|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sponsalia dirimi non
possunt, altero religionem intrante. Quia de pecunia quam alicui
promisi, non possum alteri licite obligationem facere. Sed ille qui
sponsalia contrahit, corpus suum promittit mulieri. Ergo non potest
se offerre Deo ulterius in religione.
2. Item, videtur quod nec debeant dirimi, quando alter conjugum ad
longinquam regionem se transfert. Quia in dubiis semper tutior pars
eligenda est. Sed tutius esset quod eum expectaret. Ergo tenetur eum
expectare.
3. Item, videtur quod nec dirimatur per aegritudinem quam aliquis
incurrit post contracta sponsalia. Quia pro poena nullus debet
puniri. Sed vir qui infirmitatem incurrit, punitur in hoc quod ei jus
suum aufertur quod in illam habebat quae sibi fuerat desponsata. Ergo
propter corporalem infirmitatem non debent sponsalia dirimi.
4. Item, videtur quod nec propter affinitatem intervenientem, ut
puta si sponsus consanguineam sponsae fornicario concubitu cognoscat:
quia secundum hoc sponsa puniretur pro peccato sponsi, quod non est
conveniens.
5. Item, videtur quod non possunt se invicem absolvere. Quia hoc
est maximae levitatis, ut primo contrahant, et postmodum se
absolvant. Sed talia non debent ab Ecclesia sustineri. Ergo et
cetera.
6. Item, videtur quod nec propter alterius fornicationem. Quia
adhuc per sponsalia unus non accipit potestatem in corpus alterius: et
ita videtur quod in nullo contra invicem peccant, si interim
fornicentur: et sic sponsalia dirimi non debent per hoc.
7. Item, videtur quod nec per contractum cum alia per verba de
praesenti. Quia secunda venditio non derogat venditioni primae. Ergo
nec secundus contractus potest derogare primo.
8. Item, videtur quod nec per defectum aetatis possint dirimi.
Quia quod non est, non potest dissolvi. Sed ante aetatem
determinatam sponsalia contracta nulla fuerunt. Ergo dirimi non
possunt.
Respondeo dicendum, quod in omnibus praedictis casibus sponsalia
contracta dirimuntur, sed diversimode: quia in duobus, scilicet cum
quis ad religionem confugit, et cum alter conjugum cum altero per verba
de praesenti contrahit, ipso jure sponsalia dirimuntur; sed in aliis
casibus dirimi debent secundum judicium Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum, quod talis promissio solvitur per mortem
spiritualem, cum sit spiritualis tantum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod dubium illud determinatur ex hoc quod alter
non compareret tempore statuto ad matrimonium perficiendum; unde si ex
parte ejus non defuit quin matrimonium compleret, potest licite alteri
nubere sine aliquo peccato; si autem per eum stetit quod matrimonium
non est completum, debet agere poenitentiam de peccato fractae
promissionis, aut juramenti, si juramentum intervenit, et contrahere
cum alia, si vult, judicio Ecclesiae.
Ad tertium dicendum, quod si ante contractum matrimonium aliquam
gravem infirmitatem incurrat alter eorum inter quos sunt contracta
sponsalia, quae ipsum nimis debilitet, ut epilepsia, vel paralysis;
aut eum deformet, ut abscissio nasi, vel orbitas oculorum, vel
aliquid hujusmodi; aut quae sunt contra bonum prolis, utpote lepra
quae solet prolem inficere: possunt sponsalia dirimi, ne sibi invicem
displiceant, et matrimonium sic contractum malum exitum sortiatur.
Nec pro poena punitur aliquis, sed ex poena damnum reportat, quod non
est inconveniens.
Ad quartum dicendum, quod si sponsus cognovit consanguineam sponsae,
vel e converso, tunc debent sponsalia dirimi; et ad hoc probandum sola
fama sufficit propter scandalum vitandum. Causae enim quae in futurum
expectant effectus suos, impediuntur a suis effectibus non solum ex eo
quod est, sed ex eo quod futurum est; unde sicut affinitas, si esset
tempore contractus sponsalium, impedivisset contractum illum; ita si
interveniat ante matrimonium, quod est effectus quidam sponsalium,
prior contractus ab effectu suo impeditur. Nec in hoc aliquid
detrahitur alteri, immo ei confertur; quia absolvitur ab eo qui per
fornicationem Deo se odiosum reddidit.
Ad quintum dicendum, quod quidam non recipiunt istum casum: sed
contra eos decretalis est quae expresse dicit: ad instar eorum qui
societatem fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, potest
in patientia tolerari, si mutuo se absolvunt qui sponsalia
contraxerunt. Sed ad hoc dicunt, quod Ecclesia magis hoc sustinet ne
pejus eveniat, quam hoc sit de jure. Sed hoc non videtur exemplo
convenire quod decretalis adducit. Et ideo dicendum, quod non semper
est levitatis retractare quae prius firmata sunt: quia incertae sunt
providentiae nostrae, ut dicitur in Lib. sapientiae.
Ad sextum dicendum, quod quamvis nondum dederint sibi mutuo potestatem
corporis sponsalia contrahentes; tamen ex hoc efficiuntur sibi invicem
suspecti de non servanda fide in futurum; et ideo potest sibi
praecavere unus contra alium sponsalia dirimendo.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa teneret, si esset unius
rationis uterque contractus: sed secundus contractus matrimonii est
fortior primo; et ideo solvit ipsum.
Ad octavum dicendum, quod quamvis non fuerint vera sponsalia, tamen
fuit ibi quidam sponsalium modus; et ideo ne videatur approbare, ad
annos legitimos veniens debet petere solutionem sponsalium judicio
Ecclesiae faciendam propter bonum exemplum.
|
|