|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in suscipientibus
ordines non requiratur bonitas vitae. Quia per ordinem aliquis
ordinatur ad dispensationem sacramentorum. Sed sacramenta possunt
dispensari a bonis et a malis. Ergo non requiritur bona vita.
2. Praeterea, non est majus ministerium quod Deo in sacramentis
exhibetur quam quod ipsi corporaliter adhibetur. Sed a ministerio ejus
corporali non repulit dominus mulierem peccatricem et infamem, ut patet
Luc. 7. Ergo nec a ministerio ejus in sacramentis tales sunt
amovendi.
3. Praeterea, per omnem gratiam datur aliquod remedium contra
peccatum. Sed illis qui habent peccatum, non debet aliquod remedium
denegari quod eis valere possit. Cum ergo in sacramento ordinis gratia
conferatur, videtur quod debeat etiam peccatoribus hoc sacramentum
dari.
1. Sed contra, Levit. 21, 21: homo de semine Aaron qui
habuerit maculam, non offerat panes coram domino, nec accedat ad
ministerium ejus. Sed per maculam, ut dicit Glossa, omne vitium
intelligitur. Ergo ille qui est aliquo vitio irretitus, non debet ad
ministerium ordinis adhiberi.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod non solum episcopi et
presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui
praesident, sermone et conversatione praecedant; verum etiam
inferiores gradus, et omnes qui domini oraculo deserviunt; et quia
vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores esse laicos quam
clericos. Ergo in omnibus ordinibus requiritur sanctitas vitae.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod requiratur scientia totius sacrae
Scripturae. Quia ille debet habere legis scientiam a cujus ore lex
requiritur. Sed legem requirunt de ore sacerdotis, ut patet Malach.
2. Ergo ipse debet totius legis habere scientiam.
2. Praeterea, 1 Petr. 3, 15: parati semper ad satisfactionem
omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Sed
reddere rationem de his quae sunt fidei et spei, est illorum qui
perfectam scientiam sacrarum Scripturarum habent. Ergo talem
scientiam debent habere illi qui ponuntur in ordinibus, quibus verba
praedicta dicuntur.
3. Praeterea, nullus congrue legit qui non intelligit quod legit:
quia legere et non intelligere, negligere est, ut dicit Cato. Sed
ad lectores, qui est quasi infimus ordo, pertinet legere vetus
testamentum, ut in littera dicitur. Ergo ad eos pertinet habere
totius veteris testamenti intellectum, et multo fortius ad alios
superiores ordines.
1. Sed contra est quod multi promoventur ad sacerdotium qui penitus
de talibus nihil sciunt, etiam in religionibus multis. Ergo videtur
quod talis scientia non requiratur.
2. Praeterea, in vitis patrum legitur, aliquos simplices monachos
ad sacerdotium promotos, qui erant sanctissimae vitae. Ergo non
requiritur praedicta scientia in ordinandis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ex ipso merito vitae aliquis ordinis
gradum consequatur. Quia, sicut dicit Chrysostomus, non omnis
sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos est. Sed ex vitae
merito aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos, et multo fortius
alios ordines habens.
2. Praeterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqui in gradu
superiori collocantur quod Deo appropinquant, et magis de ejus
bonitatibus participant, ut Dionysius dicit, 4 cap. Ecclesiast.
Hier. Sed ex merito sanctitatis et scientiae aliquis efficitur Deo
propinquior, et plus de ejus bonitatibus recipiens. Ergo ex hoc ipso
in gradu ordinis collocatur.
1. Sed contra, sanctitas semel habita potest amitti. Sed ordo
semel habitus nunquam amittitur. Ergo ordo non consistit in ipso
merito sanctitatis.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod promovens indignos ad ordines non
peccet. Quia episcopus indiget coadjutoribus in minoribus officiis
constitutis. Sed non posset eos invenire in sufficienti numero, si
talem idoneitatem in eis requireret, qualis a sanctis describitur.
Ergo si aliquos non idoneos promovet, videtur quod sit excusabilis.
2. Praeterea, Ecclesia non solum indiget ministris ad
dispensationem spiritualium, sed etiam ad gubernationem temporalium.
