|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod juramentum adjunctum
consensui per verba de futuro, faciat matrimonium. Nullus enim potest
se obligare ut faciat contra jus divinum. Sed implere juramentum est
de jure divino, ut patet Matth. 5, 33: reddes autem domino
juramenta tua. Ergo per nullam obligationem sequentem potest evenire
quod homo non debeat implere juramentum prius factum. Si ergo post
consensum in aliquam per verba de futuro juramento firmatum, aliquis se
alteri obligat per verba de praesenti, videtur quod nihilominus debeat
juramentum primum servare. Sed hoc non esset, nisi juramento illo
esset matrimonium perfectum. Ergo juramentum adjunctum consensui de
futuro facit matrimonium.
2. Praeterea, veritas divina est fortior quam veritas humana. Sed
per juramentum veritate divina firmatur aliquid. Cum ergo verba
exprimentia consensum de praesenti, in quibus est sola humana veritas,
matrimonium perficiant; videtur quod multo amplius id efficere possint
verba de futuro, juramento firmata.
3. Praeterea, secundum apostolum ad Hebr., omnis controversiae
finis (...) est juramentum. Ergo in judicio saltem plus standum
est juramento quam simplici verbo. Si ergo aliquis simplici verbo
consentiat in aliquam per verba de futuro, juramento firmata, videtur
quod judicio Ecclesiae debeat compelli stare cum prima, et non cum
secunda.
4. Praeterea, verba de futuro simpliciter prolata, sponsalia
faciunt. Sed juramentum ibi aliquid operatur. Ergo facit plus quam
sponsalia. Sed ultra sponsalia non est nisi matrimonium. Ergo facit
matrimonium.
1. Sed contra, quod futurum est, non est. Sed juramentum additum
non facit quin verba de futuro significent consensum de futuro. Ergo
adhuc matrimonium non est.
2. Praeterea, postquam perfectum est matrimonium, non oportet quod
alius consensus interveniat ad matrimonium. Sed post juramentum
advenit alius consensus, qui matrimonium facit; alias frustra
juraretur illud esse futurum. Ergo non facit matrimonium.
Respondeo dicendum, quod juramentum adhibetur pro confirmatione
dictorum; unde illud tantum confirmat quod in dictis significatur, nec
significatum mutat; et ideo cum verba de futuro ex ipsa significatione
sua habeant quod matrimonium non faciant, quia quod futurum
promittitur, nondum fit, etiam si juramentum adveniat, nondum est
matrimonium factum, sicut Magister in littera dicit.
Ad primum ergo dicendum, quod implere juramentum licitum, est de jure
divino, non autem implere juramentum illicitum. Unde si aliqua
obligatio sequens juramentum faciat illud illicitum cum prius fuisset
licitum, non derogat juri divino qui juramentum prius factum non
servat; et ita est in proposito. Illicite enim juratur quod illicite
promittitur; promissio autem de alieno est illicita; unde consensus
sequens per verba de praesenti, quo aliquis transfert dominium sui
corporis in aliam, facit praecedens juramentum esse illicitum, quod
prius licitum erat.
Ad secundum dicendum, quod veritas divina efficacissima est ad
firmandum illud cui adhibetur.
Unde patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod juramentum operatur aliquid non novam
obligationem faciens, sed factam confirmans; et sic gravius peccat qui
eam violat.
|
|