|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tempus septennii non
sit competenter assignatum sponsalibus contrahendis. Contractus enim
qui per alios fieri potest, non requirit discretionem in illis ad quos
pertinet. Sed sponsalia fieri possunt per parentes, utroque illorum
ignorante quorum sunt sponsalia. Ergo ita possunt fieri ante
septennium sicut post.
2. Praeterea, sicut ad contractum sponsalium requiritur aliquis
rationis usus, ita ad consentiendum in peccatum mortale. Sed sicut
Gregorius narrat in 4 Dialog., quidam puer propter peccatum
blasphemiae a Diabolo extinctus est. Ergo etiam ante septennium
possunt sponsalia contrahi.
3. Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed in
matrimonio non assignatur unum tempus puellae et puero. Ergo nec in
sponsalibus septennium utrique assignari debet.
4. Praeterea, ex tunc aliqui possunt sponsalia contrahere ex quo eis
possunt futurae nuptiae placere. Sed signa talis placentiae frequenter
apparent in pueris ante septem annos. Ergo ante possunt contrahi
sponsalia.
5. Praeterea, si aliqui ante septem annos contrahunt sponsalia, et
postea post septennium ante tempus pubertatis contrahunt per verba de
praesenti, reputantur inter eos esse sponsalia. Sed hoc non est ex
secundo contractu, quia tunc non intendunt sponsalia, sed matrimonium
contrahere. Ergo ex primo; et hinc ante septennium possunt sponsalia
contrahi.
6. Praeterea, in his quae communiter fiunt a pluribus, quod deest
uni, suppletur ab altero, sicut patet in trahentibus navem. Sed
contractus sponsalium est quaedam communis actio inter contrahentes.
Ergo si unus sit pubes, potest contrahere cum puella quae non habet
septem annos sponsalia: quia quod uni deficit de tempore, alteri
superabundat.
7. Praeterea, si aliqui juxta aetatem pubertatis, quamvis ante
eam, contrahant per verba de praesenti, reputatur inter eos
matrimonium esse. Ergo pari ratione si ante septennium, dummodo sint
propinqui, contrahant per verba de futuro, reputabuntur inter eos esse
sponsalia.
Respondeo dicendum, quod septennium est tempus determinatum a jure
sponsalibus contrahendis satis rationabiliter: quia cum sponsalia sint
quaedam promissio futurorum, ut dictum est, oportet quod illorum sint
qui aliquo modo promittere possunt; quod non est nisi illorum qui
habent aliquam prudentiam de futuris, quae usum rationis requirit,
respectu cujus triplex gradus notatur secundum philosophum in 1
Ethic. Primus est, cum quis neque intelligit per se, neque ab alio
capere potest. Secundus status est, cum homo ab alio capere potest,
sed ipse per se non sufficit ad intelligendum. Tertius est, cum homo
et ab alio jam capere potest, et per seipsum considerare. Et quia
ratio paulatim in homine convalescit, secundum quod quietantur motus,
et fluxibilitas humorum; ideo primum statum rationis obtinet homo ante
primum septennium; et propter hoc illo tempore nulli contractui aptus
est, et ita nec sponsalibus. Sed ad secundum statum incipit homo
pervenire in fine primi septennii; unde etiam tunc temporis pueri ad
scholas ponuntur. Sed ad tertium statum incipit homo pervenire in fine
secundi septennii quantum ad ea quae ad personam ipsius pertinent, in
qua ratio naturalis citius convalescit; sed quantum ad ea quae extra
ipsum sunt, in fine tertii septennii. Et ideo ante primum septennium
nulli contractui homo aptus est; sed in fine primi septennii incipit
esse aptus ad aliqua promittendum in futurum, praecipue de his ad quae
ratio naturalis inclinat magis; non autem ad obligandum se perpetuo
vinculo, quia adhuc non habet firmam voluntatem; et ideo possunt tali
tempore contrahi sponsalia. Sed in fine secundi septennii jam potest
obligare se de his quae ad personam ipsius pertinent, vel ad
religionem, vel ad conjugium. Sed post tertium septennium etiam
potest de aliis se obligare; et secundum leges constituitur ei potestas
disponendi de rebus suis post vigintiquinque annos.
Ad primum ergo dicendum, quod si ante annos pubertatis fiat contractus
sponsalium per alium, ambo vel alter reclamare possunt: unde tunc
nihil est actum, adeo quod nec aliqua affinitas ex hoc contrahatur; et
ideo sponsalia quae inter aliquos per personas alias contrahuntur,
robur habent, inquantum illi inter quos contrahuntur, ad aetatem
debitam venientes, non reclamant, ex quo intelliguntur consentire his
quae per alios facta sunt.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod ille puer de quo
Gregorius narrat, non fuerit damnatus, nec mortaliter peccavit; sed
visio illa ostensa fuit ad patrem contristandum, qui in illo peccato
peccaverat non corrigens. Sed hoc est expresse contra intentionem
Gregorii dicentis quod pater pueri animam parvuli filii negligens, non
parvum peccatorem Gehennae ignibus nutrivit. Et ideo dicendum, quod
ad peccatum mortale sufficit etiam consensus praesens; sed in
sponsalibus est consensus in futurum. Major autem rationis discretio
requiritur ad providendum in futurum quam ad consentiendum in unum
praesentem actum; et ideo ante potest homo peccare mortaliter quam
possit se obligare ad aliquid futurum.
Ad tertium dicendum, quod in tempore contractus matrimonii non solum
requiritur dispositio ex parte usus rationis, sed etiam ex parte
corporis, ut sit tempus generationi aptum. Et quia puella in
duodecimo anno ad hoc venit ut possit esse actui generationis apta,
puer autem in fine secundi septennii, ut philosophus dicit in 9 de
animalibus; simul autem usum discretionis accipiunt, qui tantum in
sponsalibus requiritur; ideo in sponsalibus determinatur unum tempus
utrique, non autem in matrimonio.
Ad quartum dicendum, quod illa placentia quae est in pueris ante
septennium, non procedit ex perfectae rationis usu, cum nondum sint
plene susceptibiles disciplinae; sed magis contingit ex motu naturae
quam ex aliqua ratione; et ideo non sufficit talis placentia ad
sponsalia contrahendum.
Ad quintum dicendum, quod quamvis per secundum contractum in casu illo
non faciant matrimonium, tamen ostendunt se ratam habere priorem
permissionem; et ideo prior contractus accipit firmitatem.
Ad sextum dicendum, quod trahentes navem agunt per modum unius
causae; et ideo, quod deest uni, potest suppleri de altero: sed
sponsalia contrahentes agunt ut distinctae personae, quia sponsalia non
nisi inter duos esse possunt: unde in utroque requiritur quod sit
sufficiens ad contrahendum; et ideo defectus unius sponsalia impedit,
nec ex altero potest suppleri.
Ad septimum dicendum, quod in sponsalibus etiam similiter, si
appropinquant contrahentes ad tempus septennii, contractus sponsalium
habet robur, quia, secundum philosophum in 2 Phys., quod parum
deest, nihil deesse videtur. Haec autem propinquitas a quibusdam
determinatur tempus sex mensium; sed melius est quod determinetur
secundum conditionem contrahentium: quia in quibusdam magis acceleratur
rationis usus quam in aliis.
|
|