Sed quandoque illi qui non habent scientiam vel sanctitatem vitae,
possent esse utiles ad gubernationem temporalium, vel propter potentiam
saecularem, vel propter industriam naturalem. Ergo videtur quod tales
possit sine peccato promovere.
3. Praeterea, quilibet tenetur peccatum vitare quantum potest. Si
ergo episcopus peccat indignos promovens, debet adhibere maximam
diligentiam ad sciendum an illi qui accedunt ad ordines, sint digni,
ut fieret diligens inquisitio de moribus et scientia ejus; quod non
videtur alicubi observari.
1. Sed contra, pejus est promovere malos ad sacra ministeria quam
jam promotos non corrigere. Sed Heli mortaliter peccavit non
corrigens efficaciter filios suos de malitia sua; unde et retrorsum
cadens mortuus est, ut dicitur 1 Reg. Ergo multo fortius mortaliter
peccat episcopus qui indignum promovet.
2. Praeterea, spiritualia temporalibus sunt praeponenda in
Ecclesia. Sed mortaliter peccaret qui res Ecclesiae temporales
scienter sub periculo poneret. Ergo multo fortius peccaret qui poneret
res spirituales sub periculo. Sed sub periculo ponit res spirituales
quicumque indignos promovet: quia cujus vita despicitur, ut dicit
Gregorius, necesse est ut praedicatio ejus contemnatur; et eadem
ratione omnia spiritualia ab eis exhibita. Ergo indignos promovens,
mortaliter peccat.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod aliquis in peccato existens possit sine
peccato ordine suscepto uti. Quia peccat si non utatur, cum ex
officio teneatur. Si ergo utendo peccat, non potest peccata vitare;
quod est inconveniens.
2. Praeterea, dispensatio est juris relaxatio. Ergo quamvis de
jure esset ei illicitum uti ordine suscepto, tamen ex dispensatione ei
liceret.
3. Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato mortali,
peccat mortaliter. Si ergo peccator in usu ordinis peccat mortaliter,
tunc etiam peccat mortaliter qui ab eo aliquid divinorum accipit, vel
ab eo exigit; quod videtur absurdum.
4. Praeterea, si utendo ordine suo peccat; ergo quilibet actus
ordinis quem facit, est peccatum mortale; et ita cum in una executione
ordinis multi actus concurrant, videtur quod multa peccata committat;
quod valde durum videtur.
1. Sed contra est quod dicit Dionysius: talis, scilicet qui non
est illuminatus, audax videtur sacerdotalibus manum apponens; et non
timet neque verecundatur divina praeter dignitatem exequens, et putans
Deum ignorare quod ipse in seipso cognovit; et decipere aestimat falso
nomine patrem ab ipso appellatum; et audet ipsius muneris immundas
infamias (non enim dicam orationes) super divina signa
Christiformiter enuntiare. Ergo sacerdos est quasi blasphemus; et
dicitur deceptor qui indigne suum ordinem exequitur; et sic mortaliter
peccat; et eadem ratione quilibet alius ordinatus.
2. Praeterea, sanctitas requiritur in susceptione ordinis, ut sit
idoneus ad exequendum. Sed peccat mortaliter qui cum peccato mortali
ad ordines accedit. Ergo multo fortius peccat mortaliter in qualibet
executione sui ordinis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut Dionysius
dicit, ut subtiliores et clariores essentiae repletae influxu solarium
splendorum lumen in eis supereminens ad similitudinem solis in alia
corpora invehunt; sic in omni divino non est audendum aliis dux esse,
nisi secundum omnem habitum suum factus Dei firmissimus, et Deo
simillimus. Unde, cum in quolibet ordine aliquis constituatur dux
aliis in rebus divinis; in quolibet quasi praesumptuosus mortaliter
peccat qui cum conscientia peccati mortalis ad ordines accedit; et ideo
sanctitas vitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti, sed non
de necessitate sacramenti. Unde si malus ordinatur, nihilominus
ordinem habet, tamen cum peccato.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut vera sacramenta sunt quae peccator
dispensat, ita verum sacramentum ordinis recipit; et sicut indigne
dispensat, ita indigne recipit.
