|
Postquam determinavit Magister de Baptismo quantum ad ea quae
conveniunt ei secundum se considerato, hic determinat de effectu
Baptismi per comparationem ad accipientes; et dividitur in partes
duas: in prima determinat de effectu Baptismi communiter quantum ad
omnes; in secunda specialiter quantum ad parvulos, ibi: solet etiam
quaeri, si parvulis in Baptismo datur gratia; prima dividitur in
partes tres: in prima ostendit quomodo quidam recipiunt sacramentum et
rem sacramenti; in secunda quomodo quidam sacramentum recipiunt, et
non rem, ibi: qui vero sine fide vel ficte accedunt, sacramentum,
non rem suscipiunt; in tertia quomodo quidam accipiunt rem, et non
sacramentum, ibi: sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt
rem, et non sacramentum. Circa secundum duo facit: primo determinat
veritatem; secundo objicit in contrarium, ibi: videtur tamen
Augustinus dicere, quod etiam ficte accedenti (...) omnia
condonentur peccata, et post Baptismum mox redeant. Et circa hoc duo
facit: primo objicit per auctoritatem Augustini, qui contrarium ex
auctoritate apostoli probare videtur; secundo solvit: et primo ad
auctoritatem Augustini, ibi: hoc tamen, ut supra diximus, non sub
assertione dixit; secundo ad auctoritatem apostoli, ibi: quaeritur
ergo quomodo illud accipiatur. Quotquot in Christo baptizati estis,
Christum induistis. Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt
rem, et non sacramentum. Hic determinat de illis qui recipiunt rem
sine sacramento, et circa hoc duo facit: primo ostendit quod quidam
accipiunt rem sine sacramento; secundo inquirit, quid postmodum per
hujusmodi sacramentum addatur, quando sacramentum susceperint, ibi:
solet etiam quaeri de illis qui jam sanctificati spiritu, cum fide et
caritate ad Baptismum accedunt. Circa primum duo facit: primo
ostendit veritatem; secundo excludit errorem, ibi: sed dicunt aliqui
nullum adultum in Christum credere, vel caritatem habere sine
Baptismo, nisi sanguinem fundat pro domino. Circa primum duo facit:
primo ostendit propositum; secundo respondet cuidam objectioni, ibi:
his autem videntur obviare et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit quod patientes pro Christo, si non sunt baptizati, recipiunt
rem sacramenti sine sacramento; secundo ostendit idem de illis qui
fidem et contritionem habent, ibi: nec tamen passio vicem Baptismi
implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit
sacramentum. Sed dicunt aliqui nullum adultum in Christum credere et
cetera. Hic excludit errorem dicentium, non posse aliquem salvari per
fidem et contritionem sine Baptismo; et circa hoc duo facit: primo
ostendit hoc esse falsum quantum ad adultos; secundo ostendit hoc esse
verum quantum ad parvulos, ibi: parvulis non sufficit fides Ecclesiae
sine sacramento. Solet quaeri de illis qui jam sanctificati spiritu,
cum fide et caritate ad Baptismum accedunt. Hic determinat de
Baptismo eorum qui prius rem sacramenti acceperant; et circa hoc duo
facit: primo ostendit effectum Baptismi in eis; secundo
significationem, ibi: si quaeritur cujus rei Baptismus ille sit
sacramentum qui datur jam justo; dicimus et cetera. Hic est triplex
quaestio. Primo de effectu qui est in Baptismo sacramentum et res,
scilicet de charactere. Secundo de eo quod est res tantum, scilicet
effectu ultimo Baptismi. Tertio de suscipientibus alterum vel
utrumque: quia de eo quod est sacramentum tantum, in praecedenti
dictum est. Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum sit character;
2 quid sit; 3 in quo sit; 4 a quo sit.
|
|