|
Postquam determinavit Magister de Baptismo, qui est sacramentum
intrantium, et de confirmatione, Eucharistia, poenitentia, quae
sunt sacramenta progredientium, hic quinto loco determinat de extrema
unctione, quae est sacramentum exeuntium; et dividitur in partes
duas: in prima determinat de ipso sacramento; in secunda de usu
ipsius, ibi: quaerunt aliqui, si hoc sacramentum iterari possit.
Prima in duas: in prima distinguit hoc sacramentum ab aliis
unctionibus; in secunda determinat omnia quae ad hoc sacramentum
pertinent, ibi: hoc sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis
institutum legitur. Et circa hoc tria facit: primo determinat
institutionem; secundo effectum, ibi: in quo ostenditur duplici ex
causa sacramentum hoc institutum; tertio conformitatem istius
sacramenti ad alia, ibi: et sicut in aliis sacramentis, ita et in
isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti. Quaerunt aliqui,
si hoc sacramentum iterari possit. Hic determinat de usu istius
sacramenti; et dividitur in duo secundum duas opiniones quae tangit de
iteratione istius sacramenti, et aliorum per consequens; secunda
ostenditur ibi: quidam autem de omni sacramento intelligi volunt quod
non sit iterandum. Hic est duplex quaestio. Prima de ipso sacramento
extremae unctionis; secunda de administratione et usu ipsius. Circa
primum quaeruntur quatuor: 1 de ipsa extrema unctione; 2 de effectu
ejus; 3 de materia ipsius; 4 de forma.
|
|