|
Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus. Videtur quod
male ordinetur: quia hoc sacramentum est ad dispensandum alia
sacramenta, et ita ante alia deberet ordinari. Et dicendum, quod
Magister ordinat secundum hoc ad quod ordinantur: et quia bonum
commune ad quod ordinatur hoc sacramentum, praesupponit bonum
personae, ad quod ordinantur praecedentia; ideo de hoc non debuit
prius determinare. In sacramento ergo septiformis spiritus septem
gradus ecclesiastici. Adaptatio quaedam est: quia in quolibet ordine
omnia dona spiritus sancti dantur: quia Matthias electus est sorte,
de quo Dionysius dicit, 5 cap. Eccles. Hierar.: de divina sorte
Matthiae data alii alia dixerunt, nec recte, ut existimo. Meum et
ipse sensum dicam. Videtur enim mihi Scriptura sortem nominasse
divinum quoddam donum declarans Matthiam quasi divina electione
ostensum. Habiturus partem (...) cum his qui bene verbum Dei
ministraverunt. Ergo habet omnis lector aureolam. Et dicendum, quod
verum est, si impleat officium ut non solum legat, sed etiam
interpretetur per praedicationem, quod tamen non videtur suum
officium; et ideo etiam non dicit simpliciter quod habeat illorum
meritum, sed cum illis, inquantum aliquid de actu eorum participat.
Canones duos tantum sacros ordines appellari censent: propter hoc quod
hi duo tantum ordines habent actum super ipsum sacramentum; sed
subdiaconus super sacra vasa tantum.
|
|