obligatio ad illum modum est ex aliqua institutione: et propter
hoc, sacramentum poenitentiae institutionem habet.
Ad primum ergo dicendum, quod lex naturalis dictat homini quod sit
poenitendum; sed modus talis poenitentiam agendi qui observatur in
sacramento poenitentiae, non est ex legis naturalis dictamine, sed ex
institutione.
Ad secundum dicendum, quod poenitentia est virtus quantum ad hoc quod
est de dictamine legis naturalis: et ideo non habet institutionem
inquantum est virtus, sed quantum ad modum determinatum ex quo habet
quod sit sacramentum; et utrumque in una poenitentia invenitur; et
ideo eadem poenitentia est sacramentum et virtus, et quantum ad aliquid
de jure naturali, et quantum ad aliquid ex institutione.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quando variatur aliquid quod
est de essentia rei, non est eadem res numero; unde cum determinatus
modus qui in Ecclesia a poenitentibus observatur, sit de essentia
hujus sacramenti; hoc sacramentum non fuit antequam iste modus
poenitendi esset. Et quia iste modus non fuit ante Christi adventum,
ideo nec sacramentum poenitentiae antea fuisse debet dici; quamvis
esset aliquid simile etiam ante Christi adventum, et aliquis modus
poenitentiam agendi. Et in lege quidem Moysi erat determinatus
modus; sed alius quam modo sit; tempore autem legis naturae non erat
aliquis modus determinatus; sed quilibet, secundum quod sibi veniebat
in cor, modum poenitendi sibi determinabat: quia sacramenta omnia
illius temporis voto celebrabantur, secundum Hugonem; et sic
poenitentia est sacramentum et veteris legis, et novae legis, et legis
naturae; et inquantum est sacramentum novae legis, non fuit ante
Christi adventum institutum; inquantum fuit legis naturae, non fuit
determinate institutum, sed admonitus fuit homo ut sibi determinaret
aliquem poenitendi modum: quae quidem admonitio esse non debuit ante
culpam, post quam magis medicinae necessitas cognoscitur; et sic
poenitentia, etsi non inquantum est sacramentum novae legis, tamen
aliquo modo fuit instituta ante Christi adventum; sed nullo modo ante
peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod sacramentum etiam poenitentiae
praeparatum erat in Dei praevisione ante peccatum, sed non
institutione; sicut et poena Inferni non erat ordinata ad hominis
poenam ante peccatum, sed in Dei praevisione; sed ad poenam
Daemonis, qui jam peccaverat, erat etiam actu ordinata.
Ad secundum dicendum, quod illa impositio poenae non fuit poenitentiae
sacramenti, sed magis actus vindicativae justitiae, cum ad
poenitentiam admonuit, ubi dixit: Adam ubi es? Ubi secundum
Glossam inducitur ad recognitionem peccati.
Ad tertium dicendum, quod in lege Moysi erat aliqua confessio: quia
in generali profitebatur peccatum suum oblationem in lege faciens pro
peccato statutam, non autem in speciali, sicut est in nova lege: nec
iterum fiebat sacerdoti habenti claves, quae confessio est
sacramentalis: nec satisfactio erat secundum arbitrium talis
sacerdotis: nec contritio cum proposito talis confessionis et
satisfactionis; et ideo aliqua poenitentia erat tunc, sed non quae
nunc est sacramentum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod poenitentia in diversis locis
est a Deo instituta quantum ad diversa. Quantum enim ad utilitatem
est instituta Matth. 3, 2, ubi dicit: poenitentiam agite: unde
sequitur: appropinquabit enim regnum caelorum; sed quantum ad
necessitatem, ubi dixit Luc. 13, 5: nisi poenitentiam egeritis,
omnes simul peribitis; sed quantum ad potestatem clavium Matth.
16, 19, ubi dixit Petro: quodcumque ligaveris super terram,
erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit
solutum et in caelis; et Joan. 20, 23, ubi dixit omnibus:
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; sed postea Jacobus
expressit aliquid de poenitentiae modo, Jacobi 5, 16, ubi dixit:
confitemini alterutrum peccata vestra.
Ad primum ergo dicendum, quod poena quae assumitur in poenitentia,
est quasi nihil respectu poenae quae dimittitur; et ideo poenitentia
est magis remissionis sacramentum quam punitionis.
Ad secundum dicendum, quod dominus prius instituit Matth. 3,
poenitentiae sacramentum, ut dictum est, cum dixit: poenitentiam
agite. Non est enim idem poenitere et poenitentiam agere: quia agere
poenitentiam est exterius poenitentiam interiorem demonstrare. Nec
Joannes instituit, quamvis similiter praedicasset: quia Joannes
praedicavit ut praeco regis; Christus ut rex, et legifer noster,
cujus erat sermo potestatem habens, ut dicitur Matth. 7. Sed ubi
ad sacerdotes remisit, non instituit, sed praefiguravit sacramentum
poenitentiae.
Ad tertium dicendum, quod Christus nullo sacramento usus est, nisi
sibi assumendo, ut exemplum aliis daret; unde etiam ipse non
baptizabat, sed discipuli ejus, ut dicitur Joan. 3; et ideo quia
poenitentiae usus quantum ad ipsum non competebat ei qui peccatum non
fecit, ideo nec quantum ad alios eo usus est; sed sicut sacramentorum
dominus effectum sacramenti sine sacramentalibus praebebat.
|
|