|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod simonia non committatur
illis tribus modis quos Urbanus Papa determinat, dicens: quisquis
res ecclesiasticas non ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra,
munere linguae vel indebiti obsequii vel pecuniae, largitur vel
adipiscitur, simoniacus est. Quia, ut supra dictum est, judex
spiritualis, si vendit judicium, facit simoniam. Sed licet judici
spirituali aliquod munus accipere pecuniae, vel alicujus hujusmodi, ut
dicitur Extra. de simonia, cap. etsi quaestiones. Ergo simonia non
semper committitur per munus a manu.
2. Praeterea, Papa potest etiam munus a manu suscipere pro aliquo
spirituali. Sed, ut quidam dicunt, Papa non potest committere
simoniam, maxime cum aliqua persona ecclesiastica; quia res Ecclesiae
sunt suae. Ergo non semper committitur simonia per munus a manu.
3. Praeterea, Gregorius dicit: ecclesiasticis utilitatibus
deservientes dignum est ecclesiastica remuneratione gaudere. Ergo si
datur aliqua praebenda alicui pro obsequio impenso, non est simonia.
4. Praeterea, unusquisque licite potest petere quod sibi debetur de
jure. Sed ordinato, qui non habet beneficium competens, tenetur de
jure ordinator ejus providere. Ergo non peccat, si petat beneficium;
et hoc vocatur munus linguae, scilicet rogatio.
5. Praeterea, si fiant preces pro digno, non committitur simonia ex
hoc. Sed preces sunt munera linguae, sive fiant pro digno, sive pro
indigno. Ergo munus a lingua non semper facit simoniam.
6. Praeterea, hypocritae faciunt bona spiritualia propter laudes
hominum, et tamen non dicuntur simoniaci. Ergo munus a lingua non
facit simoniam.
7. Praeterea, sicut amor pecuniae est cupiditatis, ita amor
consanguineorum est carnalitatis. Sed si intuitu pecuniae detur alicui
praebenda, est simonia. Ergo similiter si detur intuitu
consanguinitatis; et tamen ibi non est aliquis praedictorum modorum;
ergo sunt insufficientes.
8. Praeterea, in commutationibus etiam dignitatum vel
ecclesiasticorum beneficiorum committitur simonia. Sed ibi non est
aliquod munus. Ergo et cetera.
9. Praeterea, aliqui praelati recipiunt fructus Ecclesiarum
vacantium, et postea conferunt, retenta sibi parte proventuum; in quo
non videtur aliquod munus esse; et tamen est ibi simonia. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod simonia, ut dictum est, consistit in
emptione et venditione spiritualium, vel eorum quae sunt eis annexa.
Emptio autem vel venditio consistit non solum in datione et acceptione
pecuniae, sed omnium eorum quorum potest pretium numismate mensurari:
in his enim est liberalitas, secundum philosophum. Constat autem quod
in eisdem est liberalis datio, et venditio, quae est contraria.
Omnis autem temporalis commodi pretium potest numismate mensurari; et
ideo quicumque pro aliquo temporali commodo dat aliquod spirituale, vel
annexum, simoniam committit. Bonum autem temporale quod potest
aliquis ab alio expectare, vel est ex parte animae, sicut amicitia aut
favor aliquis; et quantum ad hoc est munus a lingua: vel ex parte
corporis, sicut aliquis actus corporaliter exercitus, vel obsequium
aliquod exhibitum; et quantum ad hoc est munus ab obsequio; vel est
aliquid exteriorum bonorum; et sic est munus a manu, quod consistit in
exterioribus bonis. Quantum ad primum committitur simonia per munus a
lingua, quia lingua opinionem exprimit, et gratiam conceptam; quantum
ad secundum per munus ab obsequio; quantum ad tertium per munus a
manu.
Ad primum ergo dicendum, quod Ecclesiae judicium est quantum ad
exteriora: et quia non est probabile quod animus judicis spiritualis
flectatur ad aliquid faciendum pro parvo munere, ideo in parvis
muneribus judici datis non judicat simoniam committi. Sed apud Deum,
qui cor videt, simonia est et in parvis et in magnis muneribus, si
animus judicis ex eis flectatur.
