|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sexus femineus non
impediat ordinis susceptionem. Quia officium prophetiae est majus quam
sacerdotis officium: quia propheta est medius inter Deum et
sacerdotem, sicut sacerdos inter Deum et populum. Sed prophetiae
officium aliquando mulieribus est concessum, ut patet 4 Reg. Ergo
et sacerdotii officium eis competere potest.
2. Praeterea, sicut ordo ad quamdam perfectionem pertinet, ita et
praelationis officium, et martyrium, et religionis status. Sed
praelatio committitur mulieribus in novo testamento, ut patet de
abbatissis, et in veteri, ut patet de Debora quae judicavit Israel,
judicum 4: competit etiam eis martyrium, et religionis status. Ergo
et ordo Ecclesiae.
3. Praeterea, ordinum potestas in anima fundatur. Sed sexus non
est in anima. Ergo diversitas sexuum non facit distinctionem in
receptione ordinum.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Tim. 2, 12: mulierem docere
in Ecclesia non permitto, nec dominari in virum.
2. Praeterea, in ordinandis praeexigitur corona, quamvis non de
necessitate sacramenti. Sed corona et tonsura non competit
mulieribus, ut patet 1 Corinth. 11. Ergo nec ordinum susceptio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod pueri, et qui carent usu rationis, non
possint ordines suscipere. Quia, ut in littera dicitur, sacri
canones in suscipientibus ordines certum aetatis tempus
determinaverunt. Sed hoc non esset, si pueri recipere possent ordinis
sacramentum. Ergo et cetera.
2. Praeterea, sacramentum ordinis est dignius quam matrimonium.
Sed pueri, et alii carentes usu rationis, non possunt contrahere
matrimonium. Ergo nec ordines suscipere.
3. Praeterea, cujus est potentia, ejus est actus, secundum
philosophum in Lib. de somno et vigilia. Sed actus ordinis requirit
usum rationis. Ergo et ordinis potestas.
1. Sed contra, ille qui ante annos discretionis est promotus ad
ordines, sine iteratione ipsorum quandoque in eis conceditur
ministrare, ut patet extra de clerico ordinato per saltum. Hoc autem
non esset, si ordinem non suscepisset. Ergo puer potest ordinem
suscipere.
2. Praeterea, alia sacramenta in quibus character imprimitur,
possunt pueri suscipere, ut Baptismum et confirmationem. Ergo pari
ratione ordinem.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quaedam requiruntur in
recipiente sacramentum quasi de necessitate sacramenti, quae si
desint, non potest aliquis suscipere neque sacramentum neque rem
sacramenti; quaedam vero requiruntur non de necessitate sacramenti,
sed de necessitate praecepti propter congruitatem ad sacramentum; et
sine talibus aliquis suscipit sacramentum, sed non rem sacramenti.
Dicendum ergo, quod sexus virilis requiritur ad susceptionem ordinis
non solum secundo modo, sed etiam primo. Unde etsi mulieri
exhibeantur omnia quae in ordinibus fiunt, ordinem non suscipit: quia
cum sacramentum sit signum, in his quae in sacramento aguntur,
requiritur non solum res, sed significatio rei; sicut dictum est,
quod in extrema unctione exigitur quod sit infirmus, ut significetur
curatione indigens. Cum ergo in sexu femineo non possit significari
aliqua eminentia gradus, quia mulier statum subjectionis habet; ideo
non potest ordinis sacramentum suscipere. Quidam autem dixerunt, quod
sexus virilis est de necessitate praecepti, sed non de necessitate
sacramenti: quia etiam in decretis fit mentio de diaconissa et
presbytera. Sed diaconissa dicitur quae in aliquo actu diaconi
participat, sicut quae legit homiliam in Ecclesia; presbytera autem
dicitur vidua, quia presbyter idem est quod senior.
Ad primum ergo dicendum, quod prophetia non est sacramentum, sed
donum Dei; unde non exigitur ibi significatio, sed solum res. Et
quia secundum rem, in his quae sunt animae, mulier non differt a
viro, cum quandoque mulier inveniatur melior quantum ad animam multis
viris; ideo donum prophetiae et alia hujusmodi potest accipere, sed
non ordinis sacramentum.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium. De abbatissis tamen
dicitur, quod non habent praelationem ordinariam, sed quasi ex
commissione propter periculum cohabitationis virorum ad mulieres.
Debora autem praefuit in temporalibus, non in sacerdotalibus, sicut
et nunc mulieres possunt temporaliter dominari.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod per pueritiam, et alios
defectus quibus tollitur usus rationis, praestatur impedimentum actui;
et ideo omnia illa sacramenta quae actum requirunt suscipientis,
talibus non competunt, sicut poenitentia, matrimonium, et hujusmodi.
Sed quia potestates infusae sunt priores actibus, sicut et naturales,
quamvis acquisitae sint posteriores; remoto autem posteriori non
tollitur prius; ideo omnia sacramenta in quibus non requiritur actus
suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis
divinitus datur, possunt pueri suscipere et alii qui usu rationis
carent; hac tamen distinctione habita, quod in minoribus ordinibus
requiritur discretionis tempus de honestate propter dignitatem
sacramenti, sed non de necessitate praecepti, neque de necessitate
sacramenti. Unde aliqui, si necessitas adsit, et spes profectus, ad
minores ordines possunt ante annos discretionis promoveri sine peccato,
et suscipient ordinem: quia quamvis tunc non sint idonei ad officia
quae eis committuntur, tamen per assuetudinem idonei reddentur. Sed
ad majores ordines requiritur usus rationis et de honestate, et de
necessitate praecepti propter votum continentiae quod habent annexum;
et quia etiam eis sacramenta tractanda committuntur. Sed ad
episcopatum, ubi in corpus mysticum accipitur potestas, requiritur
actus suscipientis curam pastoralem; et ideo est etiam de necessitate
consecrationis episcopalis quod usum rationis habeat. Quidam autem
dicunt, quod ad omnes ordines requiritur usus rationis de necessitate
sacramenti; sed eorum dictum ratione vel auctoritate non confirmatur.
Ad primum ergo dicendum, quod non omne quod est de necessitate
praecepti, est de necessitate sacramenti, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium causat consensus, qui sine usu
rationis esse non potest; sed in receptione ordinis non requiritur
aliquis actus ex parte recipientis: quod patet ex hoc quod nullus actus
ex parte eorum exprimitur in eorum consecratione; et ideo non est
simile.
Ad tertium dicendum, quod ejusdem est actus et potentia; sed tamen
aliquando potentia praecedit, sicut liberum arbitrium usum suum; et
sic est in proposito.
|
|