|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod character non sit in
anima. Quia, ut in 2 Ethic., philosophus dicit, omne quod est in
anima, est potentia, vel passio, vel habitus. Sed character non est
potentia, quia potentiae omnibus hominibus communes sunt; character
autem non, cum sit distinctivum signum, sicut ipsum nomen ostendit;
et praeterea potentiae sunt a natura, non autem character. Nec iterum
est passio, quia passiones animae contingunt cum aliqua transmutatione
corporali, ut dicitur in 1 de anima, et pertinent ad sensitivam
partem, ut dicitur 7 Physicor. Nec iterum est habitus, quia
habitus ordinantur ad agendum, ut patet per definitionem Augustini:
habitus est quo quis agit, cum opus fuerit. Ergo character collatus
in Baptismo, non est aliquid in anima.
2. Praeterea, omne quod est, reducitur ad aliquod genus entis.
Sed character non videtur posse reduci ad aliquod genus entis, nisi
forte ad qualitatem. Qualitas autem esse non potest, cum sub nulla
specie qualitatis contineatur. Non enim est habitus, ut probatum
est; nec dispositio, cum non sit facile mobilis, immo omnino
indelebilis; nec iterum est potentia naturalis, ut probatum est; nec
impotentia, quia tunc sacramenta quae characterem imprimunt, magis
officerent quam juvarent; nec iterum est passio, ut probatum est; nec
passibilis qualitas, cum non sit natus aliquam passionem sensui
inferre, nec a passione aliqua innascatur; nec iterum est forma, et
circa aliquid constans figura, quia figura est terminatio quantitatis,
anima autem non habet quantitatem. Ergo character nihil est.
3. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed ea quae Christo
competunt, sunt contraria his quae ad Diabolum pertinent. Cum ergo
character bestiae, de qua dicitur Apoc. 13, nihil aliud sit quam
peccatum mortale, videtur quod supra virtutem et gratiam non oporteat
in anima aliquem characterem poni.
4. Praeterea, ea quae sunt in sacramentis novae legis, ordinantur
ad causandum gratiam. Sed character non videtur posse gratiam
causare, quia multi characterem habere dicuntur qui gratia carent.
Ergo non videtur in sacramentis aliquis character imprimi.
5. Praeterea, si dicatur quod est dispositio ad gratiam; contra.
Agens infinitum non requirit materiam dispositam. Sed dispositio non
est necessaria nisi ad hoc quod materia sit disposita. Cum ergo gratia
sit ab agente infinitae virtutis, videtur quod non oporteat characterem
dari in sacramentis ad disponendum ad gratiam.
1. Sed contra est quod Damascenus, in definitione Baptismi ponit
sigillum. Sed sigillum impressum in aliquo est character quidam.
Ergo in sacramentis character imprimitur.
2. Praeterea, ubicumque est aliqua distinctio competit esse aliquem
characterem distinguentem. Sed per sacramenta fit distinctio fidelium
ab infidelibus, et fidelium ab invicem. Ergo competit in sacramentis
characterem dari.
3. Praeterea, per sacramentum configuramur Christo: quia ab eo
sacramenta efficaciam habent, et ipsum significant. Sed configuratio
fit per characterem assimilationis. Ergo in sacramentis competit esse
characterem.
Respondeo dicendum, quod characterem in sacramentis quibusdam
imprimi, omnes moderni confitentur; sed in modo ponendi ipsum in anima
partim differunt, et partim conveniunt. Conveniunt quidem in hoc quod
omnes dicunt per characterem importari relationem triplicem. Est enim
character signum distinctivum et configurativum. Inquantum ergo est
signum, importat relationem ad signatum; inquantum autem est
distinctivum, importat relationem ad ea a quibus distinguit; inquantum
autem est configurativum, importat relationem ad ea quibus assimilat.
