|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacramenta possint emi
et vendi sine simonia. Quia finis omnium sacramentorum est regnum
caelorum, et remissio peccatorum. Sed regnum caelorum emitur, ut
Gregorius dicit: regnum caelorum tantum valet, quantum habes; et
Dan. 4, 24, dicitur: peccata tua eleemosynis redime. Ergo
multo fortius sacramenta emi possunt absque vitio simoniae.
2. Praeterea, matrimonium sacramentum quoddam est. Sed matrimonium
aliquando contrahitur interveniente pactione de aliqua pecunia solvenda
sine peccato. Ergo sacramenta licite possunt emi.
3. Praeterea, Baptismus est sacramentum primum. Sed in aliquo
casu, scilicet quando sacerdos sine pretio puerum baptizare nollet,
aliquis posset emere Baptismum sine peccato simoniae, ne puer in
aeternum periret absque Baptismo decedens. Ergo sacramenta possunt
emi sine peccato.
4. Praeterea, in Missa conficitur Eucharistia, quae est
sacramentum sacramentorum. Sed licet cantare Missam pro aliquo
pretio, quia nemo debet suis stipendiis militare, ut dicitur 1
Corinth. 9. Ergo et cetera.
5. Praeterea, Extra. de Praebend. dicitur, quod quidam canonici
sacerdoti cuidam unam praebendam in Ecclesia dederunt, ut Missam de
beata virgine quotidie celebraret; et Papa quotidie confirmat illam
petitionem. Ergo idem quod prius.
6. Praeterea, absolutio quoddam sacramentale est. Sed quidam
accipiunt pecuniam, ut ab excommunicatione absolvant. Ergo et
cetera.
7. Praeterea, episcopalis potestas, quamvis non sit ordo, tamen
quoddam sacramentale est. Sed licet in aliquo casu dare pecuniam, ut
ad episcopatum perveniat, sicut cum quis malitiose impedit, ut ab
impedimento cesset. Ergo sacramentalia licite vendi possunt.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam in emptione vel venditione aliorum
spiritualium non committatur simonia. Quia totum ecclesiasticum
officium quoddam spirituale est. Sed quidam recipiunt certos reditus
ad anniversarium celebrandum. Ergo spiritualia possunt sine simonia
emi et vendi.
2. Praeterea, oratio est maxime spirituale. Sed aliquis potest
dare pecuniam bonis viris, ut orent pro eo, secundum illud quod
dicitur in Luc. 16, 9: facite vobis amicos de mammona
iniquitatis. Ergo et cetera.
3. Praeterea, 1 Reg. 9, dicitur de Saul, et 3 Reg. 13,
de uxore Hieroboam, quod attulerunt pretium sanctis prophetis. Sed
prophetia est spirituale donum spiritus sancti. Ergo idem quod prius.
4. Praeterea, praedicatio est res spiritualis. Sed Paulus
praedicabat pro temporalibus, ut fierent collectae pauperibus, ut
patet 1 Corinth. ult. Ergo et cetera.
5. Praeterea, praedicatori licet accipere stipendia pro sua
praedicatione, ut patet 2 Corinth. 9. Sed apostolus stipendia
nominat ibi temporalia quae praedicatoribus debentur. Ergo licet
temporalia pro spiritualibus accipere.
6. Praeterea, correctio est quid spirituale, et visitatio. Sed
praelati pro visitationibus accipiunt temporalia, quidam etiam pro
pecunia occultant peccatum quod manifestare tenentur. Ergo et cetera.
7. Praeterea, religionis status quoddam bonum spirituale est. Sed
in quibusdam monasteriis, praecipue monialium, exigitur aliquid ab eis
quae ibi recipi debent. Ergo licet spiritualia dare pro temporalibus.
8. Praeterea, scientia est quoddam spirituale bonum. Sed licet
magistris artium accipere aliquid pro doctrina sua. Ergo et cetera.
