|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non
debeat iterari. Quia dignior est unctio quae fit homini quam quae fit
lapidi. Sed unctio altaris non iteratur, nisi altare illud fractum
fuerit. Ergo nec unctio extrema, quae adhibetur homini, debet
iterari.
2. Praeterea, post ultimum nihil est. Sed haec unctio dicitur
extrema. Ergo non debet iterari.
1. Sed contra, hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio per
modum curationis corporalis exhibita. Sed curatio corporalis
iteratur. Ergo et hoc sacramentum iterari potest.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in eadem infirmitate non debeat iterari.
Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est
quaedam spiritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet
iterari.
2. Praeterea, secundum hoc posset aliquis infirmus tota die inungi,
si in eodem morbo posset iterari inunctio; quod est absurdum.
1. Sed contra est quod aliquando morbus diu durat post sacramenti
perceptionem; et sic reliquiae peccatorum contrahuntur, contra quas
principaliter hoc sacramentum datur. Ergo debet iterato inungi.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nullum sacramentale nec
sacramentum quod habet effectum perpetuum, debet iterari: quia
ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum
effectum; et sic fieret injuria illi sacramento. Sacramentum autem
quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine injuria, ut
effectus deperditus iterato recuperetur. Et quia sanitas corporis et
mentis, quae sunt effectus hujus sacramenti, possunt amitti postquam
fuerunt per sacramentum effecta; ideo hoc sacramentum sine sui injuria
potest iterari.
Ad primum ergo dicendum, quod inunctio lapidis fit ad ipsius altaris
consecrationem, quae est perpetuo in lapide quamdiu altare manet, et
ideo non potest iterari; sed haec unctio non fit ad consecrationem
hominis, cum non imprimatur character; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod illud quod secundum aestimationem hominum
est extremum, quandoque secundum rei veritatem non est extremum; et
sic dicitur hoc sacramentum extrema unctio, quia non debet iterari nisi
illis quorum mors est propinqua secundum aestimationem hominum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum non respicit
tantum infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum: quia non debet
dari nisi infirmis qui secundum humanam aestimationem videntur morti
appropinquare. Quaedam ergo infirmitates non sunt diuturnae; unde si
in eis datur hoc sacramentum, tunc, cum homo ad illum statum
perveniat, quod fit in periculo mortis, non recedit a statu illo nisi
infirmitate curata, et ita iterum non debet inungi. Sed si recidivum
patiatur, erit alia infirmitas, et poterit fieri alia inunctio.
Quaedam vero sunt aegritudines diuturnae, ut hectica et hydropisis,
et hujusmodi: et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando
videntur perducere ad periculum mortis; et si homo illum articulum
evadat eadem infirmitate durante, et iterum ad similem statum per illam
infirmitatem reducatur, iterum potest inungi: quia jam est quasi alius
infirmitatis status, quamvis non sit alia infirmitas simpliciter.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|