Expositio textus

Praeter praemissa est etiam aliud sacramentum scilicet unctio infirmorum. Videtur quod male ordinet: quia cum hoc sacramentum exeuntibus detur, deberet ultimo poni. Et dicendum, quod alia duo quae sequuntur, ordinantur ad bonum commune Ecclesiae, vel totius humanae speciei. Bonum autem unius est prius quam bonum multorum, quod ex singularibus bonis consurgit; unde hoc sacramentum debuit ultimo poni inter illa quae ordinantur ad bonum unius personae, et ante illa quae ordinantur ad bonum multitudinis. Quae dicitur principalis: quia in ea sola imprimitur character, et datur spiritus sancti plenitudo ad robur. Capita regum et pontificum unguntur. Contra est quod reges non unguntur secundum consuetudinem Ecclesiae chrismate in capite, sed oleo in scapulis. Et dicendum, quod illa unctio regum non est sacramentum; et ideo secundum diversas consuetudines potest diversimode fieri. Vel dicendum, quod exponendum est, regum et pontificum, idest eorum qui habent sacerdotium regale, ut pro eodem sumatur utraque gens. Sed ex contemptu vel negligentia, contra. Negligentia in his quae non sunt de necessitate salutis, non est damnabilis. Hoc autem sacramentum non est de necessitate salutis. Et dicendum quod hoc magis accipiendum est copulative quam disjunctive: non enim quaelibet negligentia, sed ex contemptu procedens, vel contemptum inducens, damnabilis est. Non potest confici nisi de pane consecrato: non quod panis consecratus sit materia sacramenti, sed quod ipse panis consecratus sit sacramentum.