|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vestes ministrorum non
convenienter in Ecclesia institutae sint. Ministri enim novi
testamenti magis tenentur ad castitatem quam ministri veteris. Sed
inter alias vestes ministrorum veteris testamenti erant feminalia in
signum castitatis. Ergo multo fortius nunc esse debent inter vestes
ministrorum.
2. Praeterea, sacerdotium novi testamenti est dignius quam veteris
sacerdotium. Sed veteres sacerdotes habebant mitras, quod est signum
dignitatis. Ergo sacerdotes novae legis eas debent habere.
3. Praeterea, sacerdos est propinquior ordinibus ministrorum quam
ordo episcopalis. Sed episcopi utuntur vestibus ministrorum, scilicet
Dalmatica, quae est vestis diaconi, et tunica, quae est vestis
subdiaconi. Ergo multo fortius simplices sacerdotes debent uti eis.
4. Praeterea, in veteri lege pontifex deferebat superhumerale, quod
significabat onus Evangelii, ut dicit Beda. Hoc autem maxime
nostris pontificibus incumbit. Ergo debent habere superhumerale.
5. Praeterea, in rationali quo utebantur pontifices veteris legis,
scribebatur: doctrina et veritas. Sed veritas maxime in nova lege
declarata est. Ergo pontificibus novae legis competit.
6. Praeterea, lamina aurea, in qua scriptum erat nomen Dei, erat
dignissimum ornamentum veteris legis. Ergo illud maxime debuit
transferri in novam legem.
7. Praeterea, ea quae exterius geruntur in ministris Ecclesiae,
sunt signa interioris potestatis. Sed archiepiscopus non habet
alterius generis potestatem quam episcopus, ut dictum est. Ergo non
debet habere pallium, quod non habent episcopi.
8. Praeterea, potestatis plenitudo residet penes Romanum
pontificem. Sed ipse non habet baculum. Ergo nec alii episcopi
debent habere.
Respondeo dicendum, quod vestes ministrorum, ut supra dictum est,
designant idoneitatem quae in eis requiritur ad tractandum divina. Et
quia quaedam sunt quae in omnibus requiruntur, et quaedam quae in
superioribus, quae non ita exiguntur in inferioribus; ideo quaedam
vestes sunt omnibus ministris communes, quaedam autem superiorum
tantum; et ideo omnibus ministris competit amictus, humeros tegens,
quo significatur fortitudo ad divina officia exequenda, quibus
mancipantur. Et similiter alba, quae significat puritatem vitae, et
cingulum, quod significat repressionem carnis. Sed subdiaconus
ulterius habet manipulum in sinistra, quo significatur extersio
minimarum macularum, quia manipulus est quasi sudarium ad extergendum
vultum: ipsi enim primo ad sacra tractanda admittuntur: habent etiam
tunicam strictam, per quam doctrina Christi significatur, unde et in
veteri lege in ipsa tintinnabula pendebant. Subdiaconi enim primo
admittuntur ad doctrinam novae legis annuntiandum. Sed diaconus habet
amplius stolam in sinistro humero in signum quod applicatur ad
ministerium in ipsis sacramentis, et Dalmaticam, quae est vestis
larga, sic dicta; quia in Dalmatiae partibus primo usus ejus fuit,
ad significandum quod ipse primo dispensator sacramentorum ponitur:
ipse enim sanguinem dispensat; in dispensatione autem largitas
requiritur. Sed sacerdoti stola in utroque humero ponitur, ut
ostendatur quod plena potestas dispensandi sacramenta ei datur, non ut
ministro alterius; et ideo stola descendit usque ad inferiora: habet
etiam et casulam, quae significat caritatem, quia sacramentum
consecrat caritatis, scilicet Eucharistiam. Sed episcopi addunt
novem ornamenta supra sacerdotes, quae sunt caligae, sandalia,
succinctorium, tunica, Dalmatica, mitra, chirothecae, anulus, et
baculus; quia novem sunt quae supra sacerdotem possunt: scilicet
clericos ordinare, virgines benedicere, basilicas dedicare, clericos
deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, confirmare, vestes
et vasa consecrare. Vel per caligas significatur rectitudo gressuum:
per sandalia, quae pedes tegunt, contemptus terrenorum; per
succinctorium, quo stola ligatur cum alba, amor honestatis: per
tunicam perseverantia, quia Joseph tunicam talarem habuisse legitur
quasi descendentem usque ad talos, per quos significatur extremitas
vitae: per Dalmaticam largitas in operibus misericordiae; per
chirothecas cautela in opere; per mitram scientia utriusque
testamenti; unde et duo cornua habet: per baculum cura pastoralis,
qua debet colligere vagos, quod significat curvitas in capite baculi,
sustentare infirmos, quod significat ipse stipes baculi; sed pungere
lentos, quod significat stimulus in pede baculi, unde versus:
collige, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta. Per anulum
sacramenta fidei qua Ecclesia desponsatur Christo: ipsi enim sunt
Ecclesiae sponsi loco Christi. Sed ulterius archiepiscopi habent
pallium in signum privilegiatae potestatis; significat enim torquem
auream quam solebant legitime certantes accipere.
Ad primum ergo dicendum, quod sacerdotibus veteris legis indicebatur
continentia illo tantum tempore quo ad suum ministerium accedebant; et
ideo in signum castitatis tunc servandae in sacrificiorum oblatione
feminalibus utebantur: sed ministris novi testamenti indicitur perpetua
continentia; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod mitra illa non erat signum alicujus
dignitatis, fuit enim sicut quoddam galerum, ut Hieronymus dicit:
sed cydaris, quae erat signum dignitatis, solis pontificibus dabatur,
sicut et nunc mitra.
Ad tertium dicendum, quod potestas ministrorum est in episcopo sicut
in origine; non autem in sacerdote, quia ipse non confert illos
ordines; et ideo magis episcopus quam sacerdos vestibus ministrorum
utitur.
Ad quartum dicendum, quod loco superhumeralis utitur stola, quae ad
idem significandum est ad quod erat superhumerale.
Ad quintum dicendum, quod pallium succedit loco rationalis.
Ad sextum dicendum, quod pro illa lamina habet pontifex crucem, ut
Innocentius dicit, sicut pro feminalibus habet sandalia, pro linea
albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, pro ephod amictum,
pro rationali pallium, pro cydari mitram.
Ad septimum dicendum, quod quamvis non habeat alterius generis
potestatem, tamen eamdem habet ampliorem; et ideo ad hanc perfectionem
designandum sibi pallium datur, quo undique circumdatur.
Ad octavum dicendum, quod Romanus pontifex non utitur baculo, quia
Petrus misit ipsum ad suscitandum quemdam discipulum suum, qui postea
factus est episcopus Trevirensis; et ideo in dioecesi Trevirensi
Papa baculum portat, et non in aliis: vel etiam in signum quod non
habet coarctatam potestatem, quod curvatio baculi significat.
|
|