|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacerdotii character non
imprimatur in ipsa calicis porrectione. Quia consecratio sacerdotis
fit quadam unctione, sicut et confirmatio. Sed in confirmatione in
ipsa unctione imprimitur character. Ergo et in sacerdotio, et non in
calicis porrectione.
2. Praeterea, dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem
quando dixit: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis, Joan. 20, 22. Sed spiritus datur per manus
impositionem. Ergo in ipsa manus impositione imprimitur character
ordinis.
3. Praeterea, sicut consecratur minister, ita et vestes
ministrorum. Sed vestes sola benedictio consecrat. Ergo in ipsa
benedictione episcopi consecratio sacerdotis perficitur.
4. Praeterea, sicut sacerdoti datur calix, ita et vestis
sacerdotalis. Si ergo in datione calicis imprimitur character; eadem
ratione et in datione casulae; et sic haberet duos characteres, quod
falsum est.
5. Praeterea, ordo diaconi conformior est ordini sacerdotis quam
subdiaconi ordo. Sed si character imprimeretur sacerdoti in ipsa
calicis porrectione, subdiaconus esset conformior sacerdoti quam
diaconus: quia subdiaconus characterem recipit in ipsa calicis
porrectione, non autem diaconus. Ergo character sacerdotalis non
imprimitur in ipsa calicis porrectione.
6. Praeterea, acolythorum ordo magis appropinquat ad actum
sacerdotis per hoc quod habet actum super urceolum quam per hoc quod
habet actum super candelabrum. Sed magis imprimitur character in
acolythatu quando accipiunt candelabrum, quam quando accipiunt
urceolum; quia nomen acolythi cerei portationem significat. Ergo nec
in sacerdotio imprimitur character quando calicem accipit.
1. Sed contra, principalis actus sacerdotis est consecrare corpus
Christi. Sed ad hoc datur sibi potestas in acceptione calicis. Ergo
tunc imprimitur character.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, ejusdem est formam
aliquam inducere, et materiam de proximo praeparare ad formam. Unde
episcopus in collatione ordinum duo facit: praeparat enim ordinandos ad
ordinis susceptionem, et ordinis potestatem tradit. Praeparat quidem
et instruendo eos de proprio officio, et aliquid circa eos operando,
ut idonei sint potestatem accipiendi: quae quidem praeparatio in tribus
consistit, scilicet benedictione, manus impositione, et unctione.
Per benedictionem, divinis obsequiis mancipatur; et ideo benedictio
omnibus datur. Sed per manus impositionem datur plenitudo gratiae,
per quam ad magna officia sint idonei: et ita solis diaconibus et
sacerdotibus fit manus impositio: quia eis competit dispensatio
sacramentorum, quamvis uni ut principali, et alteri sicut ministro.
Sed unctione ad aliquod sacramentum tractandum consecrantur; et ideo
unctio solis sacerdotibus fit, qui propriis manibus corpus Christi
tangunt, sicut etiam calix inungitur qui continet sanguinem, et patena
quae continet corpus. Sed potestatis collatio fit per hoc quod datur
eis aliquid quod ad proprium actum pertinet; et quia principalis actus
sacerdotis est consecrare corpus et sanguinem Christi, ideo in ipsa
datione calicis sub forma verborum determinata character sacerdotalis
imprimitur.
Ad primum ergo dicendum, quod in confirmatione non datur officium
operandi super aliquam materiam exteriorem: et ideo ibi character non
imprimitur in aliqua exhibitione alicujus rei, sed in sola manus
impositione, et unctione; sed in ordine sacerdotali aliter est; et
ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod dominus discipulis dedit sacerdotalem
potestatem quantum ad principalem actum ante passionem in coena, quando
dixit Matth. 26, 26: accipite, et manducate; unde subjunxit
Lucae 22, 19: hoc facite in meam commemorationem. Sed post
resurrectionem dedit eis sacerdotalem potestatem quantum ad actum
secundarium, qui est ligare et absolvere.
Ad tertium dicendum, quod in vestibus non requiritur alia
consecratio, nisi quod divino cultui mancipentur; et ideo sufficit eis
pro consecratione benedictio; sed aliter est de ordinatis, ut ex
dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod vestis sacerdotalis non significat
potestatem sacerdoti datam, sed idoneitatem quae in eo requiritur ad
actum potestatis exequendum; et ideo nec sacerdoti nec alicui alii
imprimitur character in alicujus vestis datione.
Ad quintum dicendum, quod potestas diaconi est media inter potestatem
subdiaconi et sacerdotis. Sacerdos enim directe habet potestatem super
corpus Christi; subdiaconus autem super vasa tantum; sed diaconus
super corpus in vase contentum: unde ejus non est tangere corpus
Christi, sed portare corpus Christi in patena, et dispensare
sanguinem cum calice; et ideo ejus potestas ad actum principalem non
potuit exprimi nec per dationem vasis tantum, nec per dationem
materiae; sed exprimitur potestas ejus ad actum secundarium in hoc quod
datur sibi liber Evangeliorum; et in hac potestate intelligitur alia;
et ideo in ipsa libri datione imprimitur character.
Ad sextum dicendum, quod principalior actus acolythi est quo ministrat
in urceolo quam quo ministrat in candelabro, quamvis denominetur ab
actu secundario, propter hoc quod est magis notus, et magis proprius
ei; et ideo in datione urceoli imprimitur character virtute verborum ab
episcopo pronuntiatorum.
|
|