|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo in Ecclesia esse
non debeat. Ordo enim requirit subjectionem et praelationem. Sed
subjectio videtur repugnare libertati, in quam vocati sumus per
Christum. Ergo ordo in Ecclesia esse non debet.
2. Praeterea, ille qui in ordine constituitur, alio superior fit.
Sed in Ecclesia quilibet debet se altero inferiorem reputare. Phil.
2, 3: superiores invicem arbitrantes. Ergo non debet in Ecclesia
esse ordo.
3. Praeterea, ordo invenitur in Angelis propter distinctionem eorum
in bonis naturalibus et gratuitis. Sed omnes homines sunt in natura
unum; gratiarum etiam dona quis eminentius habeat, ignotum est. Ergo
ordo in Ecclesia esse non potest.
1. Sed contra, Rom. 13, 1: quae a Deo sunt, ordinata sunt.
Sed Ecclesia a Deo est, quia ipse eam aedificavit sanguine suo.
Ergo ordo in Ecclesia esse debet.
2. Praeterea, status Ecclesiae est medius inter statum naturae et
gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora
sunt; et similiter in gloria, ut patet in Angelis. Ergo in
Ecclesia debet esse ordo.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter ordo in littera
definiatur, ubi dicitur: ordo est signaculum quoddam Ecclesiae, per
quod spiritualis potestas traditur ordinato. Pars enim non debet poni
genus totius. Sed character, qui per signaculum exponitur in
consequenti definitione, est pars ordinis: quia dividitur contra id
quod est res tantum, vel sacramentum tantum, cum sit res et
sacramentum. Ergo signaculum non debet poni quasi genus ordinis.
2. Praeterea, sicut in sacramento ordinis imprimitur character, ita
in sacramento Baptismi. Sed in definitione Baptismi non ponebatur
character. Ergo nec in definitione ordinis poni debet.
3. Praeterea, in Baptismo etiam quaedam spiritualis potestas datur
accedendi ad sacramenta; et iterum est quoddam signaculum, cum sit
sacramentum. Ergo haec definitio convenit Baptismo; et sic
inconvenienter assignatur de ordine.
4. Praeterea, ordo relatio quaedam est, quae in utroque extremorum
salvatur. Extrema autem hujus relationis sunt superior et inferior.
Ergo inferiores habent ordinem sicut et superiores. Sed in eis non
est aliqua potestas praeeminentiae, qualis ponitur hic in definitione
ordinis, ut patet per expositionem sequentem, ubi ponitur promotio
potestatis. Ergo inconvenienter definitur hic ordo.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ordo non sit sacramentum. Sacramentum
enim, ut dicit Hugo de sancto Victore, est materiale elementum.
Sed ordo non nominat aliquid hujusmodi, sed magis relationem vel
potestatem: quia ordo est pars potestatis, secundum praefatum. Ergo
non est sacramentum.
2. Praeterea, sacramenta non sunt de Ecclesia triumphante. Sed
est ibi ordo, ut patet de Angelis. Ergo ordo non est sacramentum.
3. Praeterea, sicut praelatio spiritualis, quae est ordo, datur
cum quadam consecratione, ita et praelatio saecularis: quia et reges
inunguntur, ut supra, dist. 23, dictum est. Sed regia dignitas
non est sacramentum. Ergo nec ordo de quo loquimur.
1. Sed contra est, quia ab omnibus enumeratur inter septem
Ecclesiae sacramenta.
2. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed
propter ordinem efficitur homo dispensator aliorum sacramentorum. Ergo
ordo habet magis rationem quod sit sacramentum quam alia.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod forma hujus sacramenti inconvenienter in
littera exprimatur. Quia sacramenta efficaciam habent ex forma. Sed
efficacia sacramentorum est ex virtute divina, quae in eis secretius
operatur salutem. Ergo in forma hujus sacramenti deberet fieri mentio
de virtute divina per invocationem Trinitatis; sicut in aliis
sacramentis.
2. Praeterea, imperare est ejus qui habet auctoritatem. Sed
auctoritas non residet penes eum qui sacramenta dispensat, sed
ministerium tantum. Ergo non deberet uti imperativo modo, ut
diceret, sic agite; vel, accipite hoc vel illud; aut aliquid
hujusmodi.
3. Praeterea, in forma sacramenti non debet fieri mentio nisi de
illis quae sunt de essentia sacramenti. Sed usus potestatis acceptae
non est de essentia hujus sacramenti, sed consequitur ad ipsum. Ergo
non debet de eo fieri mentio in forma hujus sacramenti.
4. Praeterea, omnia sacramenta ordinant ad aeternam remunerationem.
Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de remuneratione.
Ergo nec in forma hujus sacramenti deberet de ea fieri mentio, sicut
fit cum dicitur: habiturus partem, si fideliter officium tuum
impleveris, cum iis qui verbum Dei bene ministraverunt.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum non habeat materiam.