Ad secundum dicendum, quod illud ministerium erat tantum in executione
corporalis obsequii, quod etiam licite peccatores facere possunt;
secus autem est de ministerio spirituali ad quod applicantur ordinati,
quia per ipsum efficiuntur medii inter Deum et plebem; et ideo debent
bona conscientia nitere quo ad homines.
Ad tertium dicendum, quod aliquae medicinae sunt quae exigunt robur
naturae, alias cum periculo mortis assumuntur; et aliae sunt quae
debilibus dari possunt. Ita etiam in spiritualibus quaedam sacramenta
sunt ordinata ad remedium peccati; et talia peccatoribus sunt
exhibenda, sicut Baptismus, et poenitentia; illa vero quae
perfectionem gratiae conferunt, requirunt hominem per gratiam
confortatum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in quolibet actu hominis, si
debeat esse ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Unde ad
hoc quod homo ordinis officium exequatur, oportet quod habeat tantum de
scientia quae sufficiat ad hoc ut dirigatur in actu illius ordinis:
ideo talis scientia requiritur in eo qui ad ordines promoveri debet, et
quod universaliter in tota Scriptura sit instructus; sed plus et minus
secundum quod ad plura vel pauciora se ejus officium extendit: ut
scilicet illi qui aliis praeponuntur curam animarum suscipientes,
sciant ea quae ad doctrinam fidei et morum pertinent, et alii sciant ea
quae ad executionem sui ordinis spectant.
Ad primum ergo dicendum, quod sacerdos habet duos actus: unum
principaliter supra corpus Christi verum; et alterum secundarium supra
corpus Christi mysticum. Secundus autem actus dependet a primo, sed
non convertitur; et ideo aliqui ad sacerdotium promoventur, quibus
committitur primus actus tantum, sicut religiosi quibus cura animarum
non committitur; et a talium ore non requiritur lex, sed solum quod
sacramenta conficiant; et ideo talibus sufficit, si tantum de scientia
habeant quod ea quae ad sacramentum perficiendum spectant, rite servare
possint. Alii autem promoventur ad alium actum qui est supra corpus
Christi mysticum; et a talium ore populus legem requirit; unde
scientia legis in eis esse debet, non quidem ut sciant omnes difficiles
quaestiones legis, quia in his debet ad superiores haberi recursus;
sed sciant quae populus debet credere et observare de lege. Sed ad
superiores sacerdotes, scilicet episcopos, pertinet ut etiam ea quae
difficultatem in lege facere possunt, sciant; et tanto magis, quanto
in majori gradu collocantur.
Ad secundum dicendum, quod ratio reddenda de fide, non est
intelligenda talis quae sufficiat ad probandum quae fidei vel spei
sunt, cum utrumque de invisibilibus sit; sed ut sciat in communi
probabilitatem utriusque ostendere, ad quod non requiritur multum magna
scientia.
Ad tertium dicendum, quod ad lectorem non pertinet tradere intellectum
sacrae Scripturae populo, quia hoc est superiorum ordinum; sed solum
pronuntiare; et ideo ab eo non exigitur quod habeat tantum de scientia
quod sacram Scripturam intelligat, sed solum quod recte pronuntiare
sciat; et quia talis scientia de facili addiscitur, et a multis; ideo
probabiliter aestimari potest quod ordinatus talem scientiam acquiret,
si etiam tunc eam non habeat; maxime si in via ad hoc esse videatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod causa debet esse proportionata
suo effectui; et ideo sicut in Christo, a quo descendit gratia in
omnes homines, oportet quod sit gratiae plenitudo; ita in ministris
Ecclesiae, quorum non est dare gratiam, sed gratiae sacramenta, non
constituitur gradus ordinis ex hoc quod habeat gratiam, sed ex hoc quod
percipit aliquod gratiae sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod Chrysostomus accipit sacerdotis nomen
quantum ad nominis interpretationem, secundum quod sacerdos idem est
quod sacra dans. Sic enim quilibet justus, inquantum sacra merita
alicui in auxilium dat, sacerdotis interpretationem habet. Non autem
loquitur secundum nominis significationem: est enim hoc nomen sacerdos
institutum ad significandum eum qui sacra dat in sacramentorum
dispensatione.
