|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis
semper sit peccatum. 1 Corinth., 7, 29: qui nubunt, sint
tamquam non nubentes. Sed non nubentes non habent actum
matrimonialem. Ergo etiam nubentes peccant in actu illo.
2. Praeterea, Isaiae 69, 2: iniquitates vestrae diviserunt
inter vos et Deum vestrum. Sed actus matrimonialis dividit hominem a
Deo; unde Exod. 19, praecipitur populo qui debebat Deum videre,
quod non accedant ad uxores suas; et Hieronymus dicit, quod in actu
matrimoniali spiritus sanctus prophetarum corda non tangit. Ergo est
iniquitas.
3. Praeterea, illud quod secundum se est turpe, nullo modo potest
bene fieri. Sed actus matrimonialis habet concupiscentiam adjunctam,
quae semper turpis est. Ergo semper est peccatum.
4. Praeterea, nihil excusatur nisi peccatum. Sed actus
matrimonialis indiget excusari per bona matrimonii, ut Magister
dicit. Ergo est peccatum.
5. Praeterea, de similibus specie idem est judicium. Sed
concubitus matrimonialis est ejusdem speciei cum actu adulterii, quia
ad idem terminatur, scilicet speciem humanam. Ergo cum actus
adulterii sit peccatum, et actus matrimonii.
6. Praeterea, superfluum in passionibus corrumpit virtutem. Sed
semper in actu matrimonii est superfluitas delectationis, adeo quod
absorbet rationem, quae est principale hominis bonum; unde philosophus
in 7 Ethic., dicit, quod impossibile est hominem aliquid in ipsa
intelligere. Ergo semper actus matrimonialis est peccatum.
1. Sed contra; 1 Corinth. 7, 36: virgo non peccat, si
nubat, et 1 Timoth. 5, 14: volo juvenculas nubere, filios
procreare. Sed procreatio filiorum non potest fieri sine carnali
conjunctione. Ergo actus matrimonialis non est peccatum; alias
apostolus non voluisset illud.
2. Praeterea, nullum peccatum est in praecepto. Sed actus
matrimonialis est in praecepto; 1 Corinth. 7, 3: uxori vir
debitum reddat. Ergo non est peccatum.
Respondeo dicendum, quod supposito quod natura corporalis sit a Deo
bono instituta; impossibile est dicere, quod ea quae pertinent ad
conservationem naturae corporalis, et ad quae natura inclinat, sint
universaliter mala; et ideo, cum inclinatio sit naturae ad prolis
procreationem, per quam natura speciei conservatur, impossibile est
dicere, quod actus quo procreatur proles, sit universaliter
illicitus, ut in eo medium virtutis inveniri non possit; nisi ponatur
secundum quorumdam insaniam, quod res corporales causatae sunt a Deo
malo; ex quo forte ista opinio derivatur quae in littera tangitur; et
ideo est pessima haeresis.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus in verbis illis non prohibuit
matrimonii actum, sicut nec rerum possessionem, cum dixit: qui
utuntur hoc mundo, sint quasi non utentes. Sed in utroque fruitionem
prohibuit; quod patet ex ipso modo loquendi: non enim dixit: sint non
utentes, vel non habentes: sed quasi non utentes, vel non habentes.
Ad secundum dicendum, quod Deo conjungimur et secundum habitum
gratiae, et secundum actum contemplationis et amoris. Quod ergo
primam conjunctionem separat, semper est peccatum; non autem quod
separat secundam: quia aliqua occupatio licita circa res inferiores
animum distrahit, ut actu Deo conjungi non sit idoneus; et hoc
praecipue accidit in carnali conjunctione, in qua detinetur mens
propter delectationem intensam; et propter hoc, illis quibus competit
divina contemplari, aut sacra tractare, indicitur pro tempore illo
continentia ab uxoribus; et secundum hoc etiam dicitur quod spiritus
sanctus quantum ad actum revelationis secretorum non tangebat mentes
prophetarum in usu matrimonii.
Ad tertium dicendum, quod turpitudo illa concupiscentiae quae actum
matrimonii semper concomitatur, non est turpitudo culpae, sed poenae,
ex peccato primo proveniens; ut scilicet inferiores vires et membra
corporis rationi non obediant; et propter hoc ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod illud proprie dicitur excusari quod aliquam
similitudinem mali habet, et tamen non est malum, vel non tantum
quantum apparet: quorum quaedam excusantur a toto, quaedam a tanto;
et quia actus matrimonialis propter corruptionem concupiscentiae habet
similitudinem actus inordinati, ideo pro bono matrimonii excusatur a
toto, ut non sit peccatum.
Ad quintum dicendum, quod quamvis sint idem specie naturae, tamen
differunt in specie moris, quam una circumstantia variat, scilicet
accedere ad suam vel non suam; sicut etiam occidere hominem per
violentiam vel per justitiam, facit diversam speciem moris, quamvis
sit una species naturae; et tamen unum est licitum, aliud illicitum.
Ad sextum dicendum, quod superfluum passionis quod virtutem
corrumpit, non solum impedit rationis actum, sed tollit rationis
ordinem; quod non facit delectationis intensio in actu matrimoniali,
quia etiam si tunc non ordinetur homo, tamen est a ratione
praeordinatus.
|
|