9. Praeterea, judicium spirituale bonum est, similiter patrocinium
in causis, et testimonium ferendum. Sed pro omnibus his potest accipi
pecunia vel munus aliquod. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam non committatur simonia in
venditione eorum et emptione quae sunt spiritualibus annexa. Nihil
enim est magis spiritualibus annexum quam vasa sacra. Sed illa in
necessitate vendi possunt licite. Ergo et cetera.
2. Praeterea, jus sepulturae spiritualibus annexum est. Sed
Abraham emit ab Emor speluncam duplicem in sepulturam. Ergo sine
simonia emi potest quod est spiritualibus annexum.
3. Praeterea, juspatronatus est quoddam spirituali annexum. Sed
potest sine simonia vendi, quia transit cum universitate, ut
decretalis dicit, et in feudum concedi potest. Ergo annexum
spiritualibus potest licite vendi.
4. Praeterea, decimae sunt annexae spiritualibus. Sed licet emere
eas: quia possunt in feudum laicis concedi, et ab eis redimi. Ergo
possunt vendi et emi annexa spiritualibus.
5. Praeterea, jus primogeniturae spiritualibus annexum videtur;
unde primogeniti ante legem sacerdotis officio fungebantur. Sed Jacob
emit jus primogeniturae ab Esau Gen. 25. Ergo idem quod prius.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum sacramenta
contineant et causent gratiam, non possunt licite vendi aut emi propter
tria. Primo, quia dispensator sacramenti non est dominus, sed
minister; emptio autem debet fieri a domino rei. Secundo, quia
pretium emptionis ponitur quasi mensura adaequans illud quod emitur,
unde a mensurando numisma dicitur, secundum philosophum in 5
Ethic.: gratia autem non potest commensurari alicui corporali bono;
unde injuriam gratiae facit qui sacramenta gratiae vendit aut emit.
Tertio, quia gratia ex hoc nomen accepit quod gratis datur; unde
contra rationem gratiae facit qui sacramenta gratiae quasi venalia
tractat.
Ad primum ergo dicendum, quod locutiones illae sunt metaphoricae, et
per similitudinem de emptione loquentes, ipsum meritum emptionem
vocantes: quod quidem emptio non est, quia Deo ex nostro merito nihil
accrescit, nec meritum nostrum est aequivalens praemio.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium non solum est sacramentum, sed
etiam naturae officium; et ideo ex illa parte qua est sacramentum, in
dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens, non cadit sub
emptione; unde secundum canones committit simoniam qui pro benedictione
nubentium pecuniam exigit; sed ex illa parte qua est in officium
naturae, nihil prohibet pro matrimonio pretium accipere, vel
conditionem de re temporali accipienda interponere, sicut nec in aliis
officiis civilibus et corporalibus.
Ad tertium dicendum, quod in casu illo debet aliquis emere aquam a
sacerdote, et ipsemet puerum baptizare, quia in casu necessitatis
licet baptizare etiam mulieri; nec debet aliquo modo pro ipso Baptismo
sacerdoti pecuniam dare; et similiter est de adulto, nisi quando
potest differri quousque ad superiorem recurratur, ut ab eo Baptismus
suscipiatur, cui ex officio competit dare.
Ad quartum dicendum, quod facere pactionem de Missa celebranda est
simoniacum semper. Si tamen non habet alios sumptus, et non tenetur
ex officio Missam cantare, potest accipere denarios, sicut conducti
sacerdotes faciunt, non quasi pretium Missae, sed quasi
sustentamentum vitae.
Ad quintum dicendum, quod ibi non fuit aliqua pactio, sed illi
praebendae annexum fuit illud officium cantandi Missam talem.
Ad sextum dicendum, quod pro absolutione non debet exigi pecunia; sed
tamen ei qui absolvitur, potest imponi pecuniaria poena; unde licet
aliquid exigere quasi peccati poenam: in quo tamen cavendum est ne
talis exactio magis cupiditati quam correctioni adscribatur.
