|
Postquam Magister ostendit quod consensus est causa efficiens
matrimonii, hic ostendit qualis debeat esse consensus qui matrimonium
facit; et dividitur in partes duas: in prima inquiritur, utrum
consensus per verba de futuro, juramento confirmatus matrimonium
faciat; in secundo ostendit quid sit consensus ille qui matrimonium
facit, ibi: hic quaeritur, cum consensus de praesenti matrimonium
faciat, cujus rei consensus sit ille. Circa primum duo facit: primo
determinat veritatem; secundo objicit in contrarium, ibi: praemissae
autem sententiae videtur obviare illud quod leges tradunt. Et circa
hoc duo facit: primo objicit contra id quod immediate determinatum
est; secundo contra id quod in praecedenti dist. habitum fuit, ibi:
etiam sententiae illae qua dictum est, solum consensum facere
conjugium, videtur obviare quod Evaristus Papa ait, et utrumque
dividitur in objectionem et solutionem, ut per se patet in littera.
Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum juramentum consensui expresso per
verba de futuro adveniens, matrimonium faciat; 2 utrum carnalis
copula eidem adveniens; 3 utrum occultus consensus per verba de
praesenti sufficiat ad matrimonium faciendum; 4 in quid sit consensus
qui matrimonium facit.
|
|