|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod alter conjugum, etiam
post carnalem copulam, possit, altero invito, ad religionem
transire. Quia lex divina magis debet spiritualibus favere quam lex
humana. Sed lex humana hoc permisit. Ergo multo fortius lex divina
permittere debuit.
2. Praeterea, minus bonum non impedit majus bonum. Sed matrimonii
status est minus bonum quam status religionis, ut patet 1 Corinth.,
7. Ergo per matrimonium non debet homo impediri quin possit ad
religionem transire.
3. Praeterea, in qualibet religione fit quoddam spirituale
matrimonium. Sed licet de leviori religione ad arctiorem transire.
Ergo et licet de matrimonio leviori, scilicet carnali, ad arctius,
scilicet matrimonium religionis, transire, etiam invita uxore.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth., 7, ut nec etiam ad
tempus vacent orationi conjuges sine mutuo consensu a matrimonio
abstinentes.
2. Praeterea, nullus potest facere licite quod est in praejudicium
alterius, sine ejus voluntate. Sed votum religionis emissum ab uno
conjugum est in praejudicium alterius: quia unus habet potestatem
corporis alterius. Ergo unus sine consensu alterius non potest votum
religionis emittere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nec etiam ante carnalem copulam.
Indivisibilitas enim matrimonii pertinet ad matrimonii sacramentum,
inquantum, scilicet, significat perpetuam conjunctionem Christi ad
Ecclesiam. Sed ante carnalem copulam post consensum per verba de
praesenti expressum, est verum matrimonii sacramentum. Ergo non
potest fieri divisio per hoc quod alter ad religionem intrat.
2. Praeterea, in ipso consensu per verba de praesenti expresso unus
conjugum in alterum potestatem sui corporis transfert. Ergo statim
potest exigere debitum, et alter tenetur reddere; et ita nec potest
unus invito altero ad religionem transire.
3. Praeterea, Matth. 19, 6: quod Deus conjunxit, homo non
separet. Sed conjunctio quae est ante carnalem copulam, divinitus
facta est. Ergo non potest separari humana voluntate.
1. Sed contra est quod, secundum Hieronymum, dominus Joannem
vocavit de nuptiis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod mulier non possit nubere alteri, viro
ante carnalem copulam religionem ingresso. Quia illud quod cum
matrimonio stare potest, non solvit matrimoniale vinculum. Sed adhuc
manet matrimoniale vinculum inter eos qui pari voto religionem intrant.
Ergo ex hoc quod unus intrat religionem, alter non absolvitur a
vinculo matrimoniali. Sed quamdiu manet vinculum matrimoniale ad
unum, non potest nubere alteri. Ergo et cetera.
2. Praeterea, vir post ingressum religionis potest ante professionem
redire ad saeculum. Si ergo mulier posset alteri nubere, viro
intrante religionem, et ipse posset aliam ducere rediens ad saeculum;
quod est absurdum.
3. Praeterea, per decretalem novam, professio ante annum emissa pro
nulla reputatur. Ergo si post talem professionem ad uxorem redeat,
tenetur eum recipere: ergo neque per introitum viri in religionem,
neque per votum datur mulieri potestas nubendi alteri: alias una mulier
haberet duos viros.
1. Sed contra, nullus potest alterum obligare ad ea quae sunt
perfectionis. Sed continentia est de his quae ad perfectionem
pertinent. Ergo mulier non arctatur ad continentiam ex hoc quod vir ad
religionem ingreditur, et sic potest nubere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nullus potest facere
oblationem Deo de alieno; unde cum per matrimonium consummatum jam sit
corpus viri factum uxoris, non potest absque consensu ipsius Deo ipsum
offerre per continentiae votum.
Ad primum ergo dicendum, quod lex humana considerabat matrimonium
solum inquantum est in officium; sed lex divina secundum quod est
sacramentum, ex quo habet omnimodam indivisibilitatem; et ideo non est
simile.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens majus bonum impediri
per minus bonum quod habet contrarietatem ad ipsum, sicut etiam bonum
per malum impeditur.
Ad tertium dicendum, quod in qualibet religione contrahitur
matrimonium ad unam personam, scilicet Christum, cui quantum ad plura
obligatur aliquis in una religione quam in alia; sed matrimonium
materiale et religionis non fiunt ad unam personam; et ideo non est
simile.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ante carnalem copulam est inter
conjuges tantum spirituale vinculum, sed post est inter eos etiam
vinculum carnale; et ideo sicut post carnalem copulam matrimonium
solvitur per mortem carnalem, ita per ingressum religionis ante
carnalem copulam solvitur: quia religio est mors quaedam spiritualis,
qua aliquis saeculo moriens vivit Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium ante carnalem copulam
significat illam conjunctionem quae est Christi ad animam per gratiam;
quae quidem solvitur per dispositionem spiritualem contrariam, scilicet
peccatum; sed per carnalem copulam significat conjunctionem ad
Ecclesiam quantum ad assumptionem humanae naturae in unitatem
personae, quae omnino est indivisibilis.
Ad secundum dicendum, quod ante carnalem copulam non est omnino
translatum corpus unius sub potestate alterius, sed sub conditione si
interea alter conjugum ad frugem melioris vitae non convolet: sed per
carnalem copulam completur dicta translatio, quia tunc intrat uterque
in corporalem possessionem sibi traditae potestatis; unde etiam ante
carnalem copulam non statim tenetur reddere debitum post matrimonium
contractum per verba de praesenti; sed datur ei tempus duorum mensium,
propter tria. Primo, ut interim possit deliberare de transeundo ad
religionem. Secundo, ut praeparentur quae sunt necessaria ad
solemnitatem nuptiarum. Tertio, ne vilem habeat maritus datam quam
non suspiravit dilatam.
Ad tertium dicendum, quod conjunctio matrimonialis ante carnalem
copulam est quid imperfectum quantum ad esse primum, ut supra dictum
est, sed non consummata quantum ad actum secundum qui est operatio; et
similatur possessioni corporali; et ideo nec omnimodam
indivisibilitatem habet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut corporalis mors viri hoc
modo vinculum matrimoniale solvit ut mulier nubat cui vult secundum
apostoli sententiam, ita etiam post mortem spiritualem viri per
religionis ingressum poterit cui voluerit nubere.
Ad primum ergo dicendum, quod quando uterque pari voto continentiam
vovet, tunc neuter conjugali vinculo abrenuntiat; et ideo adhuc
manet; sed quando unus tantum vovet, tunc quantum est in se,
abrenuntiat vinculo conjugali; et ideo alter absolvitur a vinculo
illo.
Ad secundum dicendum, quod non intelligitur mortuus saeculo per
religionis ingressum, quousque professionem emiserit; et ideo usque ad
tempus illud tenetur eum uxor sua expectare.
Ad tertium dicendum, quod de professione sic emissa ante tempus
determinatum a jure, est idem judicium quod de voto simplici; unde
sicut post votum simplex viri mulier ei reddere debitum non tenetur,
tamen ipsa non haberet potestatem alteri nubere; ita et hic.
|
|