|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium adhuc
maneat sub praecepto. Quia praeceptum obligat quamdiu non revocatur.
Sed prima institutio matrimonii fuit sub praecepto, ut in littera
dicitur, nec unquam hoc praeceptum legitur revocatum, immo
confirmatum, Matth. 19, 6: quos Deus conjunxit, homo non
separet. Ergo adhuc matrimonium est sub praecepto.
2. Praeterea, praecepta juris naturalis secundum omne tempus
obligant. Sed matrimonium est de jure naturali, ut dictum est. Ergo
et cetera.
3. Praeterea, bonum speciei melius est quam individui: quia bonum
gentis est divinius quam bonum unius hominis, ut dicitur in 1 Ethic.
Sed praeceptum primo homini datum ad conservationem individui per actum
nutritivae, adhuc obligat. Ergo multo magis praeceptum de
matrimonio, quod pertinet ad conservationem speciei.
4. Praeterea, ubi manet eadem ratio obligans, eadem obligatio
manere debet. Sed propter hoc obligabantur homines ad matrimonium
antiquo tempore, ne multiplicatio generis humani cessaret. Cum ergo
hoc idem sequatur, si quilibet libere potest a matrimonio abstinere;
videtur quod matrimonium sit in praecepto.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 7, 37: qui non
jungit matrimonio virginem suam, melius facit, scilicet quam qui
jungit. Ergo contractus matrimonii nunc non est sub praecepto.
2. Praeterea, nulli debetur praemium pro transgressione praecepti.
Sed virginibus debetur speciale praemium, scilicet aureola. Ergo
matrimonium non est sub praecepto.
Respondeo dicendum, quod natura inclinat ad aliquid dupliciter. Uno
modo sicut ad id quod est necessarium ad perfectionem unius; et talis
inclinatio quemlibet obligat; quia naturales perfectiones omnibus sunt
communes. Alio modo inclinat ad aliquid quod est necessarium ad
perfectionem multitudinis: et cum multa sint hujusmodi, quorum unum
impedit aliud; ex tali inclinatione non obligatur quilibet homo per
modum praecepti; alias quilibet homo obligaretur ad agriculturam et
aedificatoriam, et hujusmodi officia, quae sunt necessaria communitati
humanae: sed inclinationi naturae satisfit cum per diversos diversa
complentur de praedictis. Cum ergo ad perfectionem humanae
multitudinis sit necessarium aliquos contemplativae vitae inservire,
quae maxime per matrimonium impeditur; inclinatio naturae ad
matrimonium non obligat per modum praecepti, etiam secundum
philosophos; unde Theophrastus, probat quod sapienti non expedit
nubere.
Ad primum ergo dicendum, quod praeceptum illud non est revocatum; nec
tamen obligat unumquemque ratione jam dicta, nisi illo tempore quo
paucitas hominum exigebat ut quilibet generationi vacaret.
Ad secundum et tertium patet solutio ex dictis.
Ad quartum dicendum, quod natura humana communiter ad diversa officia
et actus inclinat, ut dictum est. Sed quia est diversimode in
diversis, secundum quod individuatur in hoc vel illo; unum magis
inclinat ad unum illorum officiorum, alium ad aliud: et ex hac
diversitate simul cum divina providentia, quae omnia moderatur,
contingit quod unus eligit unum officium, ut agriculturam, alius
aliud; et sic etiam contingit quod quidam eligunt matrimonialem vitam,
et quidam contemplativam. Unde nullum periculum imminet.
|
|