|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod bigamia per Baptismum
solvatur. Dicit enim Hieronymus super Epist. ad Titum, quod si
quis ante Baptismum plures uxores habuit, vel unam ante, et aliam
post, non est bigamus. Ergo bigamia per Baptismum solvitur.
2. Praeterea, qui facit quod majus est, facit quod minus est. Sed
Baptismus tollit omne peccatum, quod est gravius quam irregularitas.
Ergo tollit bigamiae irregularitatem.
3. Praeterea, Baptismus tollit omnem poenam ex actu provenientem.
Sed irregularitas bigamiae est hujusmodi. Ergo et cetera.
4. Praeterea, bigamus est irregularis, inquantum deficit a
repraesentatione Christi. Sed per Baptismum plene Christo
conformatur. Ergo solvitur illa irregularitas.
5. Praeterea, sacramenta novae legis sunt magis efficacia quam
sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis solvebant
irregularitates, ut 1 Lib. dictum est a Magistro. Ergo et
Baptismus, qui est efficacissimum sacramentum in nova lege, solvit
irregularitatem ex bigamia contractam.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit: acutius intelligunt qui
nec eum qui cathecumenus aut Paganus habuit alteram, ordinandum
censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato.
2. Praeterea, sicut idem dicit, femina si catechumena vel Pagana
vitiata est, non potest inter Dei virgines post Baptismum velari.
Ergo eadem ratione nec bigamus ante Baptismum ordinari.
Respondeo dicendum, quod Baptismus solvit culpas, et non solvit
conjugia; unde cum ex ipso conjugio sequatur irregularitas, per
Baptismum tolli non potest, ut dicit Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod in casu isto non tenetur opinio
Hieronymi; nisi forte velimus eum exponere, quod loquitur quantum ad
superiorem dispensationem.
Ad secundum dicendum, quod non oportet ut quod facit majus, faciat
minus, nisi sit ad id ordinatum; et hoc deficit in proposito, quia
Baptismus ad irregularitatem tollendam non ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est de poenis quae
consequuntur ex actuali peccato quasi inflictae, non infligendae; non
enim aliquis virginitatem per Baptismum recuperat, et similiter nec
carnis indivisionem.
Ad quartum dicendum, quod Baptismus conformat Christo quantum ad
virtutem mentis, sed non quantum ad statum carnis, quae consideratur
in virginitate, vel divisione carnis.
Ad quintum dicendum, quod illae irregularitates ex levibus causis,
non perpetuis, erant contractae, et ideo etiam per illa sacramenta
auferri poterant; et iterum erant ad hoc ordinata; non autem
Baptismus ad hoc ordinatur.
|
|