|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam laicus possit hoc
sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum habet efficaciam ex
oratione, ut Jacobus dicit. Sed oratio laici quandoque est aeque
Deo accepta sicut sacerdotis. Ergo potest hoc sacramentum conferre.
2. Praeterea, de quibusdam patribus in Aegypto legitur, quod oleum
ad infirmos transmittebant et sanabantur; et similiter dicitur de beata
Genovefa quod oleo infirmos ungebat. Ergo hoc sacramentum potest
conferri etiam a laicis.
1. Sed contra est, quia in hoc sacramento fit remissio peccatorum.
Sed laici non habent potestatem dimittendi peccata. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod diaconi possint hoc sacramentum
conferre. Quia, secundum Dionysium, diaconi habent virtutem
purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum ad purgandum tantum ab
infirmitate mentis et corporis. Ergo diaconi possunt conferre.
2. Praeterea, dignius sacramentum est Baptismus quam hoc de quo
agimus. Sed diaconi possunt baptizare, ut patet de beato Laurentio.
Ergo et possunt hoc sacramentum conferre.
1. Sed contra est quod dicitur Jac. 5, 14: inducat presbyteros
Ecclesiae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod solus episcopus possit hoc sacramentum
conferre. Quia hoc sacramentum unctione perficitur, sicut et
confirmatio. Sed solus episcopus potest confirmare. Ergo solus
potest hoc sacramentum conferre.
2. Praeterea, qui non potest quod est minus, non potest quod est
majus. Sed majus est usus materiae sanctificatae quam sanctificatio
ejus, quia est finis ipsius. Ergo cum sacerdos non possit
sanctificare materiam, nec potest materia sanctificata uti.
1. Sed contra, hujus sacramenti minister inducendus est ad eum qui
suscipit sacramentum, ut patet Jacob. 5. Sed episcopus non posset
accedere ad omnes infirmos suae dioecesis. Ergo non solus episcopus
potest hoc sacramentum conferre.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum Dionysium in
Eccles. Hierar., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et
quidam recipientes tantum, qui sunt laici; et ideo nullius sacramenti
dispensatio laico ex officio competit; sed quod baptizare possunt in
casu necessitatis, est divina dispensatione factum, ut nulli
regenerationis spiritualis facultas desit.
Ad primum ergo dicendum, quod oratio illa non fit a sacerdote in
persona sua: quia cum sit quandoque peccator, non esset exaudibilis:
sed fit in persona totius Ecclesiae, in cujus persona orare potest
quasi persona publica; non autem laicus, qui est persona privata.
Ad secundum dicendum, quod illae unctiones non erant sacramentales,
sed ex quadam devotione recipientium talem unctionem, et meritis
ungentium vel oleum mittentium consequebatur effectus sanitatis
corporalis per gratiam sanitatum, non per gratiam sacramentalem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod diaconus habet vim purgativam
tantum, non autem illuminativam; unde cum illuminatio sit per
gratiam, nullum sacramentum in quo gratia conferatur, potest diaconus
ex officio dare; et ideo nec hoc, cum in eo gratia conferatur.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum illuminando per
collationem gratiae purgat: et ideo diaconis ejus non competit
collatio.
Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum non est necessitatis
sacramentum, sicut Baptismus; unde non ita committitur dispensatio
ejus omnibus in articulo necessitatis, sed solum illis quibus ex
officio competit; diaconis autem etiam baptizare non competit ex
officio.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum Dionysium, episcopus
proprie habet perficiendi officium, sicut sacerdos illuminandi; unde
illa sacramenta dispensanda solis episcopis reservantur quae
suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt: hoc autem
non est in hoc sacramento, cum omnibus detur; et ideo per simplices
sacerdotes potest administrari.
Ad primum ergo dicendum, quod confirmatio imprimit characterem, quo
collocatur homo in statu perfectionis, ut supra, dist. 7, qu. 2,
art. 1, quaestiunc. 1, dictum est; non autem hoc est in hoc
sacramento; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in genere causae finalis usus
materiae sanctificatae sit potior quam sanctificatio materiae; tamen in
genere causae efficientis sanctificatio materiae est potior, quia ab
eodem pendet usus sicut ab activa causa; et ideo sanctificatio requirit
altiorem virtutem activam quam usus.
|
|