|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeretici et ab
Ecclesia praecisi non possint ordines conferre. Plus enim est aliquem
promovere ad ordines quam aliquem absolvere vel ligare. Sed haereticus
non potest absolvere vel ligare. Ergo nec ordines conferre.
2. Praeterea, sacerdos ab Ecclesia separatus potest conficere:
quia in eo character indelebiliter manet, per quem hoc potest. Sed
episcopus non accipit aliquem characterem in sui promotione. Ergo non
est necesse quod episcopalis potestas in eo remaneat post separationem
ejus ab Ecclesia.
3. Praeterea, in nulla communitate ille qui a communitate
repellitur, potest communitatis officia disponere. Sed ordines sunt
quaedam officia Ecclesiae. Ergo ille qui extra Ecclesiam ponitur,
non potest ordines conferre.
4. Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi.
Sed haereticus non continuatur passioni Christi neque per propriam
fidem, cum sit infidelis, neque per fidem Ecclesiae, cum sit ab
Ecclesia separatus. Ergo non potest sacramentum ordinis conferre.
5. Praeterea, in ordinis collatione exigitur benedictio. Sed
haereticus non potest benedicere; quinimo benedictio sua in
maledictionem vertitur, ut patet per auctoritates in littera inductas.
Ergo non potest ordines conferre.
1. Sed contra est, quia aliquis episcopus in haeresim lapsus,
quando reconciliatur, non iterum consecratur. Ergo non amisit
potestatem quam habebat ordines conferendi.
2. Praeterea, major potestas est potestas conferendi ordines quam
potestas ordinum. Sed ordinum potestas non amittitur propter
haeresim, vel aliquid hujusmodi. Ergo nec potestas ordines
conferendi.
3. Praeterea, sicut baptizans exhibet tantum ministerium exterius,
ita et conferens ordines, Deo interius operante. Sed nulla ratione
aliquis ab Ecclesia praecisus amittit baptizandi potestatem. Ergo nec
ordines conferendi.
Respondeo dicendum, quod circa hoc ponuntur in littera quatuor
opiniones. Quidam enim dicunt, quod haeretici quamdiu ab Ecclesia
tolerantur, habent potestatem ordines conferendi; non autem postquam
ab Ecclesia fuerint praecisi; et similiter nec degradati, et alii
hujusmodi; et haec est prima opinio. Sed hoc non potest stare: quia
omnis potestas quae datur cum aliqua consecratione, nullo casu
contingente tolli potest, sicut nec ipsa consecratio annullari: quia
etiam altare vel chrisma semel consecrata, perpetuo sacrata manent.
Unde, cum episcopalis potestas cum quadam consecratione detur,
oportet quod perpetuo maneat, quantumcumque aliquis peccet, vel ab
Ecclesia praecidatur. Et ideo alii dixerunt, quod praecisi ab
Ecclesia qui in Ecclesia potestatem episcopalem habuerunt, retinent
potestatem alios ordinandi et promovendi; sed promoti ab eis hoc non
habent; et haec est quarta opinio. Sed hoc etiam esse non potest:
quia si illi qui fuerunt in Ecclesia promoti, retinent potestatem quam
acceperunt, patet quod exequendo suam potestatem, veram consecrationem
faciunt, et ideo vere tribuunt omnem potestatem quae consecratione
datur; et sic ordinati ab eis vel promoti habent eamdem potestatem quam
et ipsi. Et ideo alii dixerunt, quod etiam praecisi ab Ecclesia
possunt ordines et alia sacramenta conferre, dummodo formam debitam et
intentionem servent, et quantum ad primum effectum, qui est collatio
sacramenti, et quantum ad ultimum, qui est collatio gratiae; et haec
est secunda opinio. Sed hoc etiam non potest stare: quia ex hoc ipso
quod aliquis haeretico praeciso ab Ecclesia in sacramentis communicat,
peccat; et ita fictus accedit, et gratiam consequi non potest, nisi
forte in Baptismo in articulo necessitatis. Et ideo alii dicunt,
quod vera sacramenta conferunt, sed cum eis gratiam non dant, non
propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium ab
eis sacramenta contra prohibitionem Ecclesiae; et haec est tertia
opinio, quae vera est.
Ad primum ergo dicendum, quod effectus absolutionis non est alius quam
remissio peccatorum, quae per gratiam fit; et ideo haereticus non
potest absolvere, sicut nec gratiam in sacramentis conferre; et
iterum, quia ad absolutionem requiritur jurisdictio, quam non habet ab
Ecclesia praecisus.
Ad secundum dicendum, quod in promotione episcopi datur sibi potestas
quae perpetuo manet in eo; quamvis dici non possit character, quia per
eam non ordinatur homo directe ad Deum, sed ad corpus Christi
mysticum; et tamen indelebiliter manet sicut character, quia per
consecrationem datur.
Ad tertium dicendum, quod illi qui ab haereticis promoventur, quamvis
accipiant ordinem, non tamen recipiunt executionem, ut licite possint
in suis ordinibus ministrare ratione illa quam objectio tangit.
Ad quartum dicendum, quod per fidem Ecclesiae continuantur passioni
Christi: quia quamvis in ea non sint secundum se, sunt tamen in ea
quantum ad formam Ecclesiae, quam servant.
Ad quintum dicendum, quod hoc est referendum ad ultimum effectum
sacramentorum, ut tertia opinio dicit.
|
|