|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis non
sit meritorius. Chrysostomus enim dicit super Matth.: matrimonium
etsi utentibus se poenam non infert, mercedem tamen non praestat. Sed
meritum respectu mercedis dicitur. Ergo actus matrimonialis non est
meritorius.
2. Praeterea, illud quod est meritorium, dimittere non est
laudabile. Sed laudabilis est virginitas, per quam matrimonium
dimittitur. Ergo matrimonialis actus non est meritorius.
3. Praeterea, qui utitur indulgentia sibi facta, beneficio recepto
utitur. Sed ex hoc quod alicui praestatur beneficium, non meretur.
Ergo actus matrimonialis non est meritorius.
4. Praeterea, meritum in difficultate consistit, sicut et virtus.
Sed actus matrimonialis non habet difficultatem, sed delectationem.
Ergo non est meritorius.
5. Praeterea, illud quod non potest fieri sine peccato veniali,
nunquam est meritorium; quia non potest homo simul mereri et demereri.
Sed in actu matrimoniali semper est peccatum veniale: quia etiam
primus motus in hujusmodi delectatione est peccatum veniale. Ergo
actus praedictus non potest esse meritorius.
1. Sed contra, omnis actus in quo impletur praeceptum, est
meritorius, si ex caritate fiat. Sed actus matrimonialis est
hujusmodi: quia dicitur 1 Corinth. 7, 3: uxori vir debitum
reddat. Ergo et cetera.
2. Praeterea, omnis actus virtutis est meritorius. Sed actus
praedictus est actus justitiae, quia dicitur redditio debiti. Ergo
est meritorius.
Respondeo dicendum, quod cum nullus actus ex deliberata voluntate
procedens sit indifferens, ut in 2 Lib., dist. 40, quaest.
Unic. art. 5, dictum est, actus matrimonialis semper est
peccatum, vel meritorius in eo qui gratiam habet. Si enim ad actum
matrimonialem virtus inducat, vel justitiae, ut debitum reddat, vel
religionis, ut proles ad cultum Dei procreetur, est meritorius. Si
autem moveat libido sistens infra bona matrimonii, ut scilicet nullo
modo ad aliam accedere vellet, est peccatum veniale. Si autem extra
bona matrimonii efferatur, ut scilicet cum quacumque muliere id facere
proponeret, est peccatum mortale. Natura autem movere non potest quin
vel ordinetur ratione, et sic erit motus virtutis; vel non ordinetur,
et sic erit motus libidinis.
Ad primum ergo dicendum, quod radix merendi quantum ad praemium
substantiale est ipsa caritas: sed quantum ad aliquod accidentale
praemium ratio meriti consistit in difficultate actus; et sic actus
matrimonii non est meritorius, sed primo modo.
Ad secundum dicendum, quod homo potest mereri in minoribus bonis et in
majoribus: unde quando aliquis minora bona dimittit ut majora faciat,
laudandus est a minus meritorio actu discedens.
Ad tertium dicendum quod indulgentia quandoque est de minoribus malis;
et sic indulgetur actus matrimonii prout ad ipsum movet libido infra
terminos matrimonii consistens, sic enim est veniale peccatum: sed
prout ad ipsum movet virtus, ut est meritorius, non habet indulgentiam
nisi secundum quod est indulgentia de minoribus bonis, quae idem est
quod concessio. Nec est inconveniens quod ille qui tali concessione
utitur, mereatur: quia bonus usus beneficiorum Dei meritorius est.
Ad quartum dicendum, quod difficultas laboris requiritur ad meritum
praemii accidentalis; sed ad meritum praemii essentialis requiritur
difficultas consistens in ordinatione medii, et hoc est etiam in actu
matrimoniali.
Ad quintum dicendum, quod primus motus secundum quod dicitur peccatum
veniale, est motus appetitus in aliquod inordinatum delectabile, quod
non est in actu matrimoniali; et ideo ratio non sequitur.
|
|