|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod illi bigamiae quae est ex
hoc quod aliquis duas uxores successive habuit, non sit irregularitas
annexa. Quia multitudo et unitas consequuntur ens. Ergo ens et non
ens non faciunt multitudinem aliquam. Sed ille qui habet successive
duas uxores, quando una est in esse, alia non est in esse. Ergo ex
hoc non efficitur vir non unius uxoris, qui secundum apostolum ab
episcopatu prohibetur.
2. Praeterea, majus signum incontinentiae apparet in eo qui plures
fornicarie cognoscit quam qui plures uxores successive habet. Sed ex
primo non efficitur aliquis irregularis. Ergo nec ex secundo.
3. Praeterea, si bigamia irregularitatem causat; aut hoc est
ratione sacramenti, aut ratione carnalis copulae. Sed non ratione
primi; quia sic si aliquis cum una contraxisset per verba de
praesenti, et ea mortua ante carnalem copulam subsecutam duceret
aliam, videretur irregularis; quod est contra Decr. Innocentii
III; nec iterum ratione secundi; quia secundum hoc etiam qui plures
fornicario concubitu cognosceret, irregularis esset, quod falsum est.
Ergo nullo modo bigamia irregularitatem causat.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod irregularitas non sit annexa bigamiae
quae contingit ex hoc quod homo habet duas uxores simul, vel successive
unam de jure, et aliam de facto. Quia ubi nullum est sacramentum,
non potest esse defectus sacramenti. Sed quando aliquis contrahit cum
aliqua de facto et non de jure, non est ibi aliquod sacramentum: quia
talis conjunctio non significat conjunctionem Christi ad Ecclesiam.
Ergo cum irregularitas non consequatur bigamiam nisi propter defectum
sacramenti, videtur quod talem bigamiam irregularitas non consequatur.
2. Praeterea, aliquis accedens ad illam cum qua contrahit de facto
et non de jure, committit fornicationem, si non habeat aliam uxorem
legitimam; vel adulterium, si habeat aliam. Sed dividere carnem suam
in plures per fornicationem vel adulterium non causat irregularitatem.
Ergo nec praedictus bigamiae modus.
3. Praeterea, contingit quod aliquis antequam cognoscat carnaliter
illam cum qua de jure contraxit, cum alia contrahat de facto, non de
jure, et eam carnaliter cognoscat sive prima mortua, sive prima
vivente. Talis contraxit cum pluribus vel de jure, vel de facto; et
tamen non est irregularis, quia carnem suam non divisit in plures.
Ergo ex praedicto modo bigamiae non contrahitur irregularitas.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non contrahatur irregularitas ex hoc quod
aliquis non virginem ducit uxorem. Quia plus impeditur aliquis defectu
proprio quam alieno. Sed si ipse contrahens non sit virgo, non fit
irregularis. Ergo multo minus si uxor ejus non sit virgo.
2. Praeterea, potest esse quod aliquis defloravit aliquam, et
postea ducat eam in uxorem. Talis non videtur fieri irregularis; quia
non dividit carnem suam in plures, nec etiam uxor ejus; et tamen ducit
corruptam in uxorem. Ergo talis modus bigamiae irregularitatem non
causat.
3. Praeterea, nullus potest contrahere irregularitatem nisi
voluntarius. Sed aliquis quandoque ducit uxorem non virginem
involuntarius, ut quando credit eam virginem esse, et postea invenit
eam fuisse corruptam, cognoscens eam. Ergo talis modus non semper
facit irregularitatem.
4. Praeterea, corruptio sequens matrimonium est vituperabilior quam
praecedens. Sed si uxor, postquam consummatum est matrimonium, ab
alio cognoscatur, non efficitur vir irregularis; alias puniretur pro
peccato uxoris: potest etiam esse quod postquam hoc sciat, reddat ei
debitum poscenti antequam de adulterio accusata condemnetur. Ergo
videtur quod ille modus bigamiae non causet irregularitatem.
1. Sed contra est quod Gregorius dicit: praecipimus ne unquam
illicitas ordinationes facias, ne bigamus, aut qui virginem non est
sortitus uxorem, aut ignoranter habens, vel qualibet parte corporis
vitiatum, vel poenitentiae, vel curiae cujuslibet conditioni
obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod aliquis per sacramentum
ordinis minister sacramentorum constituitur; et ille qui aliis
sacramenta ministrare debet, nullum defectum in sacramentis pati
debet. Defectus autem in sacramento est, quando sacramenti
significatio integra non invenitur. Sacramentum autem matrimonii
significat conjunctionem Christi ad Ecclesiam, quae est unius ad
unam; et ideo requiritur ad perfectam significationem sacramenti ut vir
sit tantum unius vir, et uxor tantum unius uxor; et ideo bigamia,
quae hoc tollit, irregularitatem inducit. Et sunt quatuor modi
bigamiae. Primus est, cum quis habet plures uxores de jure
successive. Secundus, cum simul habet plures, unam de jure, aliam
de facto. Tertius, cum plures habet successive, unam de jure, aliam
de facto. Quartus, quando viduam ducit in uxorem. Et omnibus his
est irregularitas adjuncta. Alia autem causa consequens assignatur:
quia in illis qui accipiunt sacramentum ordinis, maxima spiritualitas
debet apparere: tum quia spiritualia ministrant, scilicet sacramenta:
tum quia spiritualia docent, et in spiritualibus occupari debent.
Unde cum concupiscentia maxime spiritualitati repugnet, per quam totus
homo caro efficitur; non debet aliquod signum concupiscentiae
permanentis in eis apparere, quod quidem in bigamis apparet, qui una
uxore contenti esse nolunt. Tamen prima ratio est melior.