Ad septimum dicendum, quod ibi est distinguendum: quia si non est
sibi acquisitum jus per electionem, nullo modo potest pecuniam dare
adversario ut desistat; si autem est ei acquisitum jus, potest aliquid
dare, non ut pretium praelationis, sed ut redemptionem vexationis
propriae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus aliquis potest
spiritualis dici vel quantum ad suum principium quod competit alicui ex
aliquo spirituali dono vel officio; vel quantum ad sui finem, ut
quando per actum ad aliquid spirituale pervenitur. In actibus ergo qui
primo modo spirituales sunt, quia spirituale est ex parte agentis,
nullo modo sine simonia potest aliquid locare actus suos; sed potest
aliquid accipere in sustentationem vitae; in secundis autem actibus,
quia spiritualitas non est ex parte agentis, potest etiam emere vel
vendere operas suas; sed non vendere hoc spirituale quod ex ejus actu
acquiritur.
Ad primum ergo dicendum, quod anniversarium celebrare est spiritualis
actus primo modo; et ideo nullo modo licet pacisci pro eo celebrando;
si tamen cum devotione aliquid detur Ecclesiae, Ecclesia tenetur
celebrare pro illis pro quibus rogatur.
Ad secundum dicendum, quod oratio est spiritualis primo et secundo
modo, quia ex spirituali devotione efficaciam habet, et aliquid
spirituale debet in ea fieri; unde nullo modo debet sub pretio poni;
nec illi qui dant pecuniam pauperibus, ut pro eis orent, orationem
emunt, sed animos pauperum alliciunt ad orandum pro se, et eos sibi
faciunt debitores.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Hieronymus super Michaeam,
talia munera exhibebantur prophetis magis in sustentationem eorum, ut
spiritualibus vacarent libere, quam ad emendum munera prophetiae: quia
actus prophetiae spirituales sunt primo modo.
Ad quartum dicendum, quod praedicare pro pecunia potest intelligi
dupliciter. Uno modo ut pecunia sit pretium praedicationis; et sic
nullo modo licet; alio modo ut pecuniae datio sit res quaedam
praedicata; et ita potest aliquis praedicare pro pecunia, sicut pro
aliis operibus meritoriis, inquantum meretur dans, et sublevatur
defectus recipientis; et sic apostolus pro collectis faciendis
praedicavit: non tamen in pecuniae collatione ponendus est
praedicationis finis.
Ad quintum dicendum, quod stipendia debentur praedicantibus ad
sustentationem victus, ne cogantur relinquere verbum Dei, et circa
procuranda sibi necessaria occupari; non autem debentur eis quasi
pretium praedicationis.
Ad sextum dicendum, quod correctio, sive visitatio, est spiritualis
actus primo modo, quia alicui ex spirituali officio competit; unde
simoniam committit qui pecuniam accipit, ut peccatum quod tenetur
revelare aut punire, non revelet nec puniat: nec etiam pro visitatione
facienda accipienda est procuratio quasi pretium visitationis, sed
quasi debita ex ordinatione Ecclesiae ad sustentationem; et similiter
est de procuratione moderata quam accipere possunt episcopi in
consecratione Ecclesiarum secundum Ecclesiae determinationem.
Ad septimum dicendum, quod cum possessiones alicujus loci religiosi
non sufficiunt ad sustentandum plures, tunc potest exigi ab eo qui in
loco illo vult Deo servire, non quasi pretium religionis, sed ut
habeat monasterium unde ei possit providere; et ideo non committitur
simonia. Si autem sine gravamine Ecclesiae potest recipi, simoniacum
est aliquid pro receptione exigere.
Ad octavum dicendum, quod docere artes liberales est actus spiritualis
secundo modo; et ideo licet magistris artium vendere labores suos, sed
non scientiam sive veritatem, quae spiritualis est; unde dicitur
Prov. 23, 23: noli vendere scientiam, et doctrinam et gloriam.
