|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tantum episcopus
ordinis sacramentum conferat. Quia manus impositio aliquid ad
consecrationem facit. Sed sacerdotibus qui ordinantur, non solus
episcopus manus imponit, sed sacerdotes astantes. Ergo non solus
episcopus confert ordinis sacramentum.
2. Praeterea, tunc unicuique datur potestas ordinis, quando ei
exhibetur quod ad actum sui ordinis pertinet. Sed subdiacono datur
urceolus cum aqua, manili et manutergio ab archidiacono; similiter
acolythis candelabrum cum cereo, et urceolus vacuus. Ergo non solus
episcopus confert ordinis sacramentum.
3. Praeterea, illa quae sunt ordinis, non possunt alicui committi
qui non habet ordines. Sed conferre ordines minores committitur
aliquibus qui non sunt episcopi, sicut presbyteris cardinalibus. Ergo
conferre ordines non est episcopalis ordinis.
4. Praeterea, cuicumque committitur principale, et accessorium.
Sed ordinis sacramentum ordinatur ad Eucharistiam sicut accessorium ad
principale. Cum ergo sacerdos consecret Eucharistiam, ipse etiam
poterit ordines conferre.
5. Praeterea, plus distat sacerdos a diacono quam episcopus ab
episcopo. Sed episcopus potest consecrare episcopum. Ergo et
sacerdos potest promovere diaconum.
1. Sed contra, nobiliori modo applicantur ad divinum cultum ministri
per ordines quam vasa sacra. Sed consecratio vasorum pertinet ad solum
episcopum. Ergo multo fortius consecratio ministrorum.
2. Praeterea, sacramentum ordinis est excellentius quam
confirmationis. Sed solus episcopus confirmat. Ergo multo magis
solus confert ordinis sacramentum.
3. Praeterea, virgines per benedictionem non constituuntur in aliquo
gradu spiritualis potestatis, sicut ordinati constituuntur. Sed
virgines benedicere est solius episcopi. Ergo multo magis solus ipse
potest alios ordinare.
Respondeo dicendum, quod potestas episcopalis se habet ad potestatem
ordinum inferiorum sicut politica, quae conjectat bonum commune, ad
inferiores artes et virtutes, quae conjectant aliquod bonum speciale,
ut ex dictis patet. Politica autem, ut dicitur in 1 Ethic., ponit
legem inferioribus artibus, scilicet quis quam debeat exercere, et
quantum et qualiter; et ideo ad episcopum pertinet in omnibus divinis
ministeriis alias collocare. Unde ipse solus confirmat, quia
confirmati in quodam officio confitendi fidem constituuntur; ideo etiam
solus ipse virgines benedicit, quae figuram gerunt Ecclesiae Christo
desponsatae, cujus cura ipsi principaliter committitur: ipse etiam in
ministeriis ordinum ordinando consecrat, et vasa quibus uti debent,
eis determinat sua consecratione; sicut etiam officia saecularia in
civitatibus distribuuntur ab eo qui habet excellentiorem potestatem,
sicut a rege.
Ad primum ergo dicendum, quod in impositione manuum non datur
character sacerdotalis ordinis, ut ex dictis patet, sed gratia,
secundum quam ad exequendum ordinem sint idonei; et quia indigent
amplissima gratia, ideo sacerdotes cum episcopo manus imponunt eis qui
in sacerdotes promoventur; sed diaconis solus episcopus.
Ad secundum dicendum, quod archidiaconus est quasi princeps
ministerii; ideo omnia quae ad ministerium pertinent ipse tradit,
sicut cereum quo acolythus diacono servit ante Evangelium ipsum
portando, et urceum quo servit subdiacono; et similiter dat subdiacono
ea quibus superioribus ordinibus servit; et tamen in illis non
consistit principaliter actus subdiaconi, sed in hoc quod operatur
circa materiam sacramenti; et ideo characterem accipit in hoc quod
datur ei calix ab episcopo. Sed acolythus accipit characterem ex
verbis episcopi in hoc quod accipit praedicta ab archidiacono; et magis
in acceptione urceoli quam candelabri. Unde non sequitur quod
archidiaconus ordinem conferat.
Ad tertium dicendum, quod Papa, qui habet plenitudinem potestatis
pontificalis, potest committere non episcopo ea quae ad episcopalem
dignitatem pertinent, dummodo illa non habeant immediatam relationem ad
verum corpus Christi; et ideo ex ejus commissione aliquis sacerdos
simpliciter potest conferre minores ordines et confirmare, ut supra,
dist. 7, quaest. 1, quaestiunc. 3, dictum est, non autem
aliquis non sacerdos; nec iterum sacerdos majores ordines qui habent
immediatam relationem ad corpus Christi, supra quod consecrandum Papa
non habet majorem potestatem quam simplex sacerdos.
Ad quartum dicendum, quod quamvis sacramentum Eucharistiae sit
maximum sacramentum in se; tamen non collocat in aliquo officio, sicut
ordinis sacramentum; et ideo non est similis ratio.
Ad quintum dicendum, quod ad communicandum alteri quod quis habet,
non exigitur solum propinquitas, sed completio potestatis. Sed quia
sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officiis, sicut
episcopus; ideo non sequitur quod possit diaconos facere, quamvis ille
ordo sit sibi propinquus.
|
|