|
Si autem verbis exprimant quod tamen corde non volunt, si non sit
coactio ibi vel dolus; obligatio illa verborum (...) matrimonium
facit. Et loquitur hic Magister quantum ad forum exterius
Ecclesiae, in quo secundum ea quae apparent, judicatur; et accipitur
dolus non latens in corde, sed aliquo modo per signa exteriora
expressus, ut cum se alio nomine vocat. Sed quantum ad forum
conscientiae non est verum quod Magister hic dicit. Eremi solitudinem
elegit et cetera. Eremitae etiam quamvis obedientiam non promittant,
tamen votum continentiae habent annexum, et ex more secundum
determinatum tempus eorum votum solemnizatur. Etiam si jam tonsuratus
est. Non tamen tenetur tonsuram et habitum religionis deferre: quia
vel non fuit vera professio ejus, si contradicente uxore votum emisit;
vel si ea non contradicente, et tamen in saeculo remanente, votum
professionis emisit; quamvis fuerit verum votum, suspenditur tamen ad
tempus vivente uxore inquantum fuit in praejudicium ejus. Unde post
mortem uxoris tenetur ad religionem redire, nec potest aliam ducere.
Interim tamen non tenetur habitum deferre, vel tonsuram, tum propter
vituperium uxoris, tum propter scandalum vitandum. Cui copulatus in
conjugio ulterius ad sacros ordines non accederet. Magister et
Pelagius loquuntur secundum rigorem juris; unde hodie secundum jura
nova non tenetur; quia non est aliquod obstaculum ex parte sacramenti,
ut prius dictum est.
|
|