|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sponsalia non
convenienter dicantur futurarum nuptiarum promissio, ut habetur ex
verbis Nicolai Papae. Quia, sicut dicit Isidorus, est aliquis
sponsus non quia promittit, sed quia spondet, et sponsores dat. Sed
a sponsalibus dicitur aliquis sponsus. Ergo male dicitur promissio.
2. Praeterea, quicumque promittit aliquid, debet compelli ad
solvendum. Sed illi qui sponsalia contrahunt, non compelluntur per
Ecclesiam ad matrimonium contrahendum. Ergo sponsalia non sunt
promissio.
3. Praeterea, in sponsalibus non est quandoque sola promissio, sed
additur juramentum, et aliquae arrhae. Ergo videtur quod non debuerit
solum per promissionem definiri.
4. Praeterea, matrimonia debent esse libera et absoluta. Sed
sponsalia quandoque fiunt sub conditione etiam accipiendae pecuniae.
Ergo non convenienter dicuntur promissio nuptiarum.
5. Praeterea, promissio quae est de rebus futuris, vituperatur
Jacob. 4. Sed circa sacramentum non debet aliquid esse
vituperabile. Ergo nec debet fieri promissio futurarum nuptiarum.
6. Praeterea, nullus dicitur sponsus nisi a sponsalibus. Sed
aliquis dicitur sponsus ex praesentibus nuptiis, ut in littera
dicitur. Ergo sponsalia non semper sunt futurarum nuptiarum
promissio.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, consensus in
conjugalem copulam per verba de futuro non facit matrimonium, sed
matrimonii promissionem; et haec promissio dicitur sponsalia a
spondendo, ut Isidorus dicit. Nam ante usum tabularum matrimonii
cautiones dabant, quibus spondebant se invicem consentire in jura
matrimonii, et fidejussores dabant. Fit autem ista promissio
dupliciter: scilicet absolute, et sub conditione. Absolute quatuor
modis. Primo nuda promissione, ut cum dicitur, accipiam te in meam,
et e contrario. Secundo datis arrhis sponsalitiis, ut pecunia, vel
hujusmodi. Tertio annuli subarrhatione. Quarto interveniente
juramento. Si autem fiat dicta promissio sub conditione,
distinguendum est: quia aut est conditio honesta, ut cum dicitur,
accipiam te, si parentibus placet; et tunc stante conditione stat
promissio, et non stante non stat: aut est inhonesta, et hoc
dupliciter: quia aut est contraria bonis matrimonii, ut si dicam,
accipiam te, si venena sterilitatis procures; et tunc non contrahuntur
sponsalia; aut non est contraria bonis matrimonii, ut si dicam,
accipiam te, si furtis meis consentias; et tunc stat promissio, sed
tollenda est conditio.
Ad primum ergo dicendum, quod ipsa sponsalia et sponsorum datio est
promissionis confirmatio; et ideo ab hoc denominatur quasi a
perfectiori.
Ad secundum dicendum, quod ex tali promissione obligatur unus alii ad
matrimonium contrahendum; et peccat mortaliter non solvens promissum,
nisi legitimum impedimentum interveniat; et secundum hoc etiam
Ecclesia cogit injungendo poenitentiam pro peccato. Tamen in foro
contentioso non compellitur: quia matrimonia coacta consueverunt malos
exitus habere: nisi forte juramentum intervenerit: quia tunc cogendus
est, ut quidam dicunt; quamvis aliis non videatur propter causam
praedictam, praecipue si de uxoricidio timeretur.
Ad tertium dicendum, quod illa addita non sunt nisi ad confirmandam
promissionem; unde non sunt aliud quam promissio.
Ad quartum dicendum, quod conditio illa quae apponitur, non tollit
matrimonii libertatem: quia si est inhonesta, debet abjici; si autem
honesta: aut de bonis simpliciter, ut si dicatur, accipiam te, si
placet parentibus, et haec conditio non tollit libertatem sponsalium,
sed auget ei honestatem: aut est de utilibus, ut si dicat, contraham
tecum, si dabis mihi centum; et tunc hoc non ponitur quasi ad
vendendum consensum matrimonii, sed intelligitur ut promissio dotis;
unde matrimonium libertatem non perdit. Quandoque autem apponitur
conditio pecuniae per modum poenae; et tunc, quia matrimonia debent
esse libera, talis conditio non stat, nec potest exigi poena illa ab
eo qui non vult matrimonium complere.
Ad quintum dicendum, quod Jacobus non intendit prohibere quod omnino
aliquis nullam promissionem de futuris faciat, sed quod non promittat
quasi fiduciam habens de vita sua; unde docet quod debet apponi
conditio, si Deus voluerit; quae etiam si verbis non exprimatur,
corde debet intelligi.
Ad sextum dicendum, quod in matrimonio potest considerari ipsa
conjunctio matrimonialis, et actus ejus; et a sponsione primi in
futurum dicitur sponsus, a sponsalibus contractis per verba de futuro;
et a sponsione secundi dicitur aliquis sponsus etiam quando contractum
est matrimonium per verba de praesenti, quia ex hoc ipso spondet
matrimonii actum. Tamen a prima sponsione dicuntur sponsalia proprie,
quae sunt quaedam sacramentalia matrimonii, sicut exorcismus
Baptismi.
|
|