|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cum bigamo non liceat
dispensare. Quia Extra. de bigamis dicitur: cum clericis, qui,
inquantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi conjunxerunt
matrimonialiter, tamquam cum bigamis, non licet dispensare.
2. Praeterea, contra jus divinum non licet dispensare. Sed omnia
quae in canone dicuntur, ad jus divinum pertinent. Cum ergo apostolus
in Scriptura canonica dicat: oportet episcopum non nisi unius uxoris
virum esse; videtur quod non possit in hoc dispensari.
3. Praeterea, nullus potest dispensare in his quae sunt de
necessitate sacramenti. Sed non esse irregularem, est de necessitate
sacramenti ordinis, cum significatio, quae est sacramento
essentialis, desit. Ergo non potest in hoc dispensari.
4. Praeterea, quod rationabiliter factum est, non potest
rationabiliter mutari. Si ergo potest rationabiliter dispensari cum
bigamo, irrationabiliter est ei adjuncta irregularitas; quod est
inconveniens.
1. Sed in contrarium est quod Lucius Papa dispensavit cum
Panormitano episcopo, qui erat bigamus.
2. Praeterea, Martinus Papa dicit: lector si viduam uxorem
accipiat, in lectoratu permaneat; aut si necessitas fuerit,
subdiaconus fiat; nihil autem supra: similiter si bigamus fuerit.
Ergo ad minus usque ad subdiaconatum cum eo dispensari potest.
Respondeo dicendum, quod bigamiae non est adjuncta irregularitas de
jure naturali, sed de jure positivo; nec iterum est de essentialibus
ordinis quod aliquis non sit bigamus; quod patet ex hoc quod si aliquis
bigamus ad ordines accedat, characterem recipit; et ideo Papa potest
dispensare in tali irregularitate totaliter, sed episcopus quantum ad
minores ordines. Et quidam dicunt, quod etiam quantum ad majores in
illis qui volunt Deo in religione servire, propter vitandum
religiosorum discursum.
Ad primum ergo dicendum, quod per illam decretalem ostenditur eadem
esse difficultas dispensandi in illis qui de facto cum pluribus
contraxerunt, ac si de jure contraxissent; non quod subtrahatur
simpliciter potestas Papae in talibus.
Ad secundum dicendum, quod hoc verum est quantum ad ea quae sunt de
jure naturali, et quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramentorum
et fidei; sed in aliis quae sunt de institutione apostolorum, cum
Ecclesia habeat nunc eamdem potestatem statuendi et destruendi quam
tunc habuit, potest per eum qui primatum in Ecclesia tenet,
dispensari.
Ad tertium dicendum, quod non quaelibet significatio est de essentia
sacramenti, sed tantum illa quae pertinet ad officium sacramenti; et
talis non tollitur per irregularitatem.
Ad quartum dicendum, quod in particularibus non potest inveniri ratio
quae omnibus competat aequaliter, propter eorum diversitatem; et ideo
quod universaliter statutum est rationabiliter consideratis istis quae
in pluribus accidunt, potest etiam per dispensationem rationabiliter
removeri in aliquo casu determinato.
|
|