|
Postquam determinavit Magister de sacramento ordinis, hic determinat
de conferentibus et suscipientibus hoc sacramentum; et dividitur in
partes duas: in prima determinat de conferentibus; in secunda de
suscipientibus, ibi: sacri canones sanxerunt ut subdiaconus non
ordinetur ante quatuordecim annos et cetera. Prima in duas: in prima
inquirit de haeretici, utrum possint ordinare; secundo specialiter de
simoniacis, ibi: de simoniacis vero non est ambigendum quin sint
haeretici. Prima in tres; in prima ponit auctoritatem ad ostendendum
quod haeretici non possunt hoc sacramentum conferre; in secunda ponit
auctoritates ad contrarium, ibi: contra autem alii sentire videntur;
in tertia solvit, ibi: haec autem quidam ita determinant. Et ponit
quatuor solutiones diversorum, ut in littera patet. De simoniacis
autem non est ambigendum quin sint haeretici. Hic inquirit de
simoniacis; et circa hoc duo facit: primo ostendit qui sunt
simoniaci; secundo utrum possint ordinare, ibi: differt tamen inter
eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter. Hic
est triplex quaestio. Prima de ordinantibus. Secunda de ordinatis.
Tertia de simoniacis. Circa primum quaeruntur: 1 utrum solus
episcopus possit conferre ordinis sacramentum; 2 utrum haereticus,
vel quicumque ab Ecclesia praecisus.
|
|