|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit
sacramentum. Omne enim sacramentum novae legis habet aliquam formam
quae est de essentia sacramenti. Sed benedictio quae fit per
sacerdotes in nuptiis, non est de essentia matrimonii. Ergo non est
sacramentum.
2. Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale
elementum. Sed matrimonium non habet pro materia aliquod materiale
elementum. Ergo non est sacramentum.
3. Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi.
Sed per matrimonium non conformatur homo passioni Christi, quae fuit
poenalis, cum habeat delectationem adjunctam. Ergo non est
sacramentum.
4. Praeterea, omne sacramentum novae legis efficit quod figurat.
Sed matrimonium non efficit conjunctionem Christi et Ecclesiae quam
significat. Ergo matrimonium non est sacramentum.
5. Praeterea, in aliis sacramentis est aliquid quod est res et
sacramentum. Sed hoc non potest inveniri in matrimonio, cum non
imprimat characterem; alias non iteraretur. Ergo non est
sacramentum.
1. Sed contra est quod dicitur Ephes. 5, 32: sacramentum hoc
magnum est et cetera.
2. Praeterea, sacramentum est sacrae rei signum. Sed matrimonium
est hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod sacramentum importat aliquod remedium
sanctitatis homini contra peccatum, exhibitum per sensibilia signa, ut
in 1 dist., quaest. 1, art. 2, quaestiunc. 1, dictum est;
unde, cum hoc inveniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur.
Ad primum ergo dicendum, quod verba quibus consensus matrimonialis
exprimitur, sunt forma hujus sacramenti, non autem benedictio
sacerdotis quae est quoddam sacramentale.
Ad secundum dicendum, quod sacramentum matrimonii perficitur per actum
ejus qui sacramento illo utitur, sicut poenitentia; et ideo, sicut
poenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subjectos,
qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio.
Ad tertium dicendum, quod quamvis matrimonium non conformet passioni
Christi quantum ad poenam, conformat tamen ei quantum ad caritatem per
quam pro Ecclesia sibi in sponsam conjungenda passus est.
Ad quartum dicendum, quod unio Christi ad Ecclesiam non est res
contenta in isto sacramento, sed res significata non contenta; et
talem rem nullum sacramentum efficit, sed habet aliam rem contentam et
significatam, quam efficit, ut dicetur. Magister autem posuit rem
non contentam: quia erat hujus opinionis, quod non haberet rem aliquam
contentam.
Ad quintum dicendum, quod etiam in hoc sacramento sunt illa tria:
quia sacramenta tantum sunt actus exterius apparentes; sed res et
sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus
actibus; sed res ultima contenta est effectus hujus sacramenti: non
contenta autem est res quam Magister determinat.
|
|