|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit
naturale. Quia jus naturale est quod natura omnia animalia docuit.
Sed in aliis animalibus est conjunctio sexuum absque matrimonio. Ergo
matrimonium non est de jure naturali.
2. Praeterea, id quod est de jure naturali, invenitur in hominibus
secundum quemlibet eorum statum. Sed matrimonium non fuit in quolibet
statu hominum: quia, sicut dicit Tullius in principio Rhetor.,
homines a principio silvestres erant, et tunc nemo scivit proprios
liberos, nec certas nuptias, in quibus matrimonium consistit. Ergo
non est naturale.
3. Praeterea, naturalia sunt eadem apud omnes. Sed non eodem modo
est matrimonium apud omnes, cum pro diversis legibus diversimode
matrimonium celebretur. Ergo non est naturale.
4. Praeterea, illa sine quibus potest salvari naturae intentio, non
videntur esse naturalia. Sed natura intendit conservationem speciei
per generationem, quae potest esse sine matrimonio, ut patet in
fornicariis. Ergo matrimonium non est naturale.
1. Sed contra est quod in principio Digestorum dicitur: jus
naturale est maris et feminae conjunctio quam nos matrimonium
appellamus.
2. Praeterea, in 8 Ethic., cap. 12 vel 14, dicit
philosophus, quod homo magis est naturaliter conjugale animal quam
politicum. Sed homo est naturaliter animal politicum et gregale, ut
ipse dicit. Ergo naturaliter est conjugale; et sic conjugium, sive
matrimonium, est naturale.
Respondeo dicendum, quod aliquid dicitur esse naturale dupliciter.
Uno modo sicut ex principiis naturae ex necessitate causatum, ut
moveri sursum est naturale igni etc.; et sic matrimonium non est
naturale, nec aliquid eorum quae mediante libero arbitrio complentur.
Alio modo dicitur naturale ad quod natura inclinat, sed mediante
libero arbitrio completur, sicut actus virtutum dicuntur naturales; et
hoc modo etiam matrimonium est naturale, quia ratio naturalis ad ipsum
inclinat dupliciter. Primo quantum ad principalem ejus finem, qui est
bonum prolis: non enim intendit natura solum generationem ejus, sed
traductionem, et promotionem usque ad perfectum statum hominis,
inquantum homo est, qui est virtutis status. Unde, secundum
philosophum, tria a parentibus habemus: scilicet esse, nutrimentum,
et disciplinam. Filius autem a parente educari et instrui non posset,
nisi determinatos et certos parentes haberet: quod non esset, nisi
esset aliqua obligatio viri ad mulierem determinatam, quae matrimonium
facit. Secundo quantum ad secundarium finem matrimonii, qui est
mutuum obsequium sibi a conjugibus in rebus domesticis impensum. Sicut
enim naturalis ratio dictat ut homines simul cohabitent, quia unus homo
non sufficit sibi in omnibus quae ad vitam pertinent, ratione cujus
dicitur homo naturaliter politicus; ita etiam eorum quibus indigetur ad
humanam vitam, quaedam opera sunt competentia viris quaedam
mulieribus; unde natura movet ut sit quaedam associatio viri ad
mulierem, in qua est matrimonium. Et has duas causas ponit
philosophus in 8 Ethic.
Ad primum ergo dicendum, quod natura hominis ad aliquod inclinat
dupliciter. Uno modo quia est conveniens naturae generis; et hoc est
commune omnibus animalibus: alio modo quia est conveniens naturae
differentiae qua species humana abundat a genere, inquantum est
rationalis; sicut actus prudentiae et temperantiae. Et sicut natura
generis quamvis sit una in omnibus animalibus, non tamen est eodem modo
in omnibus; ita etiam non inclinat eodem modo in omnibus, sed secundum
quod unicuique competit. Ad matrimonium ergo inclinat natura hominis
ex parte differentiae quantum ad secundam rationem assignatam; unde
philosophus hanc rationem assignat hominibus supra alia animalia. Sed
quantum ad primam rationem inclinat ex parte generis; unde dicit, quod
filiorum procreatio communis est omnibus animalibus. Tamen ad hoc non
inclinat eodem modo in omnibus animalibus, quia quaedam animalia sunt
quorum filii statim nati possunt sibi sufficienter victum quaerere, vel
ad quorum sustentationem alter sufficit: et in his non est aliqua
determinatio masculi ad feminam. In illis autem quorum filii indigent
utriusque sustentatione, sed ad parvum tempus, invenitur aliqua
determinatio quantum ad tempus illud; sicut in avibus quibusdam patet.
Sed in homine, quia indiget filius cura parentum usque ad magnum
tempus, est maxima determinatio masculi ad feminam, ad quam etiam
natura generis inclinat.
Ad secundum dicendum, quod verbum Tullii potest esse verum quantum ad
aliquam gentem; si tamen accipiatur principium proprium ipsius gentis
per quod ab aliis gentibus est distincta, quia non in omnibus
perducitur ad effectum hoc ad quod naturalis ratio inclinat: non autem
est verum universaliter, quia a principio humani generis sacra
Scriptura recitat fuisse conjugia.
Ad tertium dicendum, quod, secundum philosophum, in 6 Ethicor.,
natura humana non est immobilis sicut divina; et ideo diversificantur
ea quae sunt de jure naturali, secundum diversos status et conditiones
hominum; quamvis ea quae sunt in rebus divinis naturaliter nullo modo
varientur.
Ad quartum dicendum, quod natura non tantum intendit esse in prole,
sed esse perfectum, ad quod exigitur matrimonium, ut ex dictis patet.
|
|