|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus ordinum
inconvenienter in littera assignentur. Quia per ablutionem aliquis
praeparatur ad corpus Christi sumendum. Sed praeparatio sumentium
sacramentum pertinet ad inferiores ordines. Ergo inconvenienter
ablutio a peccatis ponitur inter actus sacerdotis.
2. Praeterea, homo per Baptismum est Deo figuratus, characterem
configurantem suscipiens. Sed orare et offerre oblationes sunt actus
immediate ad Deum ordinati. Ergo quilibet baptizatus potest hos actus
facere, et non soli sacerdotes.
3. Praeterea, diversorum ordinum diversi sunt actus. Sed
oblationes in altari ponere et epistolam legere ad subdiaconum
pertinet; crucem etiam ferunt subdiaconi coram Papa. Ergo hi non
debent poni actus diaconi.
4. Praeterea, eadem veritas continetur in novo et veteri
testamento. Sed legere vetus testamentum est lectorum. Ergo et eadem
ratione legere novum, et non diaconorum.
5. Praeterea, apostoli nihil aliud praedicaverunt quam Evangelium
Christi, ut patet Rom. 1. Sed doctrina apostolorum committitur
subdiaconis annuntianda. Ergo et doctrina Evangelii.
6. Praeterea, quod est superioris ordinis, secundum Dionysium, de
Caelest. Hierar. cap. 5 Part. 3, non debet inferiori
convenire. Sed ministrare cum urceolo est actus subdiaconorum. Ergo
non debet acolythis attribui.
7. Praeterea, actus spirituales debent corporalibus praeeminere.
Sed acolythus non habet nisi actum corporalem. Ergo exorcista non
habet actum spiritualem pellendi Daemones, cum sit inferior.
8. Praeterea, quae magis conveniunt, juxta se ponenda sunt. Sed
legere vetus testamentum maxime debet convenire cum lectione novi
testamenti, quae competit superioribus ministris. Ergo legere vetus
testamentum non debet poni actus lectoris, sed magis acolythi; et
praecipue cum lumen corporale quod acolythi deferunt, significet lumen
spirituale doctrinae.
9. Praeterea, in quolibet actu ordinis spiritualis debet esse aliqua
vis spiritualis, quam habeant ordinati prae aliis. Sed in apertione
et clausione ostiorum non habent aliam potestatem spiritualem ostiarii
quam alii homines. Ergo hoc non debet poni actus ipsorum.
Respondeo dicendum, quod cum consecratio quae fit in ordinis
sacramento, ordinetur ad sacramentum Eucharistiae, ut dictum est;
ille est principalis actus uniuscujusque ordinis secundum quem magis
proxime ordinatur ad Eucharistiae sacramentum; et secundum hoc etiam
unus ordo est eminentior alio secundum quod unus actus magis de proximo
ad praedictum sacramentum ordinatur. Sed quia ad sacramentum
Eucharistiae quasi dignissimum multa ordinantur; ideo non est
inconveniens ut praeter principalem actum, etiam multos actus unus ordo
haberet, et tanto plures, quanto est eminentior: quia virtus quanto
est superior, tanto ad plura se extendit.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est praeparatio suscipientium
sacramentum. Quaedam est remota; et haec per ministros perficitur:
quaedam proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramentorum
susceptionem; et hoc pertinet ad sacerdotes: quia etiam in naturalibus
ab eodem agente fit materia in ultima dispositione ad formam et recipit
formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit aliquis
per hoc quod a peccatis purgatur; ideo omnium sacramentorum quae sunt
instituta principaliter ad purgationem peccatorum, est minister
proprius sacerdos, scilicet Baptismi, poenitentiae, et extremae
unctionis.
Ad secundum dicendum, quod actus aliqui immediate ad Deum ordinantur
dupliciter. Uno modo ex parte unius personae tantum, sicut facere
singulares orationes, et vovere, et hujusmodi; et talis actus
competit cuilibet baptizato. Alio modo ex parte totius Ecclesiae; et
sic solus sacerdos habet actus immediate ad Deum ordinatos, quia ipse
solus potest gerere actus totius Ecclesiae qui consecrat
Eucharistiam, quae est sacramentum universalis Ecclesiae.