Quia in omni sacramento quod habet materiam, virtus operans in
sacramento est in materia. Sed in rebus materialibus quae hic
adhibentur, sicut sunt claves, candelabra, et hujusmodi, non videtur
esse aliqua virtus sanctificandi. Ergo non habet materiam.
2. Praeterea, in isto sacramento confertur plenitudo gratiae
septiformis, ut in littera dicitur, sicut in confirmatione. Sed
materia confirmationis praeexigit sanctificationem. Cum ergo ea quae
in hoc sacramento videntur esse materialia, non sint praesanctificata;
videtur quod non sint materia hujus sacramenti.
3. Praeterea, in quolibet sacramento habente materiam, requiritur
contactus materiae ad eum qui suscipit sacramentum. Sed, ut a
quibusdam dicitur, contactus dictorum materialium ab eo qui suscipit
sacramentum, non est de necessitate sacramenti, sed solum porrectio.
Ergo praedictae res materiales non sunt materia hujus sacramenti.
1. Sed contra est, quia omne sacramentum consistit in rebus et
verbis. Sed res in quolibet sacramento sunt materia ipsius. Ergo res
quae in hoc sacramento adhibentur, sunt materia hujus sacramenti.
2. Praeterea plus requiritur ad dispensandum sacramenta quam ad
suscipiendum. Sed Baptismus, in quo datur potestas ad suscipiendum
sacramenta, indiget materia. Ergo et ordo, in quo datur potestas ad
ea dispensanda.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Deus sua opera in sui
similitudinem perducere voluit, quantum possibile fuit, ut perfecta
essent, et per ea cognosci posset; et ideo ut in suis operibus
repraesentaretur non solum quod in se est, sed etiam secundum quod
aliis influit, hanc legem naturalem posuit omnibus, ut ultima per
media perficerentur, et media per prima, ut Dionysius dicit. Et
ideo, ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in
ea, ut quidam aliis sacramenta traderent, suo modo Deo in hoc
assimilati, quasi Deo cooperantes, sicut etiam in corpore naturali
quaedam membra aliis influunt.
Ad primum ergo dicendum, quod subjectio servitutis repugnat
libertati; quae servitus est quando aliquis dominatur ad sui utilitatem
subjectis utens. Talis autem subjectio non requiritur in ordine, per
quem qui praesunt salutem subditorum quaerere debent, non propriam
utilitatem.
Ad secundum dicendum, quod quilibet se debet reputare inferiorem
merito, sed non officio. Ordines autem officia quaedam sunt.
Ad tertium dicendum, quod ordo in Angelis non attenditur secundum
distinctionem naturae, nisi per accidens, inquantum ad distinctionem
naturae sequitur in eis distinctio gratiae. Attenditur autem per se
secundum distinctionem in gratia, quia eorum ordines respiciunt
participationem divinorum, et communicationem in statu gloriae, quae
est secundum mensuram gratiae, quasi gratiae finis et effectus
quodammodo. Sed ordines Ecclesiae militantis respiciunt
participationem sacramentorum, et communicationem, quae sunt causa
gratiae, et quodammodo gratiam praecedunt; et sic non est de
necessitate nostrorum ordinum gratia gratum faciens, sed solum potestas
dispensandi sacramenta; et propter hoc etiam ordo non attenditur per
distinctionem gratiae gratum facientis, sed per distinctionem
potestatis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod definitio quam Magister de
ordine ponit, convenit ordini secundum quod est Ecclesiae
sacramentum; et ideo duo ponit: signum exterius, ibi: signaculum
quoddam, idest signum quoddam; et effectum interiorem, ibi: quo
spiritualis potestas traditur ordinatis.
Ad primum ergo dicendum, quod signaculum non ponitur hic pro
charactere interiori, sed pro eo quod exterius geritur, quod est
signum interioris potestatis et causa; et sic etiam sumitur character
in alia definitione. Si tamen pro interiori charactere sumeretur, non
esset inconveniens: quia divisio sacramenti in illa tria non est in
partes integrales, proprie loquendo: quia illud quod est res tantum,
non est de essentia sacramenti; quod est etiam sacramentum tantum,
transit; et sacramentum manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse
character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacramentum
ordinis.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus, quamvis in eo conferatur
aliqua spiritualis potentia recipiendi alia sacramenta (ratione cujus
characterem imprimit); non tamen hoc est principalis ejus effectus,
sed ablutio interior, propter quam Baptismus fieret, etiam priori
causa non existente; sed ordo potestatem principaliter importat; et
ideo character, qui est spiritualis potestas, ponitur in definitione
ordinis, non autem in definitione Baptismi.