Ad secundum dicendum, quod res naturales efficiuntur in gradu super
alia secundum quod in ea agere possunt ex forma sua; et ideo ex hoc
ipso quod formam nobiliorem habent, in altiori gradu constituuntur.
Sed ministri Ecclesiae non praeponuntur aliis ut eis ex propriae
sanctitatis virtute aliquid tribuant, quia hoc solius Dei est; sed
sicut ministri, et quodammodo instrumenta illius effluxus qui fit a
capite in membra; et ideo non est simile quantum ad dignitatem
ordinis, quamvis sit simile quantum ad congruitatem.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod a domino describitur fidelis qui
est servus constitutus super familiam, ut det illis tritici mensuram;
et ideo infidelitatis reus est qui aliter supra mensuram ejus divina
tradit. Hoc autem facit quicumque indignum promovet; et ideo mortale
crimen committit, quasi summo domino infidelis; et praecipue cum hoc
in detrimentum Ecclesiae vergat, et honoris divini, qui per bonos
ministros promovetur. Esset enim infidelis domino terreno qui in ejus
officio aliquos inutiles poneret.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus nunquam ita deserit Ecclesiam
suam quin inveniantur idonei ministri sufficienter ad necessitatem
plebis, si digni promoverentur, et indigni repellerentur. Et si non
possent tot ministri inveniri quot modo sunt; melius esset habere
paucos ministros bonos quam multos malos, ut dicit beatus Clemens.
Ad secundum dicendum, quod temporalia non sunt quaerenda nisi propter
spiritualia; unde incommodum temporale debet negligi, et omne lucrum
sperni propter spirituale bonum promovendum.
Ad tertium dicendum, quod ad minus hoc requiritur quod nesciat
ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordinando esse; sed etiam
exigitur amplius ut secundum mensuram ordinis vel officii injungendi
diligentior cura apponatur, ut habeatur certitudo de qualitate
promovendorum, saltem ex testimonio aliorum; et hoc est quod apostolus
dicit 1 Timoth. 5, 22: manus cito nemini imposueris.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod lex praecipit ut homo juste ea
quae sunt justa exequatur; et ideo quicumque homo quod sibi competit ex
ordine, facit indigne; quod justum est, injuste exequitur; et contra
praeceptum legis facit, ac per hoc mortaliter peccat. Quicumque autem
cum peccato mortali aliquod sacrum officium pertractat, non est dubium
quin indigne illud faciat; unde patet quod mortaliter peccat.
Ad primum ergo dicendum, quod non est perplexus ut necessitatem
peccandi habeat: quia potest peccatum dimittere, vel officium
resignare ex quo obligabatur ad executionem ordinis.
Ad secundum dicendum, quod jus naturae est indispensabile. Hoc autem
est de jure naturali ut homo sancta sancte pertractet; unde contra hoc
nullus potest dispensare.
Ad tertium dicendum, quod quamdiu minister Ecclesiae qui est in
mortali, ab Ecclesia sustinetur, ab eo sacramenta recipere ejus
subditus debet, quia ad hoc est ei obligatus; sed tamen praeter
necessitatis articulum non esset tutum quod eum induceret ad aliquid sui
ordinis exequendum, durante tali conscientia quod ille in peccato
mortali esset; quam tamen deponere posset, quia in instanti homo a
divina gratia emendatur.
Ad quartum dicendum, quod quandocumque exhibet se in aliquo actu ut
ministrum Ecclesiae, mortaliter peccat; et toties mortaliter peccat,
quoties hujusmodi actum facit: quia, ut dicit Dionysius, immundis
nec symbola, idest sacramentalia signa, tangere fas est; unde quando
tangunt res sacras, quasi suo officio utentes, peccant mortaliter.
Secus autem esset, si in aliqua necessitate aliquod sacrum contingeret
vel exequeretur, in illo casu in quo etiam laicis liceret, sicut si
baptizaret in articulo necessitatis, vel si corpus Christi in terra
projectum colligeret.
|
|