|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non solum in sacramentis
novae legis character imprimatur. Characteris enim effectus est
configurare et distinguere. Sed hoc faciunt virtutes: quia in eis
boni et a malis distinguuntur, et Deo assimilantur. Ergo per
virtutes, et non per sacramenta novae legis tantum, character
imprimitur.
2. Praeterea, sicut per sacramenta novae legis distinguitur populus
fidelis ab infideli, ita per sacramenta veteris legis distinguebatur.
Ergo sacramenta novae legis non magis imprimunt characterem quam
sacramenta veteris legis.
1. Sed contra, habens characterem non baptizatur, quia alii
characteres Baptismum praesupponunt, qui etiam iterari non debet.
Sed habentes virtutem, et qui sacramenta veteris legis susceperant,
baptizabantur. Ergo neque per virtutes neque per sacramenta veteris
legis character imprimitur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod per omnia sacramenta legis novae
imprimatur character. In quolibet enim sacramento novae legis est
aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res tantum,
et aliquid quod est res et sacramentum. Sed character in Baptismo est
illud quod est res et sacramentum. Ergo in quolibet sacramento novae
legis imprimitur character.
2. Praeterea, quolibet sacramento novae legis confertur gratia, et
distinguitur recipiens a non recipiente. Cum ergo character sit
disponens ad gratiam, et distinguat, videtur quod in quolibet
sacramento novae legis character imprimatur.
1. Sed contra, nullum sacramentum, in quo character imprimitur,
iteratur: quia character indelebilis est. Sed quaedam sacramenta
iterantur. Ergo non omnia sacramenta novae legis characterem
imprimunt.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod in sacramento Baptismi character non
imprimatur. Baptismus enim sanguinis est dignior quam Baptismus
fluminis, quia meretur aureolam. Sed in Baptismo sanguinis non
imprimitur character. Ergo nec in Baptismo fluminis.
2. Praeterea, Baptismus fluminis non habet supra Baptismum
flaminis nisi aquam. Sed Baptismus ratione aquae non potest imprimere
characterem: alias Baptismus Joannis impressisset characterem: quod
esse non potest, cum baptizati a Joanne iterum baptizarentur, ut
supra, dist. 2, art. 4, dictum est. Ergo nec Baptismus
fluminis characterem imprimit.
1. Sed contra est auctoritas Dionysii, ex qua characteris traditio
derivatur: quia ipse inducit verba illa unde definitio characteris
accipitur in tractatu de Baptismo.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod character sit sicut a causa efficiente
prima a solo filio. Character enim est distinctio a charactere aeterno
impressa etc., ut supra, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est.
Sed character aeternus est solus filius, sicut et imago. Ergo a solo
filio character imprimitur.
2. Praeterea, charactere configuratur et assimilatur anima Deo.
Sed principium assimilationis ad Deum est filius; unde Augustinus
filium nominat similitudinem, per quam ad unitatem reformamur, ut
patet 1 Lib., dist. 3. Ergo character est tantum a filio.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit, quod signum characteris
datur a divina beatitudine. Sed divina beatitudo est communis tribus
personis. Ergo character non datur a solo filio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut in 2
Ethic., dicit philosophus: virtus ex quibus innascitur, ea
operatur, loquens de virtute acquisita; et similiter est in omnibus
virtutibus quae ex aliquibus actibus aliquo modo causantur. Unde cum
character sit virtus, seu potentia spiritualis ad actiones
sacramentales ordinata, si ex aliquo quod per nos fiat, imprimi
character debeat, oportet quod per sacramenta novae legis imprimatur,
et per ea tantum, quia ad illas actiones tantum directe illa potentia
ordinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod actiones spirituales ad quas character
ordinat, intra Ecclesiam tantum exercentur; et ideo pro nihilo
potestas ad illas actiones daretur alicui, nisi tali modo quod
innotesceret illis qui sunt de Ecclesia, ut eum ad tales actiones
admittant. Per gratiam autem, et virtutes non posset innotescere quia
ignotae sunt; et ideo oportet quod imprimatur character per signa
visibilia sacramentorum.
Ad secundum dicendum, quod sacramenta veteris legis ex opere operato
nihil conferebant, et ideo illae actiones non requirebant aliquam
spiritualem potestatem; et ideo nec ab illis, nec ad illa imprimebatur
character.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sacramenta legis novae sunt
sanctificationes quaedam. Sanctificatio autem duobus modis accipitur.
Uno modo pro emundatione, quia sanctum est mundum. Alio modo pro
mancipatione ad aliquod sacrum, sicut dicitur altare sanctificari, vel
aliquod hujusmodi. Omnia ergo sacramenta sunt sanctificationes primo
modo, quia omnia dantur in remedium contra aliquem defectum, ut dictum
est prius, dist. 2, sed quaedam sunt sanctificationes etiam secundo
modo, sicut patet praecipue in ordine, quia ordinatus mancipatur ad
aliquid sacrum: non autem omnia, sicut patet de poenitentia.
Quicumque autem mancipatur ad aliquid sacrum spirituale exercendum,
oportet quod habeat spiritualem potestatem, et solum talis; et ideo
non omnia sacramenta novae legis characterem imprimunt, sed quaedam,
quae etiam secundo modo sanctificationes sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis illud quod est res et
sacramentum, in Baptismo sit character, non tamen oportet quod sit
character in omnibus sacramentis in quibus est res et sacramentum.
Quid autem sit res et sacramentum in singulis, postea singillatim
ostendetur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis quodlibet sacramentum distinguat a
non habente, non tamen tali distinctione indelebili, qualis est
distinctio in sacramentis sanctificantibus secundo modo; et ideo non
est simile de omnibus sacramentis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem, dicendum, quod sicut in naturalibus est
potentia activa et potentia naturalis passiva; ita etiam in
spiritualibus est potentia spiritualis quasi passiva per quam homo
efficitur susceptivus spiritualium actionum; et talis spiritualis
potentia confertur in Baptismo: quia non baptizatus effectum aliorum
sacramentorum suscipere non posset, unde et per consequens nec aliis
tradere: et haec est prima distinctio, qua communiter totus populus
fidelis, cujus est sacramentorum participem esse, ab aliis
distinguitur. Alia potentia est activa spiritualis ordinata ad
sacramentorum dispensationem, et aliarum sacrarum hierarchicarum
actionum exercitium; et haec potestas traditur in confirmatione et
ordine, ut suis locis patebit. Et quia in ecclesiastica hierarchia
non omnes sunt agentes, ut puta perficientes purgantes, et
illuminantes, sicut omnes sunt recipientes puta purgandi,
illuminandi, perficiendi, ut dicit Dionysius; ideo isti duo
characteres non distinguunt populum Dei universaliter ab aliis, sed
quosdam de populo ab aliis.
Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus sanguinis non habet
efficaciam sacramentalem, sed solum meritoriam; et ideo ibi non
confertur potestas spiritualis ad actiones hierarchicas, nec character
sicut in Baptismo fluminis, quod est sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod nec Baptismus flaminis tantum, nec
Baptismus aquae tantum sufficit ad sacramentum novae legis; et ideo
neuter eorum characterem imprimit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod omnis effectus in creatura est
communiter a tota Trinitate; unde et character non est tantum a
filio, sed a tribus personis. Attribuitur autem filio tum propter
rationem similitudinis ad proprium personae, quia ipse per proprietatem
est imago et figura, sive character patris; tum quia virtus passionis
Christi operatur in sacramentis.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|