Ad secundum dicendum, quod opinio illa erronea est. Si enim Papa
pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam committeret sicut et
alius homo: quia sub Petro, cui Papa succedit, simoniae vitium
damnationem inchoavit in novo testamento: et quamvis res Ecclesiae
sint aliquo modo Papae, non sunt tamen ejus omnibus modis habendi,
sicut illud quod ad manum habet. Non est autem dubium quod simoniam
committeret, si quis aliquod spirituale debitori suo daret, ut quod
suum est recuperaret; et ita etiam in proposito Papa a simonia non
excusaretur, si (quod absit) spiritualia pro temporalibus rebus
Ecclesiarum daret.
Ad tertium dicendum, quod obsequium aut est honestum, aut
inhonestum. Si quidem sit honestum obsequium, ex ipso obsequio
quandoque redditur homo dignus beneficio ecclesiastico, sicut et aliis
bonis operibus; et tunc si pactio non intervenit, potest absque
simonia beneficium ecclesiasticum dari ei qui obsecutus est, ut non
habeatur oculus ad obsequium principaliter, sed ad dignitatem
personae; et sic loquitur Gregorius. Si autem sit inhonestum, tunc
est omnino simonia.
Ad quartum dicendum, quod munus linguae duplex est: vel quod in ipso
actu linguae consistit, sicut laus; vel quod ex lingua initium sumit,
sicut cum quis ex hoc quod precibus alicujus satisfacit, favorem
expectat. Qui enim dat aliquod spirituale pro favore vel laude
acquirenda, non est dubium quin simoniam committeret. Quando ergo
preces fiunt pro indigno, satis apparet quod nihil aliud movet nisi
favor, aut etiam periculum evitandum: quia etiam carere malo quoddam
bonum est, ut dicit philosophus. Et ideo quando fiunt preces pro
indigno, vel aliquo potente qui periculum comminatur, quae dicuntur
preces armatae; manifeste simonia committitur, si propter hoc
beneficium ecclesiasticum detur. Si autem pro digno fiant quantum ad
judicium hominum; probabile est quod dans magis moveatur intuitu
dignitatis personae quam favore precum; et ideo non reputatur simonia.
Si tamen principaliter moveatur favore precum, vel timore rogantis;
quantum ad divinum judicium simoniam committit et rogatus et rogans, si
hoc intendat, sive aliquis pro se roget, sive pro alio. Potest enim
aliquis pro se petere si dignus sit, beneficium ecclesiasticum non
habens curam animarum, si indiget; sed non si habeat curam animarum,
quia praesumptuosum est. Nec tamen est simonia nisi pro tanto quod ex
ipsa praesumptione indignus reddatur; et tunc preces suae ex hoc ipso
quod rogat, pro indigno fiunt.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod emptio et venditio in quibus simonia
consistit, sunt voluntariae communicationes, quia ex consensu
utriusque fiunt. Sed hypocrita per ea quae facit, favorem humanum
sibi usurpat per modum furti, quod est involuntaria communicatio; et
ideo, proprie loquendo, simoniam non committit.
Ad septimum dicendum, quod ille qui dat ratione consanguinitatis
praebendam alicui principaliter: aut intendit temporale bonum illius
cui datur, et non alterius; et sic peccat graviter, sed simoniam non
committit, quia non vendit, cum nihil accipiat: aut intendit aliquod
bonum in seipsum redundans, sic quod magnificetur per hoc, et
nobilitetur domus sua; vel quod ipse in consanguineis sit fortior; et
sic ipse aliquid accipere sperat pro quo spiritualia dat, et simoniam
committit: et reducitur ad id munus in quo continetur commodum quod ex
tali datione sperat.
Ad octavum dicendum, quod in tali permutatione est simonia, si pro
aliquo terreno commodo utriusque, vel alterius, talis commutatio
fiat; si autem pro aliquo spirituali, utpote quia hic in illo loco
melius possit Deo servire, non est simonia; unde tunc potest fieri
commutatio ex auctoritate episcopi dioecesani.
Ad nonum dicendum, quod in hoc distinguendum est: quia si ante
donationem praebendae proventus percipiat pro aliqua justa causa, et
non intervenit aliqua conventio cum eo cui dare disponit, non est
simonia: si autem pactio intervenit, ut ante receptionem, vel post
accipiat, simoniacum est.
|
|