|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod carnalis copula post
verba de futuro consensum exprimentia faciat matrimonium. Quia magis
est consentire facto quam verbo. Sed ille qui carnaliter commiscetur,
facto consentit promissioni quam prius fecit. Ergo videtur quod multo
magis per hoc fiat matrimonium quam si solis verbis de praesenti
consensus fieret.
2. Praeterea, consensus non solum expressus, sed etiam
interpretativus, facit matrimonium. Sed nulla potest esse major
interpretatio consensus quam carnalis copula. Ergo per hoc perficitur
matrimonium.
3. Praeterea, omnis conjunctio carnalis praeter matrimonium facta,
est peccatum. Sed mulier non videtur peccare admittens sponsum ad
carnalem copulam. Ergo per hoc fit matrimonium.
4. Praeterea, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.
Sed quis non potest mulieri quam defloravit sub specie matrimonii,
restituere ablatum, nisi eam in conjugium ducat. Ergo videtur quod si
etiam post carnalem copulam cum alia contraxerit per verba de
praesenti, teneatur ad primam redire; quod non esset, nisi inter eos
esset matrimonium. Ergo carnalis copula post consensum de futuro facit
matrimonium.
1. Sed contra est quod dicit Nicolaus Papa: si consensus in
nuptiis defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur.
2. Praeterea, quod consequitur aliquid, non facit ipsum. Sed
carnalis copula sequitur matrimonium, sicut effectus causam. Ergo non
potest facere matrimonium.
Respondeo dicendum, quod de matrimonio possumus loqui dupliciter.
Uno modo quantum ad forum conscientiae; et sic in rei veritate
carnalis copula non habet quod perficiat matrimonium, cujus sponsalia
praecesserunt per verba de futuro, si consensus interior desit: quia
verba etiam de praesenti exprimentia consensum, si consensus mentis
deesset, non facerent matrimonium, ut supra dictum est. Alio modo
quantum ad judicium Ecclesiae: et quia in exteriori judicio secundum
ea quae foris patent, judicatur; cum nihil possit expressius
significare consensum quam carnalis copula, secundum judicium
Ecclesiae carnalis copula consequens sponsalia matrimonium facere
judicatur, nisi aliqua signa expressa doli vel fraudis appareant.
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui carnaliter commiscetur facto,
consentit in carnalem copulam secundum rei veritatem; sed in
matrimonium non consentit ex hoc ipso, nisi secundum interpretationem
juris.
Ad secundum dicendum, quod interpretatio illa non mutat rei
veritatem, sed judicium quod exterius de rebus fit.
Ad tertium dicendum, quod si sponsa sponsum admittat credens eum velle
matrimonium consummare, excusatur a peccato, nisi aliqua signa
expressa fraudis appareant; sicut si sunt multum distantis
conditionis, vel quantum ad nobilitatem, vel quantum ad fortunam, vel
aliud signum evidens appareat. Sed tamen sponsus peccat et
fornicando, et (quod plus est) fraude quam facit.
Ad quartum dicendum, quod in tali casu sponsus antequam aliam
duxerit, tenetur eam ducere in uxorem, si sint aequalis conditionis,
vel si sponsa sit melioris conditionis. Sed si aliam duxerit, jam
factus est impotens ad solvendum illud ad quod tenebatur: et ideo
sufficit, si ei de nuptiis providerit: et ad hoc etiam non tenetur,
ut quidam dicunt, si sponsus sit multo melioris conditionis, aut
aliquod signum evidens fraudis fuerit: quia praesumi probabiliter
potest, quod sponsa non fuerit decepta, sed decipi se finxerit.
|
|