Differunt autem in hoc, quia quidam ponunt istis relationibus non
subesse aliquod accidens absolutum, sed immediate in anima fundari
istas relationes. Hoc autem esse non potest: quia signum per formam
quam sensibus vel intellectui imprimit, facit aliquid in cognitionem
venire. Similiter etiam nihil distinguitur ab alio nisi per aliquam
formam. Similitudo etiam est relatio super unitate qualitatis
fundata, ut dicitur in 5 Metaph. Unde patet quod quaelibet illarum
relationum quam importat character, requirit aliquam formam
substratam; et cum non sit forma substantialis, quia forma
substantialis in sacramentis non datur, relinquitur quod forma
substrata sit qualitas quaedam, cujus unitas consignificationis
similitudinem facit. Et ideo quidam dicunt, quod non est in aliqua
quatuor specierum qualitatis, et tamen est in genere qualitatis,
innitentes illi verbo philosophi in praedicamentis: fortasse, inquit,
apparebunt alii qualitatis modi. Sed haec est nuga quaedam: quia
quamvis sint alii modi qualitatis, tamen omnes reducuntur ad has
species: quod patet ex hoc quod nulla alia species inveniri adhuc
potuit. Et ideo dicunt alii, quod est in quarta specie qualitatis:
quia in ipsa configuratio quam character suo nomine exprimit, importat
unitatem figurae, quae est in specie quarta qualitatis. Et quidam
dicunt hanc figuram esse crucem Christi. Sed hoc non potest stare:
quia aut figura proprie accipitur, aut metaphorice. Si proprie
accipitur, sic importat terminationem quantitatis dimensivae, quam
constat in anima non esse. Si autem metaphorice dicatur, tunc oportet
quod metaphora reducatur ad proprietatem: quia res non ponitur in
genere per id quod de eo metaphorice dicitur; sicut non dicitur quod
apostoli sint in genere qualitatis, quia eis dictum est, Matth. 5:
vos estis lux mundi. Nec poterit aliquid in quarta specie qualitatis
inveniri quod sit in anima secundum proprietatem; unde character, de
quo loquimur, non potest fundari supra qualitatem quartae speciei. Et
ideo quidam dicunt, quod est in tertia specie qualitatis, eo quod
sensui spirituali infert quamdam muliebrem passionem, inquantum animam
ornat et decorat. Sed hoc iterum non potest stare: quia, sicut
probat philosophus in 7 Physic.; tertia species qualitatis non est
nisi in sensibili parte animae: character autem a nullo ponitur in hac
parte animae, sed in intellectiva. Et praeterea illae qualitates
semper habent ordinem ad aliquam transmutationem corporalem, vel quam
inferunt, vel a qua causantur. Et ideo alii dicunt, quod est in
prima specie qualitatis, et est quasi media inter dispositionem et
habitum. Inquantum enim est difficile mobilis, convenit cum habitu,
inquantum autem non est ultima perfectio, sed ad gratiam disponit, cum
dispositione convenit. Sed hoc non potest stare: quia secundum
philosophum in 2 Ethic., habitus est quo habemus nos ad passiones
bene vel male; et universaliter consideranti haec apparet differentia
inter habitum et potentiam, quia potentia est qua possumus aliquid
simpliciter, habitus autem quo possumus illud bene vel male; sicut
intellectus quo consideramus, scientia qua bene consideramus,
concupiscibilis qua concupiscimus, temperantia qua bene concupiscimus,
intemperantia qua male; et similiter est de dispositione: quia nihil
aliud est dispositio quam quidam habitus incompletus. Cum ergo
character ordinetur ad aliquid simpliciter non ad illud bene vel male
(quia sacerdos potest conficere bene vel male) non potest esse quod
qualitas, super quam fundatur relatio characteris sit habitus, sed
magis potentia. Unde relinquitur quod non sit in prima specie
qualitatis; sed magis reducitur ad secundam, ut quidam alii dicunt;
et hoc sic patet. Sicut enim cujuslibet existentis in aliqua natura,
sunt aliquae operationes propriae, ita etiam in spirituali vita
regenerati, ut Dionysius dicit. Ubicumque autem sunt operationes
propriae, oportet quod sint principia propria illarum operationum.