Ad primum ergo dicendum, quod multitudo plurium uxorum simul
existentium est multitudo simpliciter; et ideo talis multitudo
totaliter significationi sacramenti repugnat; et propter hoc tollitur
sacramentum; sed multitudo uxorum successive est multitudo secundum
quid; et ideo non tollit significationem sacramenti totaliter, nec
sacramentum evacuat quantum ad sui essentiam, sed quantum ad sui
perfectionem, quae requiritur in illis qui sunt sacramentorum
dispensatores.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit in fornicariis majoris
concupiscentiae signum, non tamen concupiscentiae ita adhaerentis:
quia per fornicationem unus alteri non in perpetuum obligatur; et ideo
ibi non est defectus sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod sicut dictum est, bigamia causat
irregularitatem, inquantum tollit perfectam significationem
matrimonii, quae quidem consistit in conjunctione animorum, quae fit
per consensum, et in conjunctione corporum; et ideo ratione utriusque
oportet simul esse bigamiam quae irregularitatem faciat; unde per
Decret. Innocentii abrogatur id quod Magister in littera dicit,
scilicet quod solus consensus per verba de praesenti sufficit ad
irregularitatem inducendam.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in secundis duobus modis
bigamiae contrahitur irregularitas: quia quamvis in altero non sit
sacramentum, est tamen quaedam sacramenti similitudo; unde isti duo
modi sunt secundarii, et primus est principalis in irregularitate
causanda.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ibi non sit sacramentum, est
tamen ibi aliqua similitudo sacramenti, quae non est in fornicario vel
in adulterino concubitu; et ideo non est simile.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod in tali casu non reputatur bigamus, quia
primum matrimonium non habuit perfectam suam significationem. Tamen si
per judicium Ecclesiae compellatur ad primam redire, et eam
cognoscere, statim efficitur irregularis: quia irregularitatem non
facit peccatum, sed imperfectio significationis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in conjunctione Christi et
Ecclesiae unitas ex utraque parte invenitur; et ideo, sive divisio
carnis inveniatur ex parte viri, sive ex parte uxoris, est defectus
sacramenti, sed tamen diversimode: quia ex parte viri requiritur quod
aliam non duxerit in uxorem, non quod sit virgo; sed ex parte uxoris
requiritur etiam quod sit virgo; cujus ratio a decretistis assignatur,
quia episcopus significat Ecclesiam militantem, cujus curam gerit, in
qua sunt multae corruptiones; sed sponsa significat Christum, qui
virgo fuit; et ideo ex parte sponsae requiritur virginitas, sed non ex
parte sponsi, ad hoc quod aliquis episcopus fieri possit. Sed haec
ratio est expresse contra apostolum, Ephes. 5, 2, 5: viri
diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam; ex quo apparet
quod uxor significat Ecclesiam, et sponsus Christum; et iterum,
quia vir est caput mulieris, sicut Christus Ecclesiae. Et ideo alii
dicunt, quod per sponsum significatur Christus, per sponsam
significatur Ecclesia triumphans, in qua non est aliqua macula.
Christus autem primo habuit synagogam quasi concubinam; et sic non
tollitur aliquid de perfectione significationis sacramenti, si sponsus
prius habuit concubinam. Sed hoc est valde absurdum: quia sicut est
una fides antiquorum et modernorum, ita una Ecclesia; unde illi qui
tempore synagogae Deo serviebant, ad unitatem Ecclesiae, in qua Deo
servimus, pertinebant. Et praeterea hoc est expresse contra id quod
habetur Hierem. 3, Ezech. 16, Oseae 2, 2, ubi expresse fit
mentio de desponsatione synagogae; unde non fuit sicut concubina, sed
sicut uxor. Et praeterea, secundum hoc fornicatio esset sacramentum
illius conjunctionis, quod est absurdum; et ideo gentilitas priusquam
a Christo desponsaretur in fidem Ecclesiae, corrupta fuit a Diabolo
per idolatriam. Et ideo aliter dicendum, quod defectus in ipso
sacramento causat irregularitatem; corruptio autem carnis extra
matrimonium contingens, quae praecessit matrimonium, nullum defectum
facit in sacramento ex parte illius in quo est corruptio, sed facit
defectum ex parte alterius: quia actus contrahentis matrimonium non
cadit supra seipsum, sed supra alterum; et ideo ex termino
specificatur, quod etiam est respectu illius actus quasi materia
sacramenti. Unde si mulier esset ordinis susceptiva; sicut vir
efficitur irregularis ex hoc quod ducit in uxorem corruptam, non autem
ex hoc quod corruptus contrahit, ita fieret mulier irregularis si
contraheret cum corrupto; non autem si contraheret corrupta, nisi in
alio matrimonio prius fuisset corrupta.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod in tali casu sunt diversae opiniones:
tamen probabilius est quod non sit irregularis, quia carnem suam non
divisit in plures.
Ad tertium dicendum, quod irregularitas non est poena inflicta, sed
defectus quidam sacramenti; et ideo non oportet quod semper sit
voluntaria bigamia ad hoc quod irregularitatem causet; et ideo ille qui
uxorem ducit corruptam, quam virginem credit, irregularis est eam
cognoscens.
Ad quartum dicendum, quod si mulier fornicetur post contractum
matrimonium, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post
corruptionem adulterinam eam iterato cognoscat: quia alias corruptio
uxoris nullo modo cadit sub actu matrimoniali viri. Sed si etiam per
jus ei debitum compellatur reddere, vel ex conscientia propria, illa
petente debitum ante condemnationem adulterii, irregularis efficitur;
quamvis de hoc sint opiniones. Sed hoc quod dictum est, est
probabilius: quia hic non quaeritur quid sit peccatum, sed
significatio tantum.
|
|