|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debuit
institui ante peccatum. Quia illud quod est de jure naturali, non
indiget institutione. Sed matrimonium est hujusmodi, ut ex dictis
patet. Ergo non debuit institui.
2. Praeterea, sacramenta, sunt quaedam medicinae contra morbum
peccati. Sed medicina non praeparatur nisi morbo. Ergo ante peccatum
non debuit institui.
3. Praeterea, ad idem sufficit una institutio. Sed matrimonium
fuit institutum etiam post peccatum, ut in littera dicitur. Ergo ante
peccatum non fuit institutum.
4. Praeterea, institutio sacramenti debet esse a Deo. Sed ante
peccatum verba quae ad matrimonium pertinent, determinate non sunt
dicta a Deo, sed ab Adam: illa autem verba quae Deus dixit:
crescite et multiplicamini, dicta sunt etiam brutis, in quibus non est
matrimonium. Ergo matrimonium non fuit institutum ante peccatum.
5. Praeterea, matrimonium est sacramentum novae legis. Sed
sacramenta novae legis a Christo initium sumpserunt. Ergo non debuit
ante peccatum institui.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 19, 4: non legistis,
quod ab initio qui fecit hominem, masculum et feminam fecit illos et
cetera.
2. Praeterea, matrimonium est institutum ad procreationem prolis.
Sed ante peccatum necessaria erat homini procreatio prolis, ut in 2
Lib., dist. 20, dictum est. Ergo ante peccatum debuit
matrimonium institui.
Respondeo dicendum, quod natura inclinat ad matrimonium, intendens
aliquod bonum, quod quidem variatur secundum diversos hominum status;
et ideo oportet quod secundum illud bonum diversimode in diversis
statibus hominum instituatur. Et ideo matrimonium, secundum quod
ordinatur ad procreationem prolis, quae erat necessaria etiam peccato
non existente, institutum fuit ante peccatum: secundum autem quod
remedium praebet contra vulnus peccati, institutum fuit post peccatum
tempore legis naturae; secundum autem determinationem personarum,
institutionem habuit in lege Moysi; sed secundum quod repraesentat
mysterium conjunctionis Christi et Ecclesiae, institutionem habuit in
nova lege; et secundum hoc est sacramentum novae legis. Quantum autem
ad alias utilitates quae ex matrimonio consequuntur, sicut est amicitia
et mutuum obsequium sibi a conjugibus impensum, habet institutionem in
lege civili. Sed quia de ratione sacramenti est quod sit signum et
remedium; ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio
sacramenti; sed quantum ad primam institutionem competit ei quod sit in
officium naturae; quantum vero ad ultimam quod sit in officium
civilitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae in communi sunt de jure
naturali, indigent institutione quantum ad eorum determinationem, quae
diversimode competit secundum diversos status; sicut de jure naturali
est quod maleficia puniantur; sed quod talis poena tali culpae
apponatur, per determinationem juris positivi fit.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium non est tantum remedium contra
peccatum, sed est principaliter in officium naturae; et sic institutum
fuit ante peccatum, non autem prout est remedium.
Ad tertium dicendum, quod secundum diversa quae oportet in matrimonio
determinari, non est inconveniens quod diversas habeat institutiones;
et sic illa diversa institutio non est ejusdem secundum idem.
Ad quartum dicendum, quod matrimonium ante peccatum institutum fuit a
Deo in hoc quod homini mulierem in adjutorium de costa formavit, et
dixit eis: crescite et multiplicamini etc.; quod quamvis aliis
animalibus dixit, non tamen per ea eodem modo implendum sicut per
homines. Adam autem verba illa protulit a Deo inspiratus, ut
intelligeret matrimonii institutionem a Deo factam.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad hoc quod matrimonium est
sacramentum novae legis, non fuit ante Christum institutum, ut ex
praedictis patet.
|
|