|
Postquam determinavit Magister de sacramento ordinis, quod ordinatur
ad spiritualem multiplicationem Ecclesiae, hic incipit determinare de
matrimonio, quod ordinatur ad materialem, multiplicationem fidelium;
et dividitur in partes duas: in prima determinat de matrimonio; in
secunda de personis contrahentibus matrimonium, 34 distinct., ibi
nunc superest attendere quae personae sint legitimae ad contrahendum
matrimonium. Prima in duas: in prima determinat ea quae pertinent ad
matrimonium, inquantum est sacramentum; in secunda determinat causas
matrimonii, 27 distinct., ibi: post hoc advertendum est quid sit
conjugium. Prima in duas: in prima determinat de institutione
matrimonii; in secunda significationem ipsius: haec enim duo omnibus
sacramentis communia sunt, ibi: cum alia sacramenta et cetera. Circa
primum tria facit: primo ostendit duas matrimonii institutiones;
secundo ostendit differentiam illarum, ibi: prima institutio habuit
praeceptum; tertio excludit quemdam errorem qui potest ex praedictis
habere occasionem, ibi: fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias
detestantes. Circa secundum duo facit: primo ostendit differentiam
inter secundam institutionem et primam, per hoc quod prima fuit in
praecepto, secunda habuit indulgentiam; secundo ostendit qualiter haec
indulgentia sumatur, ibi: indulgentia autem diversis modis accipitur.
Cum ergo conjugium sacramentum sit, sacrum signum est, et sacrae
rei. Hic determinat de significatione matrimonii; et circa hoc duo
facit: primo determinat matrimonii significationem; secundo excludit
quamdam falsam opinionem, quae ex praedictis ortum habuit, ibi: inde
est quod quidam doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad
matrimonium quae non experitur carnalem copulam. Circa quod tria
facit: primo ponit illa quae videntur esse pro dicta opinione; secundo
ostendit opinionem esse falsam, ibi: hoc ergo si secundum verborum
superficiem quis acceperit, inducitur in errorem; tertio respondet ad
probationem, ibi: sed superius posita, ea ratione dicta intelligendum
est et cetera. Hic est duplex quaestio. Prima de matrimonio secundum
quod est in officium naturae. Secunda de eo secundum quod est
sacramentum. Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum matrimonium
sit naturale; 2 utrum nunc sit in praecepto; 3 utrum actus ejus sit
licitus; 4 utrum possit esse meritorius.
|
|