Unde sicut in aliis rebus sunt potentiae naturales ad proprias
operationes, ita etiam renati in vitam spiritualem habent quasdam
potentias, secundum quas possunt illa opera: quae potentiae sunt
similes illis virtutibus quibus sacramenta efficaciam habent sibi
inditam: quia sicut sacramenta causant gratiam instrumentaliter, ut
supra, dist. 1, qu. 1, art. 4, dictum est, ita recipientes
characterem operantur divina per ministerium. Minister autem est sicut
instrumentum ejus cui ministrat; unde dicit philosophus, quod servus
est sicut organum animatum; et ideo tam virtus sacramenti quam minister
et character est instrumentalis. Et quod hujusmodi potentia sit
character, patet si quis diligenter considerat verba Dionysii, a quo
prima traditio characteris nobis advenit. Assignans enim ministerium
ritus cujusdam qui in primitiva Ecclesia erat, quando adulti
baptizabantur, quod accedenti ad Baptismum hierarcha, idest
pontifex, manum imponebat, et signabat eum signo crucis, et
praecipiebat eum describi inter nomina Christianorum, ut de cetero ad
divina cum aliis admitteretur, dicit, quod sic accedentem, scilicet
ad vitam spiritualem, divina beatitudo in sui participationem recipit,
sicut sacerdos baptizandum in proprio lumine quasi quoddam signum ipsi
tradit, scilicet sui participationem, perficiens eum, scilicet
divinum et communicantem divinorum et cetera. Patet ergo quod ipse per
hoc signum nihil aliud intendit quam illud quod facit eum participativum
divinarum operationum; unde hoc signum nihil aliud est quam quaedam
potentia qua potest in actiones hierarchicas, quae sunt ministrationes
et receptiones sacramentorum, et aliorum quae ad fideles pertinent et
ad hoc quod has operationes bene exerceat indiget habitu gratiae, sicut
et aliae potentiae habitibus indigent.
Ad primum ergo dicendum, quod non sunt habitus nec passiones, sed
sunt potentiae quaedam consequentes animam, secundum quod est in vita
spirituali regenerata; et ideo non oportet quod omnibus insint, vel
quod a natura sint.
Ad secundum dicendum, quod reducitur ad secundam speciem qualitatis,
et est alius modus ab illo quem philosophus ibi ponit: quia philosophus
non cognoscebat nisi operationes naturales, et ita non nisi potentias
naturales. Constat autem quod apud nos oportet ponere potentias
spirituales, sicut potentiam conficiendi, et absolvendi, et hujusmodi
et quod ad secundam speciem qualitatis reducantur; sicut habitus infusi
in eadem specie qualitatis sunt cum habitibus naturalibus, vel
acquisitis.
Ad tertium dicendum, quod per hoc quod homo configuratur bestiae, non
accipit aliquam spiritualem potestatem, sicut per aliquam potestatem
spiritualem homo assimilatur Christo; et ideo non est simile. Tamen
ex littera apostoli colligitur quod charactere bestiae configuratur quis
ad saeculares operationes; unde dicit: ut non possit emere vel vendere
etc., et similiter charactere Christi aliquis configuratur ad
actiones Christi.
Ad quartum dicendum, quod character est causa sacramentalis gratiae;
et quod quidam cum charactere gratiam non recipiunt, est ex eorum
indispositione ad gratiam suscipiendam.
Ad quintum dicendum, quod character est dispositio ad gratiam per
quamdam congruitatis dignitatem. Ex hoc enim ipso quod homo mancipatus
est divinis actionibus, et inter membra Christi connumeratus, fit ei
quaedam congruitas ad gratiam suscipiendam: quia Deus perfecte in
sacramentis homini providet; unde simul cum charactere, quo datur
homini ut possit exercere spirituales actiones fidelium, vel passiones
seu receptiones, datur gratia qua haec bene possit.
|
|