Ad nonum dicendum, quod judex ex officio suo tenetur judicium
reddere: similiter etiam quilibet tenetur ex hoc quod est judicio
subditus, ad verum testimonium reddendum. Sed advocatus non tenetur
patrocinium suum causae praestare, nec jurisperitus dare consilium; et
ideo, sicut dicit Augustinus ad Macedonium, non debet judex vendere
verum judicium, aut testis, verum testimonium, quia advocatus vendit
justum patrocinium, et jurisperitus verum consilium. Non enim
advocatus vendens justum patrocinium, justitiam vendit, quae est
spiritualis, sed actum suum; et similiter dicendum est de consilio
jurisperiti. Sed judex vendendo verum judicium, simoniam committit,
si sit spiritualis judex: alias non committit simoniam, sed graviter
peccat; et similiter dicendum est de teste.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut ex dictis patet,
spirituale quod sub pretio poni non debet, est duplex; scilicet ipsa
res sacra, ut sacramenta; et actus competens alicui ex officio sacro;
et secundum hoc etiam est duplex spirituali annexum: quoddam annexum
est ipsis sacramentis, sicut vasa sacra, et hujusmodi; quaedam sunt
annexa officiis sacris, sicut decimae, et juspatronatus, secundum
quod juspatronatus est potestas praesentandi clericum ad beneficium
ecclesiasticum; et in utroque committitur simonia quantum ad id quod de
spiritualitate habet.
Ad primum ergo dicendum, quod vasa sacra nullo modo ratione
consecrationis vendenda sunt, ut scilicet pro consecratione eorum
aliquid plus exigatur; tamen in necessitate Ecclesiae possunt vendi ex
parte ejus quod in eis est non spirituale, scilicet materia auri; et
tunc si venduntur ecclesiasticae personae, possunt integra vendi; si
autem venduntur aliis non ad usum Ecclesiae, debent prius frangi
praemissa oratione, ne sancta ab aliis tractentur quam a ministris
Ecclesiae.
Ad secundum dicendum, quod venditio sepulturae potest intelligi
dupliciter. Uno modo quod vendatur terra sacra in sepulturam; et de
hoc est similis ratio ac de venditione sacrorum vasorum, quia
coemeterium consecratum potest vendi ratione terrae in necessitate
Ecclesiae, sicut et calix ratione materiae; non autem potest vendi
ratione consecrationis, ut scilicet aliquis pro pecunia ibi
sepeliatur. Abraham autem non peccavit emens speluncam duplicem: quia
spelunca illa non erat consecrata in sepulturam: vel si erat
consecrata, transivit possessio ejus in jurisdictionem cum universitate
agri. Emor autem reprehenditur, quia decidit a bona intentione quam
prius habuit, volens gratis dare, cum postea eam carissime
vendiderit: vel, ut quidam dicunt, Abraham non peccavit redimens jus
quod habebat sepeliendi mortuum: quod quamvis ei Emor non denegaret,
tamen sciebat Abraham quod ille moleste acciperet, nisi pretium
daretur. Sed primum melius videtur. Alio modo dicitur vendi
sepultura, si pro officio quod a sacerdotibus in sepultura funeris
dicitur, aliquid exigatur; et hoc non licet, ut ex dictis patet.
Tamen si consuetudo est quod aliquid detur, potest per superiorem
correctio adhiberi in illos qui denegant dare quod consuetudo exposcit.
Ad tertium dicendum, quod juspatronatus per se vendi non potest, nec
in feudum dari. Si autem villa vendatur, et in feudum detur, cui
annexum est juspatronatus, transit cum universitate ad illum cui villa
datur, vel qui eam emit, non quasi juspatronatus sub venditione
cadat.
Ad quartum dicendum, quod jus percipiendi decimas sequitur spirituale
officium, quia debetur ministris Ecclesiae: nec laici possunt habere
hujusmodi jus, quamvis aliquando ad tempus fructus decimarum laicis
concessus sit propter aliquam Ecclesiae necessitatem; et tunc hoc modo
quo laicis dari potest, ab eis potest redimi ex auctoritate episcopi.
Tamen una Ecclesia non potest ab alia emere jus percipiendi decimas.
Ad quintum dicendum, quod jus primogeniturae debebatur Jacob ex
divina institutione; et ideo non peccavit emens, sed redemit
vexationem suam. Sed Esau vendens peccavit.
|
|