Ad tertium dicendum, quod oblationes a populo oblatae per sacerdotem
offeruntur; et ideo duplex ministerium circa oblationes est
necessarium: unum ex parte populi; et hoc est subdiaconi, qui accipit
oblationes a populo, et in altari ponit, vel offert diacono; aliud ex
parte sacerdotis, et hoc est diaconi, qui oblationes ministrat ipsi
sacerdoti; et in hoc est actus principalis utriusque ordinis; et
propter hoc ordo diaconi est superior. Legere autem epistolam non est
actus diaconi, nisi secundum quod actus inferiorum ordinum superioribus
attribuuntur: similiter etiam crucem ferre; et hoc secundum
consuetudinem aliquarum Ecclesiarum, quia in actibus secundariis non
est inconveniens diversas consuetudines esse.
Ad quartum dicendum, quod doctrina est remota praeparatio ad
suscipiendum sacramentum; et ideo pronuntiatio doctrinae ministris
committitur. Sed doctrina veteris testamenti est adhuc magis remota
quam doctrina novi, quia non instruit de hoc sacramento nisi in
figuris; et ideo novum testamentum superioribus ministris pronuntiandum
committitur, vetus autem inferioribus. Doctrina etiam novi testamenti
perfectior est quam dominus per seipsum tradidit, quam ipsius
manifestatio per apostolos; et ideo Evangelium diacono, epistola
subdiacono committuntur.
Et secundum hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod acolythi habent actum super urceolum tantum,
non super ea quae in urceolo continentur; sed subdiaconus habet actum
super contentis in urceolo, quia aqua utitur et vino ad ponendum in
calice, et aquam iterum manibus sacerdotis praebet et diaconi; sicut
et subdiaconus habet actum solum super calicem, non super contenta;
sed sacerdos super contenta; et ideo sicut subdiaconus in sui
ordinatione accipit calicem vacuum, sacerdos plenum; ita acolythus
urceolum vacuum, sed subdiaconus plenum. Et sic est quaedam connexio
in ordinibus.
Ad septimum dicendum, quod corporales actus acolythi magis de proximo
ordinantur ad actum sacrorum ordinum, quam actus exorcistarum, quamvis
sit aliquo modo spiritualis: quia habent acolythi ministerium super
vasa in quibus materia sacramenti continetur quantum ad vinum, quod
vase continente indiget propter sui humiditatem; et ideo inter minores
ordines ordo acolythorum est superior.
Ad octavum dicendum, quod actus acolythorum se habet propinquius ad
principales actus superiorum ministrorum quam actus aliorum minorum
ordinum, ut per se patet; et similiter etiam quantum ad actus
secundarios, quibus populum per doctrinam disponunt: quia acolythus
doctrinam novi testamenti visibiliter figurat lumen portans, sed lector
recitando figuras alias; et ideo acolythus est superior. Similiter
etiam exorcista: quia sicut se habet actus lectorum ad actum
secundarium diaconi et subdiaconi; ita se habet actus exorcistae ad
secundarium actum sacerdotis, scilicet ligare et solvere, per quem
totaliter homo a servitute Diaboli liberatur. Et in hoc patet
ordinatissimus ordinis progressus; quia sacerdoti quantum ad actum ejus
principalem, scilicet consecrare corpus Christi, cooperantur tantum
tres superiores ordines; sed quantum ad actum ejus secundarium, qui
est absolvere et ligare, cooperantur superiores et inferiores.
Ad nonum dicendum, quod quidam dicunt quod in susceptione ordinis,
ostiario datur quaedam vis divina, ut arcere possit alios ab introitu
templi, sicut et in Christo fuit quando ejecit vendentes de templo.
Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad gratiam
sacramenti. Et ideo dicendum, quod suscipit potestatem ut ex officio
hoc agere possit: quamvis etiam et hoc ab aliis fieri possit, sed non
ex officio; et ita est in omnibus actibus minorum ordinum, quod
possunt per alios licite fieri, quamvis illi non habeant ad hoc
officium, sicut etiam in domo non consecrata potest dici Missa,
quamvis consecratio Ecclesiae ad hoc ordinetur ut in ea Missa
dicatur.
|
|