|
Postquam determinavit Magister de sacramentis quae ordinantur in
remedium unius personae, hic determinat de sacramentis quae ordinantur
in remedium totius Ecclesiae; et dividitur in partes duas: in prima
determinat de sacramento ordinis, quod ordinatur ad spiritualem
multiplicationem et gubernationem Ecclesiae; in secunda de
matrimonio, quod ordinatur ad multiplicationem materialem fidelium,
26 dist., ibi: cum alia sacramenta post peccatum et propter
peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante
peccatum legitur institutum a domino. Prima in duas: in prima
determinat de sacramento ordinis; in secunda de conferentibus hoc
sacramentum, dist. 25, ibi: solet quaeri, si haeretici (...)
possint tradere sacros ordines. Prima in duas: in prima de
ordinibus; in secunda de quibusdam officiis vel dignitatibus quae ad
ordines consequuntur, ibi: sunt et alia quaedam non ordinum, sed
dignitatum vel officiorum nomina. Prima in duas: in prima determinat
de ordinibus distinctis; in secunda, quid inter se commune habeant,
ibi: si autem quaeratur, quid sit quod hic vocatur ordo; sane dici
potest, signaculum esse. Prima in duas: in prima ponit numerum
distinctorum ordinum; in secunda de eis prosequitur, ibi: in
sacramento igitur septiformis spiritus septem sunt gradus
ecclesiastici. Circa primum tria facit: primo ponit numerum ordinum;
secundo effectum quem habent in suscipientibus, ibi: illi vero in
quorum mentibus diffusa est septiformis gratia spiritus sancti, cum ad
ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione
ampliorem gratiam percipere creduntur; tertio conditiones quas in eis
requirunt, ibi: tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt
clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare. In
sacramento ergo septiformis spiritus septem sunt gradus ecclesiastici.
Hic prosequitur de ordinibus; et circa hoc facit tria: primo
determinat quoddam quod praeexigitur ad ordines, scilicet corona;
secundo de ipsis ordinibus prosequitur, ibi: ostiarii iidem et
janitores sunt; tertio ostendit quamdam ordinum dictorum differentiam,
ibi: cumque omnes sint spirituales et sacri, excellenter tamen canones
duos tantum sacros ordines appellari censent. Secunda pars in septem
partes dividitur, secundum quod de septem ordinibus prosequitur, quae
partes per se patent in littera. Sunt et alia quaedam non ordinum,
sed dignitatum vel officiorum nomina. Hic determinat de nominibus,
quibus non ordines, sed dignitates vel officia exprimuntur; et circa
hoc duo facit: primo determinat de nominibus dignitatum; secundo de
nominibus officiorum, ibi: vates a vi mentis appellati sunt. Circa
primum tria facit: primo exponit nomen episcopatus, quod ad dignitatem
pertinet; secundo ponit ejus distinctionem, ibi: ordo autem
episcoporum quadripartitus est; tertio ponit distinctionis originem,
ibi: horum autem distinctio etc., a gentilibus introducta videtur.
Vates a vi mentis appellati sunt. Hic ponit nomina diversa
officiorum; et circa hoc tria facit: primo exponit diversa officiorum
nomina; secundo ostendit qualiter in officiis se habere debeant, ibi:
his breviter tractatis admonendi sunt Christi ministri etc.; tertio
exponit nomen Missae, ad quam officia distincta requiruntur, ibi:
Missa autem dicitur et cetera. Hic est triplex quaestio. Prima de
ordine in communi. Secunda de distinctione ordinum. Tertia de his
quae sunt ordinibus annexa. Circa primum quaeruntur tria: 1 de ipso
ordine; 2 de effectu ejus; 3 de recipientibus ipsum.
|
|