Ad tertium dicendum, quod in Baptismo datur quaedam potentia
spiritualis ad recipiendum, et ita quodammodo passiva: potestas autem
proprie nominat potentiam activam cum aliqua praeeminentia; et ideo
haec definitio non convenit Baptismo.
Ad quartum dicendum, quod nomen ordinis dupliciter accipitur.
Quandoque enim significat ipsam relationem; et sic est tam in
inferiori quam in superiori, ut objectio tangit; et sic non accipitur
hic. Aliquando autem accipitur pro ipso gradu, qui ordinem primo modo
acceptum facit; et quia ratio ordinis, prout est relatio, invenitur
ubi primo aliquid superius altero occurrit; ideo hic gradus eminens per
potestatem spiritualem ordo nominatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sacramentum, ut ex supra dictis
patet, nihil est aliud quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum
aliquo signo visibili; unde, cum in susceptione ordinis quaedam
consecratio homini adhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse
sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ordo in suo nomine non exprimat
aliquod materiale elementum; tamen ordo non confertur sine aliquo
elemento materiali.
Ad secundum dicendum, quod potestates proportionari debent illis ad
quae sunt. Communicatio autem divinorum, ad quam datur spiritualis
potestas, non fit in Angelis per aliqua sensibilia signa, sicut in
hominibus contingit; et ideo potestas spiritualis, quae est ordo, non
adhibetur Angelis cum aliquibus signis visibilibus, sicut hominibus;
et ideo in hominibus est ordo sacramentum, sed non in Angelis.
Ad tertium dicendum, quod non omnis benedictio quae adhibetur homini,
vel consecratio, est sacramentum: quia et monachi et abbates
benedicuntur; et tamen illae benedictiones non sunt sacramenta; et
similiter nec regalis inunctio, quia post hujusmodi benedictiones non
ordinantur aliqui ad dispensationem divinorum sacramentorum, sicut per
benedictionem ordinis; et ideo non est simile.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod hoc sacramentum principaliter
consistit in potestate tradita. Potestas autem a potestate
traducitur, sicut simile ex simili; et iterum potestas per usum
innotescit, quia potentiae notificantur per actus; et ideo in forma
ordinis exprimitur usus ordinis per actum qui imperatur, et exprimitur
traductio potestatis per imperativum modum.
Ad primum ergo dicendum, quod alia sacramenta non ordinantur
principaliter ad effectus similes potestati secundum quam sacramenta
dispensantur, sicut hoc sacramentum; et ideo in hoc sacramento est
quasi quaedam communicatio univoca. Unde in aliis sacramentis
exprimitur aliquid ex parte divinae virtutis, cui effectus sacramenti
assimilatur; non autem in hoc sacramento. Quamvis enim in episcopo,
qui est minister hujus sacramenti, non sit auctoritas respectu
collationis hujus sacramenti; tamen habet aliquam potestatem respectu
potestatis ordinis quae confertur per ipsum, inquantum a sua potestate
derivatur.
Ad tertium dicendum, quod usus potestatis est effectus potestatis in
genere causae efficientis; et sic non habet quod in definitione ordinis
ponatur; sed est quodammodo causa in genere causae finalis; et ideo
secundum hanc rationem poni potest in definitione ordinis.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod materia in sacramentis exterius
adhibita significat virtutem in sacramentis agentem ex extrinseco omnino
advenire; unde cum effectus proprius hujus sacramenti, scilicet
character, non percipiatur ex aliqua operatione ipsius qui ad
sacramentum accedit, sicut erat in poenitentia, sed omnino ex
extrinseco adveniat; competit ei materiam habere, tamen diversimode ab
aliis sacramentis quae materiam habent: quia hoc quod in sacramento
confertur, in aliis sacramentis derivatur tantum a Deo, non a
ministro qui sacramentum dispensat; sed illud quod in hoc sacramento
traditur, scilicet spiritualis potestas, derivatur etiam ab eo qui
sacramentum dat, sicut potestas imperfecta a perfecta; et ideo
efficacia illorum sacramentorum principaliter consistit in materia quae
virtutem divinam et significat et continet ex sanctificatione per
ministerium adhibita; sed efficacia hujus sacramenti principaliter
residet penes eum qui sacramentum dispensat. Materia autem adhibetur
magis ad determinandum potestatem quae traditur particulariter ab
habente eam complete, quam ad potestatem causandum; quod patet ex hoc
quod materia competit usui potestatis.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod materiam in aliis sacramentis oportet
sanctificari propter virtutem quam continet; sed non est ita in
proposito.
Ad tertium dicendum, quod sustinendo illud dictum, apparet ex dictis
causa ejus. Quia enim potestas ordinis non accipitur a materia, sed a
ministro principaliter; ideo porrectio materiae magis est de essentia
sacramenti quam tactus. Tamen ipsa verba formae videntur ostendere
quod tactus materiae sit de essentia sacramenti, quia dicitur: accipe
hoc vel illud.
|
|