|
Postquam determinavit Magister de institutione matrimonii et
significatione ipsius, hic incipit determinare de causis ejus; et
dividitur in partes duas: in prima de causis constituentibus
matrimonium; in secunda de causis honestantibus ipsum, distinct.
31, ibi: post haec de bonis conjugii, quae sint, et qualiter
coitum excusent, dicendum est. Prima in duas: in prima determinat de
causa efficiente matrimonium; in secunda de causa finali ipsius, circa
finem 30 distinct., ibi: exposito quae sit causa efficiens
matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat
contrahi matrimonium. Prima in duas: in prima determinat de causa
efficiente matrimonium; in secunda ponit impedimentum illius causae,
29 distinct., ibi: oportet autem consensum conjugalem liberum esse
a coactione. Prima in duas: in prima ostendit quod consensus facit
matrimonium; in secunda ostendit qualem oporteat esse illum consensum,
dist. 28, ibi: hic quaeri debet, utrum consensus de futuro,
addito etiam juramento, conjugium efficiat. Prima in duas: in
prima, praemisso de quo est intentio, definit matrimonium, ut causa
effectui proportionata sumatur; in secunda ostendit quae sit causa
matrimonii, ibi: efficiens autem causa matrimonii est consensus. Et
haec dividitur in tres: in prima proponit quod intendit; in secunda
probat propositum, ibi: quod autem consensus matrimonium faciat,
subditis probatur testimoniis; in tertia excludit errorem, ibi:
quidam tamen asserunt, verum conjugium non contrahi ante traditionem,
et carnalem copulam. Et dividitur in partes duas: in prima
prosequitur partes erroris eorum; in secunda excludit eum, ibi: his
autem ita respondemus. Circa primum tria facit: primo ponit opinionem
illorum falsam; secundo ponit probationem ejus, ibi: quod vero inter
sponsam et conjugem plurimum intersit, ex eo astruunt etc.; tertio
ponit responsionem eorum ad probationem pro veritate inductam, ibi:
praemissas autem auctoritates (...) ita intelligi volunt. His
itaque respondemus. Hic respondet ad probationem illorum positam; et
circa hoc tria facit: primo ponit distinctionem quamdam, qua
praedictae auctoritates solvuntur; secundo probat illam distinctionem
per diversas sanctorum auctoritates, ibi: aliquando enim sponsas
vocant quae talem habuerunt desponsationem, ubi fuit pactio conjugalis
de praesenti; tertio probat eam per rationes, ibi: et sciendum est,
quod illa sponsa quae tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non
remanet vidua. Hic est triplex quaestio. Prima de matrimonio.
Secunda de sponsalibus. Tertia de bigamia. Circa primum quaeruntur
tria: 1 quid sit matrimonium; 2 utrum consensus sit causa
matrimonii; 3 utrum matrimonium possit solvi per religionis
ingressum.
|
|