|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non conferat
gratiam. Quia secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione
invisibilem gratiam conferunt. Sed matrimonium non habet aliquam
sanctificationem quae sit de essentia ejus. Ergo non confertur gratia
in ipso.
2. Praeterea, omne sacramentum conferens gratiam, confert ipsam ex
materia et forma sua. Sed actus qui sunt materia in hoc sacramento,
non sunt causa gratiae: verba etiam exprimentia consensum non sunt
causa gratiae, cum ex eis non sit aliqua sanctificatio. Ergo in
matrimonio nullo modo gratia datur.
3. Praeterea, gratia ordinata contra vulnus peccati est necessaria
omnibus habentibus vulnus illud. Sed in omnibus invenitur
concupiscentiae vulnus. Si ergo in matrimonio detur gratia contra
vulnus concupiscentiae, debent omnes homines matrimonium contrahere;
et sic esset valde stultum a matrimonio abstinere.
4. Praeterea, infirmitas non accipit medicamentum ab eodem a quo
accipit intensionem. Sed per matrimonium concupiscentia accipit
intensionem: quia, sicut dicit philosophus in 3 Ethic.,
insatiabilis est concupiscentiae appetitus, et per operationem congruam
augetur. Ergo videtur quod in matrimonio non conferatur remedium
gratiae contra concupiscentiam.
1. Sed contra, definitio et definitum debent converti. Sed in
definitione sacramenti ponitur causalitas gratiae, ut in 1 dist.
patuit. Ergo cum matrimonium sit sacramentum, erit causa gratiae.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod matrimonium est aegrotis in
remedium. Sed non est in remedium nisi inquantum aliquam efficaciam
habet. Ergo habet aliquid efficaciae ad reprimendum concupiscentiam.
Sed concupiscentia non reprimitur nisi per gratiam. Ergo confertur in
ipso gratia.
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim
dixerunt, quod matrimonium nullo modo est causa gratiae, sed est
tantum signum. Sed hoc non potest stare: quia secundum hoc in nullo
differret a sacramentis veteris legis; unde non esset aliqua ratio
quare sacramentis novae legis annumeraretur. Quod enim remedium
praebeat satisfaciendo concupiscentiae, ne in praeceps ruat, dum nimis
arctatur, habuit etiam in veteri lege ex ipsa natura actus. Et ideo
alii dixerunt, quod confertur ibi gratia in ordine ad recessum a malo:
quia excusatur actus a peccato, qui sine matrimonio peccatum esset.
Sed hoc esset nimis parum: quia hoc etiam in veteri lege habuit; et
ideo dicunt, quod facit recedere a malo, inquantum mitigat
concupiscentiam ne extra bona matrimonii feratur; non autem per gratiam
illam sit aliquod auxilium ad bene operandum. Sed hoc non potest
stare: quia eadem gratia est quae impedit peccatum, et quae ad bonum
inclinat, sicut idem calor qui aufert frigus, et qui calefacit. Unde
alii dicunt quod matrimonium, inquantum in fide Christi contrahitur,
habet ut conferat gratiam adjuvantem ad illa operanda quae in matrimonio
requiruntur; et hoc probabilius est: quia ubicumque datur divinitus
aliqua facultas, dantur etiam auxilia quibus homo convenienter uti
possit facultate illa; sicut patet quod omnibus potentiis animae
respondent aliqua membra corporis, quibus in actum exire possint.
Unde, cum in matrimonio detur homini ex divina institutione facultas
utendi sua uxore ad procreationem prolis, datur etiam gratia sine qua
id convenienter facere non posset; sicut etiam de potestate ordinis
supra dictum est, et sic ista gratia data est ut jam res contenta in
hoc sacramento.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut aqua Baptismi habet quod corpus
tangat et cor abluat ex tactu carnis Christi; ita matrimonium hoc
habet ex hoc quod Christus sua passione illud repraesentavit; et non
principaliter ex aliqua sanctificatione sacerdotis.
Ad secundum dicendum, quod sicut aqua Baptismi vel forma verborum non
operatur ad gratiam immediate, sed ad characterem; ita actus
exteriores et verba exprimentia consensum directe faciunt nexum
quemdam, qui est sacramentum matrimonii; et hujusmodi nexus ex virtute
divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, nisi contra
concupiscentiae morbum posset aliquod efficacius remedium adhiberi.
Adhibetur autem majus remedium per opera spiritualia et carnis
mortificationem ab illis qui matrimonio non utuntur.
Ad quartum dicendum, quod contra concupiscentiam potest praestari
remedium dupliciter. Uno modo ex parte ipsius concupiscentiae, ut
reprimatur in sua radice; et sic remedium praestat matrimonium per
gratiam quae in eo datur. Alio modo ex parte actus ejus; et hoc
dupliciter. Uno modo ut actus ad quem inclinat concupiscentia,
exterius turpitudine careat; et hoc fit per bona matrimonii, quae
honestant carnalem concupiscentiam. Alio modo ut actus turpitudinem
habens impediatur; quod fit ex ipsa natura actus: quia dum
concupiscentiae satisfit in actu conjugali, ad alias corruptelas non
ita incitat; propter quod dicit apostolus, 1 Corinth. 7, 9:
melius est nubere quam uri. Quamvis enim opera concupiscentiae congrua
secundum se nata sint concupiscentiam augere; tamen secundum quod
ratione ordinantur, ipsam reprimunt: quia ex similibus actibus similes
relinquuntur dispositiones et habitus.
|
|